Paulli Sacrati canonici Ferrariensis In 33. Psalmos commentarius. Eiusdem Homiliae 18. ..

발행: 1588년

분량: 898페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

511쪽

s PAVLLI SACRATI cundo aduentu manifestus veniet,& non silebit, ait David, & bonis, ac malis notus erit, atque formidolosus si ignis enim in conspectu eius eraardescet, ac magna cum claritate venturuS est, totum etiam mundum

di)udicaturus ; licet. n.quando moritur homo.anima statim ad iudicium vadat, & Dominus ei retribuat, tacundum 1llius opera ue in Iudicio tamen generali etiam corporibus pro eorum gestis rependet. Igitur non silebit,quando etiam ij, qui eum modo contemnunt, illius vocem audi-Cnt. Signa autem aduentus Domini ad iudicium recitat D. Lucas in Euagello,quod audistis, inquiens Erunt signa in Sole, luna, & stellis, quae iudicio ante ces ura sunt, quo homines ad illud se praeparent signis acu lmoniti, ac se venturo iudici subijcia c. ant,

512쪽

t Ho M l L i α .ant, qui propter auctoritatem, qua iudici debetur, gloriosus apparebit; - ει quia ignoratur tempus determia natum, dies domini sicut fur venire dicitur ι in primo autem aduentu ea signa necessaria non fuerunt, qubd a prophetis tempus praecognitum es.set, licet ipse D. Iesus Christus ad nos Occultus venerit A Augustinus tamen ait signa haec ad Hierosolymorum euersionem spectare posse. illa vero quindecim,quae scholasticae hiastoriae scriptor in annalibus Iudaeorum ab Hieronymo inuenta esse scribit, quod auctoritate non nitantur, mitto.D. Mattheus addit, quod sol obscurabitur,ac luna no spredescet. ac stellae de caelo cadent; splendor enim in Christo adeo enitebit, ut clarissimis luminibus caeli tenebras os.

fundat, di stella decident, quandis

513쪽

xo PAVLLI SACRATI

conspicietur in caelo filij hominis signum, idest crucis, quae fulgebit, desola elucebit, quoniam crux luna illustrior,& Sole praeclarior diuini luminis illustrata fulgore utriusq; spi

dorem superabit. Cur autem ea videbitur in proptu ratio est,ut Iudaei cinsilium iniquum suu agnoscant, quod eum, quem venerari debuerunt , in crucem sustulerunt: hoc enim signuimpietatis eos arguet; qui videntes accusatorem sero peccatum suum

perspicient: quin & ipsa vulnera patefaciet Dominus Iesus, ut Iudaei ipsi

oculis cernant, quem compunxerunt. Quam terribile Iudicium illud futurum sit, quid opus est commemorare, cum etiam de illo cogitare nemo valeat, qui timore perter-τitus non contremiscat Nam si vim tutes caelorum commovebuntur, dc

angelis

514쪽

H MILIAE. Ia

angelis timor inijcietur, quid euenisturum nobis putamus, cum conscietia fraudum, & scelerum,quae infinita in maiestatem diuinam edita sunt a nobis, nos stimulabit Θ Quae cum ita sint, fratres mei carissimi,qui asuentum Domini nostri primum non cognouerit, quo modo se ad secundum praeparabit Θ Ergo, ut inquit Paullus, dum tempus opportunum est, opera bona efficiamus , atque nauemus; Nam Dominus Iesus etianunc non silet, ut ait David, si exstet qui audianti quotidie enim nos inuitat, nosq; appellat, ac prophetarum, & concio natorum utens opera

se redditurum, quod promisit; at requisiturum esse , quod redemit, Scquod in primo aduentu dedit, in s cundo se exacturum, saepe praedicit.

Ruamobrem cum Ecclesia anni uerissarium

515쪽

H PAVLLI S AC RATIsarium hoc festum agat, ut primi aduentus D. N. Iesu Christi memoria

teneatur, &conseruetur, atque e rum omnium, quae secit,& docuit,

non iniuria aliqui sancti patres te tium hunc aduentum appellarunt. Si igitur ad celebrandum digne sanctissimum natalis diem Domini nostri Iesu Christi festum, atque ad eius religiosissimum altare accedere volumus, in eoq; sanctissimum Christi corpus mandere, & sanguinem bubere, quid agendum nobis est ante,

fratresὸ peccata nostra agnoscamuS, eorumq; maculas poenitentia eluamus , Oportet, quoniam hoc optimu oest. Qui ergo expetit vitam, eamqῖ felicem degere cupit, cum vittute itilam colat, mores conformet suos, seipsum exornet: Nam si Rex,aut princeps aliquis ad nos diuertere vellet,

516쪽

Π o M I L I AE. x3 1 non ne domum totam lustraremus, non ne munditiam omnem adhibe-

remus, ne oculos quicquam hospitis offenderetὸ Item si princeps alius ad agendum natalem diem suum nos inuitaret, quibus vestibus induti, atq; ornati incederemus quam pretiosis Itaq; conari totis vi bus debemus, ut anima nostra diuersis virtutum ornamentis castitate prassertim, ac mustratione,&caritate praedita ad cole

dum natale D. Nostri Iesu Christi splendida candidaq, tute perueniat, ac securitatem, in qua vita beata posita est, tandem habeat. DominuSenim Iesu Christus si nos ita diem

hunc celebrare cognouerit, non solum viserenos, sed etiam nobiscum Commorari non grauabitur, ut scriptum est,ego cum illis ambulabo, &

ecce hostium pulso, si quis aperuerit

517쪽

hi,ad illum ingrediar ; S cum illis carnabo; Quid enim beatius, quid

felicius cogitare possumus, quam ut digni reddamur Christum hospitem recipere Sicut D. Gregorio summo Pontifici contigisse fertur, ad cuius Prandium, ut Christus Dominus habitu peregrinus veniret, dignus ab eodem iudicatus fuit. Et e contra . quid anima illa miserius, atque in klicius animaduerti potest, quae tot, ac tanta scelera commisit atque flagitia, ut ei Daemon dominari inciti Piat ξ horreamus igitur horribile il-iud c pertimescendum iudicium, fratres carissimi, quotidieq; immo singulis horis de eo cogitemus; nam cum illius vocem audierint ij, qui scelerum suorum costientia, ex qua

timor exoritur, cruciati erunt dicentis: ite maledicti in ignem aeternum.

quia

518쪽

HO MILI IE. Is quia esurius, & sitsuhvoS nec cibum=nec potum suppeditastis, vestitu nudum non induistis, & huiusmodi,tuc flebunt, &plorabunt: quid tum, cuhuic tanto malo remedium nullum reperiri poterit ξ sicut contra; cum boni audient: venite benedicti a patre meo, & in possessionem regni.

quod vobis paratum est, quia hic omnia religiose, ac sancte impleuistis, ac perfecistis, qua latitia afficietur. quo gaudio exultabunt Ergo,

fratres, in horum numero visimus, omnia moliamur, ac memoria teneamus, quod in Evangelio ait Mariscus , vigilate,quia nescitis, qua hora Dominus venturus sit, Iterum dicit, vigilate. Si enim nos admonet Do minus, cur ei non credamus, cur nos ei totos non dedamus Quare quo

ad vita suppetet, nobis ipsis deesse

noliis

519쪽

εε PAVLLI SACR Arrnolimus,pauperibus misericordiam tribuamus, neminem laedamus, nec cuiquam suum auferamus, ieiunitate, ac macie corpus conficiamus,

assidua oratione Deum placemus; nam si haec fecerimus, polliceor vo- his nos tutos, ac securos iudicio aD suturos esse, & illam suauissimam vocem audituros: venite benedicti; Dominum autem Christum nobis propitium fore, atque in suam clie telam, atque in regnum xii se v tres,&ipsius coheredes esse recepturum. Qui inuit,& regnat in i secula secul

Amen a

se EIUSDEM

520쪽

EIUSDEM

IN DOMINICAM

SECUNDAM

ADVENTVS. Vperiori sermone,Fratres carissimi, de aduentu Do

mini, & quot ij sint, copio

se disseruimus, & quomO- , do nos praeparare oporteat, VtDΟ-minum nostrum Iesum Christum hospitem accipiamus; Et quibus nos virtutibus ornatos esse deceat, ut illius sanctissimum Natalesolenne colebremus. Hodie a Ioanne Baptista, qui videns Iesum ad se venientem ex

SEARCH

MENU NAVIGATION