Paulli Sacrati canonici Ferrariensis In 33. Psalmos commentarius. Eiusdem Homiliae 18. ..

발행: 1588년

분량: 898페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

531쪽

dis PAVLLI SACRATInorum metas transiliat, quibus cum Versatur, eum aut aliquid significa--re, aut flagitiosum esse, de ijs tamen qui cum aliquo religiosorum coetu Vivunt, non de ijs, qui in solitudine degunt, loqui videtur ue ornatus ergo& sordes pariter fugere oportet, alterum enim delicias, inanem gloriam alterum redolet. Nam quam periculosu sit mollibus uti vestibus, ex hoc patet, quod animam illae rigidam dissoluunt; Et tamen sacerdotes nostri hoc tempore multos in his sumptus faciunt, qui certe agerent praeciarius, si quae superfluunt, atque redudant, in PaupereS erogarent,ac memoria tenerent, quod Christus ait a diebus Ioannis usq; nunc caeloru regnum vim pati, atq; a violentis rapi,

qui huius doni fantiscussit minister praescribendi formam paenitentia

532쪽

H O M I L I AE. Os bus , praedicare coepit eos , quos peccatorum suorum valde poenituerit, regnum caseste consecuturos,

a quo cum alienitob peccata facti simus , satisfacientes, & valde nos affligentes , & vehementer peccasse, dolentes labore , & violentia illud rapere dicemur. Quis ergo erit tam amens, ut vim sibi modico tempore non adhibeat, ut carnem spiritui sub ij ciat, ac naturae deliciarum appetitum deneget, & has mundi ill cebras fugiat, quo regnum CaelΟ-rum acquirat, & caelestem patriam perpetuo habitet Θ & quod natura quis terrenus existens non valet, id virtute assequaturὸ Certe, fratres carissimi, non me datet sine violentia fieri non posse , ut unusquisque cum patientia iracundiam, cum paupertate copiam, & rerum afflue tiams

533쪽

- PAVLLI SACRATrtiam, cum sobrietate vinolentiam , cum castitate luxuriam , cum humilitate superbiam commutet, at ille homo, qui talis euadet, sic regnum caelorum diripiet. Non ergo desides,non delicati,sed violenti rapiunt illud, qui magnam non alijs, sed ani

mae suae vim adhibent, omni eam rerum praesentium voluptate fraudantes. Munda ergo corda, & corpora nostra reddamus, ut Christus in

nobis nihil sordidum, nihil foedum reperiat, nihil quod eius oculos offendat, & hoc tempore magis,quam unquam antea eleemosinas largiamur, misericordiamq; tribuamus,& castitatem penitus conseruare coegitemus, ut ad sanctissimum natalis

D. N. Iesu Christi diem festum celebrandum puri, & nitidi Deo propitio appellamus, & ad altare domini 3 consilentia

534쪽

M o M I L I AE. conscientia tuta accedamus ; nam cum hora obitus nostri appropinquauerit, ad regnum carieste ut perueniamus seliciter, hoc dono afficiet nos Iesus Christus, z Qui luit & regnat sempiternis seculis benedictus,

535쪽

IN DOMINICAM

Agnum Ioanis ingentu, magna illius constantia, fratres carissimi, consideranda nobis apte oculos Proponitur, qui cum ab omnibus

haberi potuisset Christus, siue Meosias, summa enim de eo tuc erat opinio, sibi arrogare noluit,quod suum noρ erat, o miram Ioannis prudentiam,atque sapientiam; Sed Iudasi, quod humana quadam perturbatio-

536쪽

ne ascerentur,& mundi gloriam a rfectarent,eum Christo inferiore esse indignum arbitrabantur multis ra-,tionibus adducti, qua eius claritate, demonstrabant, primum genus illum; stre, Principis. n. Sacerdotum filius ferat. deinde eius vita pessitus solit diria,victus, & vestitus asper . denique

humana rerum omnium cotemptio. i

contra, Christus obscuro genere namtus, quod ei sepe exprobrarunt: non ηι hic est fabri filius 8 cuius vita com- rmunis erat, &vestimenta a vulgari-:bus non differebant;& qui cum Oinanibus versabatur,ut omnes ad se allesceret ue cum ergo Ioannes assidue a b

Christum mitteret, longe ut ipsi opi

nabantur, eo inferiorem, aegre fere

bant,atque erubescebat, quia illum magistrum, quam Christum habere ualuissent,palam tame id dicere in

537쪽

34 PAVLTI fACRArimi dabant; Quare non quoslibet ad eum, non seruos, ut ad Christum,

cum in sermone eum deprehendere cuperent, sed honoratiores,ac maioris nominis miserunt, ut ab eo sciret, si esset Christus: auctoritatiS. n. eius praestantia , quia abluere ausus est, valde mouebantur. Uerum , fratres carissimi ex euangelio habetur,quod modo audistis,quod miserunt Iudei ab Hierosolymis Sacerdotes σὰ leuitas, mi interrogarent eum, Iudei ut cognati Ioan inis Baptistar er Sacerdotum stirpe omti, sacerdotes, & leuitas mittunt tamquam proximiores, qui magna cum veneratione sciscitantur quo officio Iudaeos cum Christo functos esse nolegitur) Tu quis αξ sic. n.fide dignum illurn existimauerunt, ut de se dicenti credituri essent; Ioannes vero ex interrogatione sacerdotum, &leuita

538쪽

rum timiditatem praeseserentium suspitionem cognouisse videtur, num

ipse Christus est, qui abluit, sed apertius illum nominare cauentium, ne temerarij viderentur; unde veritate confessus est, nec negauit usurpando

sibi diuinum nomen,& confessus est quia non sum Christus; negauit plane inquit Gregor.quod non erat, sed veritatem inficiatus non est, ut eius membrum fieret, cuius sibi nomen fallaciter non vindicaret . Euid erigo Helias estu' mouet quaestionem Gre.

quia hoc videtur Christi dicto aduersari,quam soluit inquiens a Domino Ioanem, quoad spiritum Heliam vocatum fuisse, ipsum vero se Heliam negare quantum ad personam attianet:nouerant. n. Iudaei Heliam Christo antecessurum esse; non. n.Christi nomen apud eos ignotum erat, sed

C a illum

539쪽

3M PAVILI SA CRATI illum esse Christum non existimabat S cum eum esse veturum sperarent, in praesentem inciderunt, Propheta esnO:plusqua. n.propheta erat,quia non praenuntiabat sed praesentem ostendebat non sum,ait,unus ex illis, ex quibus me arbitramini esse,aut ille, de quo scriptura Deutoro nomij loquitur, prophetam suscitabit, quae de Christo iuxta litteram eXponituri, uis es, Ut responsium demus ij qui miserat

nos' ne absque responso reuertamur,

dic quis sis; nam te de Christos dicare audiuimus, quid de te ipso asse-rist nihil .n. nobis notum facis. Ego mox clamantis in deserto .f. sum, ossicio videlicet, vox verbi carne induti,unigenitus. n.filius verbum patris vocaturin vox primum sonat, ut verbum audiri queat: Dicit ergo Ioannes secte vocem non clamantem, sed cla

mantis

540쪽

Μo ML Uiber mantis videlicet illius, qui stabat, &clamabat , se quis sitit, ad me veniat, &vociferatur,ut & qui a dicete procul absunt, audiant, &qui ad audiendutardi sunt,earum rerum, quae dicuntur, magnitudinem intelligant; vel annunciat,quia veritas ab eo manifesta redditur;omnes. n. in lege propheis obscure loquebantur, quia eoru praedictio erat quasi sonus; vox autequam sonus verbo propinquior est, quia is auditur, deinde vox percipitur , denique verbum per vocem, licergo Ioannes csteris prophetis Christo propinquior fuit.Quare cum vox sit animi interpres; animus autem. irintellectus Dei filius existat,Ioannes vox, & huius animi interpres fuit, &eum mundo ostendit: In deserto a tem clamat, quia Iudear derelictae salutem, di redemptionis solatium

SEARCH

MENU NAVIGATION