Paulli Sacrati canonici Ferrariensis In 33. Psalmos commentarius. Eiusdem Homiliae 18. ..

발행: 1588년

분량: 898페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

691쪽

lius Dei es. Zsondens Iesus ait scriptum est , scilicet in Deuteronomio ;in solo pane misit homo, sedis omni merbo, quodprocedit de ore Dei, ve i ut D. LucaS ait, inomni merbo Dei, prΟ- potitum enim erat Christo humilitate aduersarium superare, unde eulegis auctoritate, non virtutiS potestate vicit, ut hominem maiori honore afficeret,&Daemonem magiSaffligeret, qui non tanquam a Deo, sed tanquam ab homine superar tur. Dissipator ergo tentationum Christus a natura panem non repellit, unde respondet, non in solo pane,sed in omni verbo Dei, quod homo quasi diuinae pabulo lectionis deditus famem corporis negligat, alimentum verbi caelestis appetat ;sicq; Moyses huic affixus animo panem non concupierit; nec Heliam

692쪽

ars PAVLII SACRATIIongioris fames ieiunij comouerit Verum alii illa Deuteronomij vemba aliter exponunt, inquientes hoc occasione Manete dictum fuisse,quo Dominus Israelitas in solitudine pauit, dedit inquit Moyses,manna,vt ostenderet quod non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, qd de ore Dei exit, idest clomini imperio,vt intelligatur illud omne, quo

ut vita hominis sustetetur, ordinat, at iubet Deus, quemadmodum Mana, quod panis non erat, Israele nutrivit,& Heliseum herbis aluit, Ac Moyse in & Heliam, Christumq; tane omni cibo sustentauit. Tunc Wsumpsit eum in Sacta ciuitatem . Hierulalem scilicet, quia ipsa prO-ipter templum cultui dicata esset diuino,vel propter sacrameta nostrae

redemptionis ibi peracta; Valent quidem

693쪽

quidem homines sancti, quandoq; a fame non vinci, post hanc carnis victoriam possunt cadere inani gloria capti ; ideo tentare coepit in ea ;S quia permisit se assumi, non infirmitas fuit, sed patientia ; in Daemone vero superbia, qui voluntatem Saluatoris necessitatem esse putauerit ; Ipsum autem spetie humana indutum apparuisse verisimile est, eumq; assumpsisse, ut ab omnibus ille conspiceretur, Dsmone vero nesciente sic Christum effecisse, ut a nemine videretur ; nec mirum videri nobis debet, si se in Hierusalem, atque in montem a Dς mone ducis uir, qui se a membris eius cruci af

figi permisit; alij ab ipso gestatum

brach ijs, alij manibus ductum esse sentiunt, qui sequebatur ut athleta ad tentationem sponte proficisces; M NOn-

694쪽

,to PAvLLI SACRATI ANonnulli tamen translationem hac corpoream non fuisse affirmant;videtur enim absurdum, inquiunt,

Christus Daemonis ipsius humeris tanquam vehiculo usus fuerit, que praecipitatorem sciebat,uel ei se ferendum permiserit, cuius insidias agnoscebat; a suo itaq; spiritu cr dedum est eum in desertum esse ductum,&supra pinnaculum,ic supra

montem translatum fuisse, ut virobiq; eum Daemon tentaret, quasi

per visionem haec facta fuerint ; at mihi magis Gregorij, de Hieron mi, nec non Glosae arridet opinio , quod corporeis sensibus completa haec fuerint, quam confirmat Chri-sostomus, ut supra dixi, siue quisquis fuerit operis imperfecti scruptor, inquiens,Daemonem quidem

sic assumpsisse Christum , ut ab omnibus

695쪽

Η o M IL I AE. I istbus ille cerneretnr, ipsum vero ita gessisse,ut a nemine conspiceretur.

Et statuit siupra pinnaculum, scilicet super. Parietis,& tecti superiorem partem ; in palestina enim tecta plana existu nt. Et dixit ei: noui Dei es,d uabus his tentationibus hoc agit Da

mon, ut exploret. Mitte te deorsum,

Haec est Darmonis vo quae semper homines cadere desiderat,&persuadere quidem potest, praecipitare vero nequit. Scriptum est enim,quia angelis suis mandauit de te. Verum ibi i telligitur de viro iusto,ac sancto,no

de capite Christo, quia Dei filius

inanibus angelorum non gestatur, sed eos ipse magis portat; Male ergo scripturas interpretatur Darmin&vt astutus tacet, super aspidem; sit ei rursus Iesus, non tentabis Domi--m Deum tuum non dixit me do. M a minum

696쪽

18a PAVLII SACRATrminum, quibus verbis uti poterat homo Dei a Daemone letatuS,quoniam qui homines Dei tentatione affligit, Deum tentat: Dupliciter autem in scripturis hoc accipitur, primum quidem, cum quis ex arroganti quadam fidentia citra neces.sitatem manifestissimo periculo se comittit confidens se a Deo seruatum iri ; & qui ad erudiendum d stinatus neglecta scripturae lectione a Deo sibi suggeri expectat, quod doceat, eo quod Christus apostolis

dixerit, cum steteritis ante Reges, S praesidus, nolite cogitare,quid loquamini ; isti enim experiri volunt, quam sit bonus,ac potens, & verax Deus ; Tentat ergo quod non ea ratione quam debent, auxilium Dei eΣpectant; non tentant.autem illi, qui necessitate astricti,necessarian,

697쪽

sibi Dei opem exquirunt. Deinde cum ex diffidentia de Deo quidam ei non credunt, sicut deberent, ut cum quis necessitate pressus potentiae Dei non secure confidit, ut in solitudine Israelitae secisse dicuntur; Itaque nemo Deum tentare debet, quando ratio illi dictat, quid agendum sit, cum vero deficit ratio, se

Deo non tentando, sed deuote confitendo commendare. Iterum assumpsit eum Diabolus in monte excelsum. tc.

adhuc am biguus de eo, quod explorabat,an filius Dei esset, quod Christus ita responsa dabat, ut se hominem esse indicaret, qui tentatione amictabatur, attamen quasi iam certior eum non esse filium: bis enim hoc recusauerat Christus, tanquam purum hominem tentavit; Et osten-- ei omnia regna mundi, gloriam e

698쪽

18 PAVLLI SACRATI rum, non ipsa regna,& ciuitates eorum ac populos, sed partes terrae in quibus unumquodq; positu erat, perinde ac dicat, ibi est Roma, illic gallia,& huiusmodi . Gloriam eorum,

aurum videlicet,& argentum,ac lapides pretiosos, ut intelligat, aliquid autem ignotum Christo demostrare no potuit, sed pompar humanae vanitatem, quam ipse diligebat. Aliqui dicunt Daemonem Christo

sensibiIiter omnia regna mundi mostrasse, quia eorum imagines nouo quodam modo obtulit faciens omnia per eas oculis eius, ut appareret qua ratione eas falsas esse scies Christus non deceptus est. Haec omnia tibi dabo,si cadens adoraueris me. O arrogantem atque superbum, qui intolerantur se iactat, quasi in toto mun

do potestate habeat; sed is illa, quae

699쪽

in mundo inique fiunt, & diuitia furto,aut periurijs partas tradit;Verum ijs tantum, qui ab eo recipere volunt; Certe admiranda est Daemonis amentia, qui regna terrena

illi dare pollicebatur, qui suis fidς-libus caelestia donat, Et ei gloriam mudi, qui caelestis gloriae dominus est. Ecce antiqua illius superbia, qui sicut in initio se similem Deo facere studuit, ita nunc diuinum cultum sibi usurpare volebat inquiens, si eadens; ergo qui eum adoraturus est, ante corruit. Tunc Iesus, madeSathana, tentationis enim finem facit,ne progrediatur; sed non ut pleriqi arbitrantur, eadem sententia condemnatur Petrus, &Sathan,Petro enim dicitur. vade post me Sathana,idest sequere me, nec Voluntati meae aduersare; Dgmoni vero

700쪽

pAVLLI SACRATI -

dicitur, Vade Sathana, quasi dicat, in ignem aeternum proficiscere ; ut secundum quosdam Codices, vade retro, idest reminiscere quanta in gloria conditus fuisti,& quantam in miseriam incidisti; Notandum autem est Christum, in quem tentationis iniuriam intulit Daemon inquiens: si filius Dei es, non pertum batum fuisse, nec illum incredasse ; nunc vero, quod is sibi diuinum honorem arrogauerit, iratum expulisse illum his verbis, vade Sathana,vti doceat ipse nos illius exemplo nostras quidem magnanimo animo iniurias ferre; Deo vero impositas nec audiendo tolerare, quoniam proprias quempiam pati laudabile est. at Deo factas dissimulare impium

est, Scriptum enim est Dominum Deum

tuum adorabis, Erillisoli seruiei, unus

D est

SEARCH

MENU NAVIGATION