Paulli Sacrati canonici Ferrariensis In 33. Psalmos commentarius. Eiusdem Homiliae 18. ..

발행: 1588년

분량: 898페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

541쪽

praedicit. Et qu id ait ξ Dirigite viam

dominini.parate in vobis viam per fide dc opera, quam dominus ingrediatur via.n.Domini sic dirigitur, cum veritatis sermo humiliter auditur,& vita ad praecepta praeparatur : Ac vocis clamantis opus est, ut anima, quae a Deo derelicta est, & a veritate deest- . nauit, ad iter rectum faciendum rouocetur, sicut dixit Isaias, cuius praedictio in Ioanne completa fuit, hoc. . n.de eo uaticinatu S est. Et qui misierant exphariseris, aliqui volui legatos

alios fuisse. sed mihi placet Chri isto

mi opinio, ut ijdem ipsi sacerdotes,& Levitae ex phariseis fuerint, 4 qu niam eum blandicijs allicere non potuerunt, asperiori b us verbis eu pro

uocare conantur, ut respondeat.

Euid ergo baptitas, si tu non es Christus. qui auctoritatem abluendi habet,

542쪽

neque Helias , ut eum audaciae quasi arguere viderentur, unde inuidia plene patet: Resp.Ioatino,nam etiam inuidis veritatem dicit: Ego baptita aqua, i abluo corpora, Ioannis. n: baptisma suturi indicium fuit, no spiritu, quia

peccata condonare, nec relaxare valebat ; erat. n. quaedam in Christum venturu credendi instructio; cur autem abluat, ratio est, ut praecursoris ordinem seruet,sicut praedicando, dc nascendo seruauit; Medius autem v drum lietis,quem vos nescitis. i. inter vos versatus e,& versatur tanq, ex vobis unus, si carne indutus apparens videri potuit,maiestas in,ac diuinitas co

spici nequiuit, qui ubique praesens

est; humilis. n.non videbatur; vel medius tanquam Dei, & hominum in ternuncius existens, illos cum Deo qoniungere volens,medius; n.in cor

543쪽

.6 PAVLLi 's A CRAT idibus eorum erat, sed nesciebanteum , quia scripturas non callebant, ergo medius stetit, ilitelligendum est de nobis hominibus; cum n. rationales simus , in medio nostrum existit, eo quod cor in medio corporis principale insitum est: Qui cogo verbum in medio corde gerunt, non autem illius natura cognoscunt nec de quo sonte manavit, nec quomodo in eis exstet, hi verbum in medio obtinentes ignorant,quod Ioannes agnouit, exprobrans eis, quem vos nescitis, scientiam. n.hic cognitionem certissimam dicit, quia nec quis est,nec unde, perceperunt, Ipse est qui post me venit. i. an re tempora diffinitum est, ut post me appareat, sicut nascendo, ita praedicando,monedo.&ad inferos descendendo: Nam

si meum baptisma perfectum es et,

544쪽

tio M l L I AE. M alius post me non appareret, allam ablutionem daturus, uui amem a Eusea. i. dignitate mihi antepositus est, mihique anteit, post tamen natus. i.qui me honoratior, atq; clarior existit Cuius non sum dignus soluere corrigiam ealciamentι.volens ostendere inter eos nullam esse comparationem, nimis. n.prae eo Christus excellebat, inquit, tantum differimus, ut nec imter ultimos ministroru numerari me rear et Calceos. n. luere ad ultimum

ministerium spectat; Itaque si se du

gnum tantummodo dixisset, ut calceorum corrigiam selueret , sibi nimis persuasisset. Haec in Bethania facta

sunt bierat Ioannes abluens, duae.n. Bethaniae erant', altera tras flumen,prope Hierusalem altera. Graeci tamen Betha bara legendum esse admonet;

Nam Bethania obedientit domus in

545쪽

o PAVLII, SACRATIterpretatur, Bethabara autem instructionis Domus exponituri &est no .

minis interpretatio baptismati populum Domino instructum praeparantis consequens. Quid de Ioanne excogitari potest humilius , fratres carissimi, quo internatos mulierunon surrexit maior teste D. Iesu Chri

sto & tamen is se indignum censet, qui inter minimos Christi seruos habeaturicur nos superbi,& arrogan es,ac scelerum pleni tanti nos faciamusὸquo nos in loco collocabimus, qui tantum ab eo distamus, quantua caelo terra Θ certe superbia nihil est

insanius,quae omnium maloru caussa existit, quae omnem animi virtute corrumpit,&Deum a nobis penitus abesse cogit. Ac paesertim superbo

diuite quid miserius,quid infelicius exempla multa afferre possemus; sed

546쪽

expertientia quotidie nos erudit, ille inuitus ξ vita in igrare repente cogatur,& alijs sua relinquere,quibus noluisset. Nos vero, fratres carissimi, ne tale quid nobis accidat, Ioannem imitemur, quantum possumus humilem, bona nostra superflua praecipue in pauperes erogemus, tranS- feram usque in caelestem patriam, si quae nobis sunt diuitiae , illius voci credamus,quae nos hortatur,ut deliciorum nostrorum nos poeniteat, si caelorum regnum assequi velimus; castitate, munditiaq; adhibeamus, masuetudineq; , &pietate, ac misericordia colamus,quo puri,& nitidi ad natale celebrandu D. N. Iesu Xpi perueniamus;deniq; nos ipsos,&actiones nostras ad pcepta seruada dirigam usEt D. Iesus iter nostru ad caeleste p/nia diriget. aut vivit,& regnat artu nis seculis gloriosus Ame.

547쪽

IN DOMINICAM

ADVENTUS odie dominicum aduεtus Domini diem quartu celebramus,in quo Lucae euμgelium legitur, qui ea dilatat,quae D: Ioannes in superiori concione strictim attigit. Cuius opinio mihi valde arridet,cum ea,quae a n stris gesta esse memorantur, quibus principibus gentium , &Iudsorum

regnantibus acta sint, narrat, ut om- nes cognoscere valeant,nec fictioni, nec ignorantiae locus relinquatura

548쪽

, H o MI L et 4 Quomo on.negari haec poterunt, sum principum illorum annalia te .gentur ξ Quo pacto Mardocheus ab illo rege talio norifice exceptus fui se set,nisi in illius annalibus, ipsius gessa coscripta fuissent Θ In prophetaru quidem veterum sermone cum solis ludeis habito mentio tantum Iudaeo

rum Regum facta fuit; at in Evangelio, quod uniuersis gentibus annun- etiandum erat, Tyberij Caes. ris a Luca dominatus describitur, quia to tius orbis Dominus videbatur: δε-

rum quia oportebat & Iudios credere, hac ratioye Iudaeornm regna, &φetrachiae ita vocatae describuntur, Nec non seserdotum principes nominantur Annas,& Cayphas Ioanne praedicandi exordium capiente, An

nas quidem illo anno, Cayphas vero eo,quo Christus in Crucem actus est

549쪽

PAVLLI SACRA etiprstermissis alijs tribus,qui inter eos interiecti pontificatu perfuncti sunt, de quibus Iosephus metionem facit. Fadium est verbu Domini siuper Ioanne, i.ei madatum est,ut pridicaret, quia sponte non venit, sed eum Deus impulit,ut ecclesia non ab homine, sed a verbo initium duxerit; nam ante usque ad hoc tempus in solitudine Ioannes occultus suisivi nulla in homines cadere possit suspitio, quod affinitatis gratia haec de illo testetur;

Verbum ergo factum est, vox secuta, verbum inquam, eum ante intus ac cendit ; vocis deinde officium consecutum est. Et menit in omnem regionem

Iordanis, quid significat descendens: Dei .n.filius descendit,aqua salubris; Quar. n. alia loca circuire debuit Ioanes,nisi quae Iordani vicina erant, viij ad lauationem praesto essent, quos pς

550쪽

mo MILI l. a peccatoru suorum uehemeter poeni tuisset. Praedicans bapti a poenitentiae in remisonem peccatorum. L.s clans Iu

daeis, ut delicta ipsi sua ualde agnoscerent,dc admissa flerent, quo Christo credentes, & meliores eflecti subs quentem venia facilius impetrarent ablutio. n. Ioannis ad fidem Christi praeparabat, remittere, & condonare peccata non poterat , quia hostia nondum oblata erat, nec spiritus sanctus in discipulos descenderat, sed ablutione sua illam prςcurrebat, qua

peccata condonatur. An autem Ioanc abluere decuerit, S.I homas qua tuor rationibus coueniens fuisse ait,

primum quidem quia Christum ab

eo ablui opus erat, ut baptisma con secraret; deinde ut Christus manifestus redderetur; tertio, ut ablutione

sua homines baptismati Christi assue

SEARCH

MENU NAVIGATION