Paulli Sacrati canonici Ferrariensis In 33. Psalmos commentarius. Eiusdem Homiliae 18. ..

발행: 1588년

분량: 898페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

711쪽

DOMI LI AE. ῆς gloriam immortalitatis consequendam surgent. Tres tantum astumia

piit, quoniam ij potiores erant , &quorum nomina congruunt; Quis que enim Petrus debet esse idest inside firmus ; deinde Iacobus vitia supplantans; Demum IoanneSomnia diuinae gratiae ascribens contra vitae superbiam, quae ex virtutibus oriri solet. Et quia in ore duorum vel trium omne verbu cosistit, sanimaduertite, fratres carissimi, quantum a vitiosa smulatione Mattheus Napostolorum chorus post acceptum spiritum sanctum liber fuit, qui sibi praepositos non occultat in quibus electis de origine trium Sem,Cham,&Iaphet populi electio

futura monstratur a vel tres tantum

ducit, quia cu pauci electi sint, qui nunc fidem sanctae Trinitatis incor N a rupta

712쪽

iς8 PAVLLI SACRA Trrupta mente seruant, tunc aeterno eius aspecta laetabuntur: no omnes

propter Iudam, nam si solus ille ut inuidus relictus fuisset,ad maiorem malitiam fuisset prouocatus. Et duxit eos in montem excelsum seorsum, scilicet Tabor, qui, veniat lux, interpretatur;vt intelligant omnes,qui Deucontemplari desil erant, ne in infimis voluptatibus iaceant,sed ad caelestia mente aspirent; ac discipuli discant diuini claritatis gloria non in hoc saeculo, sed in caelestis beatitudinis regno quaerendam esse; Et seorsum . quia sancti viri ob feruore fidei ac mente in Deo fixam, & nucanimo ab imp ijs segregati sunt, dein futurum a malis omnino separabuntur . Et transfiguratus est ante eos.

Qualis enim post rudicium electis cunctis appariturus est Christus, ta

713쪽

lis tunc ab apostolis visus est, sed in ipso Iudicio a bonis , & a malis conspicietur serui formam habenS, ut quem impis spreuere, Iudsi negauerunt,milites cruci afixerunt, Pylatus, Herodesque iudicauere, iudice agnoscere nequeant; ne ergo quio quam arbitretur pristinam eum Q rmam amisisse, aut corpus veru mutasse & sumpsisse sibi aereum, Quo modo autem coligerit, inquit Mattheus,quod eius facies ut sol splenduit,atq; eluxit; traffiguratio enim splendorem addidit, faciem no subtraxit; ideo immutatio figurae non fuit,sed eadem serma manete ine plicabilis claritas adiuncta est, quae claritas gloriae a diuinitate,& anima eius manavit non tanquam qualitas manens, sed transiens, sicut a

714쪽

Eoo PAVLLI SACRATile in corpore Christi tunc miraculo plenus fuit ; quare nec claritatis dotem,sed eius 1imilitudinem Christus accepit; Illam enim diuinitatisiplius incomprehensam uisionem,

quae in aeterna vita mundis corde seruatur, nullo modo adhuc mortali corpore circunsepti intueri poterat; Denique nihil aliud fuit, quam secundi ad uetus praedictio, in quo Sole clarius Christus& sancti eius

lucebunt. Lucas vero ait, dum oraret, quod facta est species vultus eius altera, n5 alia, feruor enim orationis & deuotio ad transfigurationem ac mentis stuporem praeparatio exstitit. Et mestimenta facta sunt alba ficulnis, Vettium candor d scribitur, quae fuerunt ita candidae, ut fullo, inquit Marcus, candidiores facere nequeat, & gloriam eo -

715쪽

rum,qui surrecturi suntdignificant, propterea Angelus Dominum surrexisse nuncians veste alba indutus apparuit. Sed dubium est, si facies domini splendida effecta est,ut sol,& sancti sicut sol fulgebunt, an D ni& seruoru claritas erit aequaliSὸnequaqua;at qm nihil Sole dilucidius est, atq; nitidius, aliud exeplum a Lferri non potuit. Aiunt tamen quidam,quod sicut claritas in corpore existens Christi representabat futuram corporis eius claritate, ita claritas vestimentorum illius futuram sanctorum claritatem designa quga Christi claritate sic superabitur, ut niuis candor a solis spledore vin- Citur. Et ecce apparuerunt 31ssis σε elias loquentes cum Iesu . Christus Moysem& Heliam in medium in .rroducit ue & quia turbae ipsum alit . . N 6 He-

716쪽

-dioa PAvLLI SACRATI Heliam, aut unum ex prophetis existere arbitrabantur, se cum eis oste

fit apostolis,quorum fidem augere volebat, ut inter Dominum ac se uos illi discrimen cernerent, & ut perspicerent sibi vitae & mortis potestatem esse,qui Moysem iam mortuum & ab inferis excitatum, non quod eius anima coi pus suum receperit, sed sicut angeli apparent aliquo assumpto corpore, & Heliam qui nondum mortem perpessus fuerat, quique inde descenderat, quo ascenderat, cum eo loquentes de mysterio passionis sorte, quem ipsi prsdixerant, in medium protulerit, ex quo veteris & noui testameti co- iunctio significatur, quod quando surgent omnes, cum prophetis apo stoli coniungetur;ergo Moyses, &

Helias laquam famuli in gloria do-

mino

717쪽

mino assederunt; S illorum vultus eum esse Moysem, hunc Heliam existere asseruerunt, ut maxima inter seruos& Dominum differentia intercederet ue cognouerut autem eos auostoli praedictae claritatis illustra tione,& ab illis cogniti sunt; Sc mutua visione unusquisque laetatus est; Nam Moyses Petrum, Helias Ioannem virginem considerabat,&vterque Iacobum laudabat: ex quo c nijcitur,quod in futura gloria alter alterum cognoscet, quem nunquavidit: Lucas addit, Vis in maiestate, O eius excessum dicebant, quem com pleturus erat in Hierusalem; videlicet sumptae carnis mysterium; nec non salutarem in cruce perpessi . nem; Petrus uero & socij somno opprimebantur,dum Christus Oraret, infirmus enim erat, excitati autem ψο-

718쪽

w PAVLII fACRAT 1 gloriam eius cernunt; Uel somnum stuporem illum vocat,qui eos utpo te mirabili illa visione vehementius Commotos oppressit; Et euigilantes eius maiestatem intuiti sunt; nemo enim nisi vigilans Christi gloria via dere potest. Resipondens autem Petrus dixit ad Iesum, bonum est nos hic esse; cui non respondit Iesus,ostedens inomdinatum esse quod cuperet,Si uis μιiamus hic tria tabernacula tibi unum , mihi inu,m Heliae nu. Quod feruidum Petrum ad hoc dicendum im

pulit,id imprimis exstitit, quod ipse audiuit Christu Hierosolymam

ire oportere,& adhuc pro eo timet; videbat autem illic multam quiete& solitudinem exstare, cogitaba que ibi conuenientem mansionem ει opportunum locum esse ; unde

ult illic semper esse, & a monte in

719쪽

medium Iudeorum non descendere, ideo tabernaculorum meminit, S deuotionem obedietis serui ostedit. Lucas autem Mattheo, S Ma co contrarius non est addens, diam est, dum defenderent, ait PetruS, quia i pii hoc tacuerunt. Sed erras Petre , & ut Lucas & Marcus inquiunt, nescis quid dicas; noli quaerere tabernaculum, cum unum sit

tae continentur, si vero tria quaeris, cur seruos cum Domino confers, qui comparadi non suntὸ pone tria immo unum patri, filioque, ac Spiritui sancto, ut quorum una est diuinitaS, unum sit in pectore tuo tabernaculum , Errasti certe Petre, quia in terra electorum regnum constitui

voluisti, ac te, socios'; mortales es.se oblitus es, &absque mortis gu-

720쪽

ins PAVLLI sACRAT istu felicitate, atque beatitudinem adipisci c5 cupiuisti; non meministi te a domino electum fuisse, non ut tabernacula, sed ut uniuersalem Ecclesiam gubernatione tua regas, S ut discipuli tui, oues tus, in eoru animo Christo tabernaculum collocet Existimabat sorsitan Petrus regni lepus imminere, & ideo montis incola esse cupiebat; Sed o Petre Christum ibi commorari no est bonum, non enim promissio tibi facta, si ibi mansisset, effectum assecuta fuisset, neque claues regni caelestis obtinuisses,aut tyranni mors deuicta fuisset. Animaduertite, fra- .

ta Christi humanitas, duorumque societas Petrum ita oblectauit, ut eos obsequio retinere vellet, ne discederent, quanta erit felicitas, ac

SEARCH

MENU NAVIGATION