Paulli Sacrati canonici Ferrariensis In 33. Psalmos commentarius. Eiusdem Homiliae 18. ..

발행: 1588년

분량: 898페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

681쪽

M o M I L I AE. Isrram Deo munda sit; nam sine conscientia lauta & nitida, quae apud Deum gratiosa est , misericordiae

opus ad obtinendam peccatorum nostrorum veniam idoneum non erit. Et ebrietatem fugiamus; non enim ieiunitas,& oratio animam ab ea inquinatam conseruare puram valet. Vitemus etiam superbiam, quam frugo indicat, quod ea virtutem decore spoliet, & inuidiam,que omne studium lacerat, &conficit, sicut tinea vestes rodit, fugiamusq; hqreticos, & daemones, qui tanquam fures nihil aliud tentant, quam ut mentem nostram Deo atque a rebus caelestibus auo ,

cent. Et quoniam unusquisq; illuc peruenire cupit, ubi diuitias suas seruasse nouit , Et beati sunt, qui eas in caelo reposuerunt, ut semper

L a ibi

682쪽

x61 PAVLLI SACRATI ibi animum habeant, semperq; illuc cogitatione aspirent, ubi res amata existit; nos quoque thesauros nostros in caselli regno condamus, caelestiaq; diligamus, quo. n. eos praemiserimus, illuc & affectus noster ,& cor sequetur. Denique animum nolirum omnino Christo dicemus, atque in eo spem nostra fidem&charitate fulti figamus, Scipse mercedem non paruam nobis. tribuet actionum nostrarum,atque in caelesti patria secum nos h/bitare permittet, atque illius cohaeredes esse, qui vivit & regnat aete

683쪽

In Prima Dominicam Quadragesimae.

HSVdistis,fratres mei caris AP sinit, Euangelium mo-m do recitatu nobiS m moria valde tenedum, quia admirabile, & arcanis rebus plenum eis, ex quo constat Dominum Iesum Christum post baptisma a Ioanne susceptum, se a Daemone tentari permisiile ac voluisse. ut ad tentationes nothras superandas non modo nobis opem atque auxilium ferret,sed exemplum etiam ad imitandum proponeret ι futurum

L A enim

684쪽

r o PAVLLI SACRATI enim erat,vi tetationes nobis quoque iminerent postquam abluti ecsemus, atque illis prssertim animo,& cogitatione ad cilestem patriam assidue aspirantibus, quibus semper Daemon inuidit. O miram Iesu Christi:erga nos charitatem qui nihil non sustinuit, ac tolerauit,ut ad omnia fortiter, ac strenue ferenda nos instrueret. Inquit ergo D. Mattheus. Turities est Iesus in desertum a Spiritu, haud dubium, quin a Spiritu sancto, non inuituS, non captus,

sed pugnandi cum Daemone voluntatem habens ; spiritus enim quos implet, illos ad pugnam mittit ,l&robur eis praebet. D. autem Lucas

ait, quod agebatur spiritu in dese tum , id est impellebatur, undet nuit hominem intentationem seipilam immittere non debere. Nam D. Ma

685쪽

Mo Mi L I R. 373 D. Marcus inquit,quod spiritus esi expulit in desertum,solitudinem vi. delicet illam, quae inter Hierico, de Hierusale existit, ubi a Christo D mon victus est, in quo latrones ha- , bitabant, qui hominem illum spoliaueriit, & in quo Adam exulauit.

Vitentaretur a diabolo , nam ductus est, ut Daemonem prouocaret, non

verbo, sed opere, quaerens solitudia nem,qua Dsmon delectatur, qui in urbibus esse non vult, quia concordia ciuium eum tristem reddit,quiaque in homines invadit, ut eos te tet ; na sanctis maxime infestus est, quoniam ei victoria quam de illis reportat, Optata magis, & iucunda existit; accedere vero ad Christum non audebat; nouerat enim Darmo eum Ieiunio operam dare, & fame

non laborare, ideo ipse Iesus cotra

686쪽

t 1 PAVLLI SACRA Treum progressus est. Tribus autem modis a Daemone tentatio exercetur, suasione, delectatione, & consensu, in his duobus extremis faci

le labimur; solus Christus illo sug

gerente tentari potuit, attame eius mons minime conquassari,quia interius Diuinitati inlisrens haud cocussa maneret ; exteriuS tantum te-tationes pati voluit, ut nobis vinceret; sed quales illae fuerint, nescimus; & quia maiores erant, quam ut litteris proderentur,ideo praetermissae sunt. Nec indignum fuit eu tentari, qui ut occideretur, in mu-

dum venerat; cur vero eas a nobis non auertat, multae rationes afferuntur, primum quidem ut nos sortiores post baptisma factos esse duscamus, deinde ne magnitudine donorum gloriemur; tertio ut D.

687쪽

N o M I L I AL 73mOn se a nobis penitus desertum esse experiatus, postremo, ut crediti nobis thesauri signum accipiamus; no enim ipse nOS aggrederetur tentanS, nisi noS honore affectos esse cospiceret. Et cum Ieiuna set quadraginta diebus, et qo. noctibus, non indigens erat enim Deus, sed nos instruens, ut quadragesimo nostro i iunio modum statueret; de quo numero doctores mulca dicunt, quae breuitatis gratia silentio a me praetermittuntur; na ultra quam Moy ses & Helias non progressus est, ne carnis sumptio incredibilis uideretur: Et haec vera humanitas tentandi occasio fuit ; latebat enim potestas, in firmitas apparebat ;Ieiunitatem autem fert, ut tentetur, tent

tionem uero sustinet, quia ieiunus

est,& exemplum nobis tribuit, ostedens

688쪽

t PAVLO fACLAYt dens illis, qui se ad tentationum pugnas praeparant, sobrietatem necessariam esse, & hoc opus ex virtute nauat Christus, at Moyses se diuino sermone sustentas, & Helias sortissimo illo cibo munitus. Postea esuriit, hominem naturae suae relinquens, & se Deum caelans, ac non tam cibum corporis, quam animae salutem desiderans, non ante,quia non esurire Dei erat ; At sicut Daemon omnes homines caec

bat, sic a Christo caecus modo factus est; qui post quadraginta dies illum esurire intellexit, & per quadraginta non esurientem non coognoui cum eum no esse filium Dei suspicatus est; na magis ex eo quod post tot dies non esurijt, perspicere debuit Deum esse, quam quod post eos dies same laboraret,homunem

689쪽

ginta dies ieiunium exercuerui,&homines erant, sed fame vexabam tur, ac sustinebant, iste autem non esurijt, postea ver o; esurire enim, S non comedere patientiae humanae erat ; non esurire, diuinae naturae . Et accedens tentator dixit ,si filius Deses, Ante desperauerat Daemon

videns Christum ieiunitatem quadraginta dies tolerantem; at postquam esurientem cognouit, rursus

sperare coepit; Et sicut primum hominem in gula tentauit,cum ei suasit,ut cibum ligni vetitum ederet; Et in inani gloria, cum ei dixit: eritis sicut Dij; in auaritia S ambitione,inquiens,scientes bonum & malum; eodem ordine aggredi Christum volens succubuit, incepit.m unde vicerat,agula,scilicet quia te-tatio

690쪽

srς PAvLLI SACRAT itatio haec ab ineunte aetate praecipue occurrit homini, nisi. n.gula r frenetur, frustra contra alia vitia laboratur, dicens ei,si filius Dei es,ut caelesti verbo, & Ioan is testimonio renunciatu S es: Dic, emphasis, solo ius is hoc ab eo effici posse significans, ut lapides isti, vel lapis, ut ait Lucas, panis fiat, ne fame crucieris. Sed quid sibi vult sermo hic Θan quia cognouerat filium Dei esse

venturum, sed infirmum corpore non arbitrabatur Paliud itaque e plorantis est, aliud tentantis 3 Nam se Deo credere profitetur, at homini conatur illudere. Uerum contrarijs tecum pugnas o Daemon; si enim eo iubente lapides fieri panes queunt, frustra tentas eum qui tamia potentia praeditus est ; sin hoc ef.

ficere nequit,frustra suspicaris, si talius

SEARCH

MENU NAVIGATION