Paulli Sacrati canonici Ferrariensis In 33. Psalmos commentarius. Eiusdem Homiliae 18. ..

발행: 1588년

분량: 898페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

561쪽

pAVLO fACRATI de quemadmodum tenebrε in domo existentes oblata luce dissoluuntur , sic mors in humana natura dominationem habens diuinitatis praesentia dissipata est ; carnem .n. hanc maledictam sanctam qsci,ac debilem reddi potentem, de paradiso delapsam,

in caesum reduci opus erat. O inexplicabilem caritatem, atque bonitatem, quis unquam talia excogitare potuisset Factus est homo,ut homo fieret Deus;etenim in Dei natura manens patri equalis nunquam cogntitus fuisset ι & sicut in initio mundi fecit nos Deus in primo homine ad imaginem, & similitudinem suam,in hac die e contra Deus ad imaginem ει similitudinem nostram factus est:

sumpsit.n.humanam naturam nostra atque ad homines accessit, ut nos ad Peum reuerteremur,mundum. nati periO-

562쪽

H o M t L I AE disperiorem repleri oportebat; diuina vero non amisit,ut quos condidit, liberaret;&vt verus Deus remediummu ndo afferret, ut verus homo exemplum praeberet. Elegit aute ad hoc munus beatissimam Virginem M riam, quae grauida futura prius mente diuinam , humanamque prolem quam corpore concepit,& ne altissimi ignorantia consiliij ob inusitatos sermones trepidaret, quid in ea a Spiritu Sancto conficiendum erat, ab Angelo didicit,neque detrimentum

pudoris fore credidit Dei genitrix

mox futura. Pauperem autem ma

trem sibi asciuit, ut diuinitas orbem terrae commutasse,&ab ipsis primordijs humanam superbiam coculcas se agnoscatur. merito igitur omnes laetitia perfundamur: quia Christus natus est,qui naturam generis humani au-

563쪽

e. pAvLLI SACRAT ni auctori suo reconciliandam sumis psit,ut inuentor mortis dimon ab ipsa natura humana,quam vicerat, superaretur. In quo conflictu aequitate mirabili certatum est, dum Dominus cum saeuissimo hoste manum co- seruit,eandem ei Q am, eandemque naturam ostendens mortalitatis

quidem participem,totius vero pec-c ti expertem ; hanc. mconsulendi rationem iniuit, qua ad destruenda Daemonis opus non potentia,sed tu stitia uteretur: ipse autem Dεmon cum similem uniuersis naturam esse nimaduertisset, parem etiam habere cautam arbitratus est,quia vagi tem, ac lacrymantem puerum vidit, cuius astutia tunc illusa suit; non.n. eum cognouit, quem,si filius Dei es, non interrogasset 3 ergo cum haec

dies nobis illuxerit,exultemus,& mi

rabilem

564쪽

I HOMILIAE. iraxabilem sacrς Virginis partum admiremur, quo vere humanam,vereque

diuinam una prole naturam edidit Et tu b Sanctissima Virgo Maria eulacte ale, qui te tale fecit,ut ipse in te fieret,in sinu patris manens , quique tibi foecunditatem dedit, & virginiatatis decus non abstulit. Cum a tem Isaias dicit, Venerationem eius quis enarrabit ρ non solum de generatione diuinitatis exponedum est, ut ait D.Hierony mus,sed de hoc etiam ortu, quo verbum caro factum est, intelligi posse arbitratur D. Leo; quae verba non significant naturam Dei in carnem mutatam esse,sed a verbo in unitatem personae illam esse susceptam, ut Christus Deus, & homo sit. Et re vera quis illum explicare or tione valet ὸ omnem. mintellige tiam superat,&omne exemplum tra

565쪽

c, PAVLLI SACRATIscendit; Nam ad intelligendum libeNatalis Christi mysteriu procul absit,oportet, humana ratiocinatio, de ab oculo illuminatae fidei terrenae sapientiae sumus, quia diuina est auctoritas, cui credimus, & diuina doctri na,quam sequimur. Cur autem non ab initio vitae humanae, sed extremis teporibus Dominus apparuit cauta

sim forte hanc fuisse quispiam arbia trabitur, quod qui malitiam omne

ablaturus erat, necessario tardavit, ut omne peccatum ab inimico Daemone satum, atque propagatum surculos serret, ac radices ageret ι quae mora huius salutaris operis capaces magis effecit nos ab eo vocatos esse,

ut quod multis signis,& vocibus pre nuntiatum fuerat, euangeli j tempore ambiguum non seret. Quando igitur de via cuncti declinauerunt, α inui,

566쪽

tas abundauit, tunc vers lucis radius enituit: tunc in tenebris sedentibus Sol iustitiae ortus est, tuc carnem humanam indutus multa serpenti capita amputauit, & radici securim a1 mouit; at si expectauit;inquit ille, ut eam auctam , radicibusque cumulatam malitia euelleret, cur delere cuctam noluit, ut nullae ipsius reliquiae extarent' na & tanta homicidia flut,& committuntur adulteria,ut nullus timori Dei locus relinquatur. Verum qui capita sustulit, reliqua ad exercitationem nostram permissit, somitem uidelicet ill um,atque appetitum, quo ad peccandum proni sumus; qui quanquam a lege Moysis prohibebatur, non tamen restinabatur,immo exardescebat;cuius rei duratio incitur , altera quidem,

567쪽

ει PAVLLI sACRATI quod affectiones cum intus retIne tuti inflammantur magis,sicut in dolore, & ira patet ; cum autem foras Prodeui; corum virtus imminuitur; altera vero quod ea apprehedimus, qua On prohibentur, quasi nobis integra sint, quandocuque libuerit, sed cum prohibita sunt, ut quaedam magna appetuntur,quae in potestate nostra non sint,ideo habita opportunitate ad illa obtinenda sine timore Poenae promptiores sumus; Unde data lege vetante,& non mitigante appetitus hominem ad peccadum magis impellebat . At lex noua& fidei, in qua Sacti Spiritus gratia principalis est,per virtutes infusas appetitum ita mitigat, & vires inseriores adeo fraenat,ut nobis illae non noceat,quado eis consensum non adhibemus. vi ad Deum confugimus. NascI a

568쪽

iem voluit in Bethleem Iudae Dauia dis ciuitate , multiplici ratione, primum quia ibi David ortus est, cui cupromissum a Deo fuerit ex fructu ve- tris eius Regem aeternum nascituruesse, illud solutum esse nuntiet; Deinde quia Bethleem domum panis significat, ut se panem vivum esse declaret , sicut D. Ioannes testatur; Denique tunc apparere, quando principes Iudaeorum defecerunt, & imp rium ad Romanos translatum erat,

quibus Iudaei tributa conferebant, ut praedictio Iacob vera euaderet,no ablatum iri sceptrum de Iuda , nec de Demore illius ducem defuturum , donec veniat, qui mittendus est. Ibi quoque oriri eo tepore illi placuit, quo,ut inquit D. Lucas, ab Augusto

edictum emanauit, ut uniuersus Ombis describeretur, & quilibet profi-E teretur,

569쪽

M PAVLLI SACRATI

teretur, idest Principi nomen daret subiectionem ei pollicendo, Et reclinari in praesepio, idest poni, sicut Isaias praedixit dicens: cognouit bos possessi uem suum, & asinus praesepe Domini sui, Israel autem me non cognouit, quia ei locus in diuersorio

Propter gentium multitudinem non Crat. Verum, fratres carissimi,ut sciatis non Augusti, sed Christi censum fuisse s si uniuersus orbis profiteri iubetur,quis eius professionem exige- Te poterat, nisi qui totius imperio potireturὸnon enim Augusti,sed Domini est terra, S plenitudo eius. Ac diligetius intuenti mysterium aliquod indicari videt, quod in totius orbis professione oportuit describi Christum, videlicet, ut ipse cu omnibus scriptus cunctos efficeret sanctos caelo eos ascribendo, & mundo sui comunionem

570쪽

munionem praeberet. Illud maxima iudicio meo miraculum reticere nequeo,quod cum tot bella gereretur,& ingentia, & odio quodam atque dissidio alter ab altero dissideret, Orto principe pacis Christo Domino, statim cuncta extincta fuerint, & discordis omnes sedais, ut vaticinatus est Isaias inquienS: dios in vomeres, ggladium no educet, nec ultra ad praelium exercebuntur. Et cum nocte Christus natus fuerit, quemadmodutradit ecclesia,forte ut scri bis,ac phariseis occultus esset, ut pote impijs,& sceleratis, Angelus pastoribus qui in eadem regione vigilabant, sic apparuit, ut ab ijs visus fuerit: nam lux circum eos fulserat, & gloria Domini,vt timuerint. Angelus autem fugato timore gaudium magnum eis E a nun& conflabunt glaens contra gente

SEARCH

MENU NAVIGATION