Orationes quibus pompam exequiarum atque funus Henrici Magni Galliae & Nauarrae Christianissimi regis moerens cohonestauit Collegium Rhedonense Societatis Iesu

발행: 1611년

분량: 392페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

tibi Choas inseremus. NazianΣenum illum sanctissimum imitati Christianae facundiae principem ,, Cyprianita

mortui laudes cohonestantem, non Olivam Olympicam, nec poma Delphi 'cas nugas; non pinum, non apium quibus miseri adolescentes olim ornaban

tur, sed λογων--χώ4 quidquid est

quod dicendo cogitandoq; possumus, in medium proferemus. Neque vero nouo quoda exordio fuerit opus apud vos, humanissimi Auditores, ut vestraheneuolentiam colligam Mattentione, quos video tota mente atque animo de Regis incredibilib meritisin honore singulari cogitantes Potius vereor, ne quod gratiae causa facio, quod fiat tardius , minus gratum expectationi ve-strae sit futurum. Quaquam me mouent eruditorum hominum iudicia, & vetus

Apollonii Tyanei facinus qui ctim in adolescentem incidisset sudiis humanitatis Meloquentia flagrante, qui de Ione se copiam expolitam orationem lucubrauisse diceret,idem tamen a parente suo commendando propter vitae singularem dignitatem et morum excellentiam abstinuisis confiteretur,

142쪽

I γ' iuuenis audaciam, impudentissimam temeritatem homo grauisis seuerus

acri, aculeata oratu ne coercuit; cum

exclamaret vix feredum, imo indignissimum videri, ut qui hominem unum de multis atque mediocrem se non satis ornare posse diffideret, is Iouem

dominatorem rerum,&, ut ait Homerus, Patrem diuumque hominumque tenui dissipata oratione prosequeretur. Quod si eum eue me venditarem qui rerum ab H g, Rami gestarum magnitudinem, .virtutum omnium adlisirabilitatem, non modo mente

animo complecti, sed exquisito genere orationis amplifidare possem, non defugerem, quin in me iusta omnium co- tumeliaris verborum aculei coniicerentur. Sed si Regis praestans, diuina virtus, si decora visae anteactae, si mirificus in patriam amor gloria, felicitas sunt eiusmodi, ut si muti sint homines, ipse pecudes atque saxa praedicatura

videantur quis non satius existimau rit,ut memorando potius inepti, in i

periti, quam tacendo ingratissimi maκime impii nominemur Age vero metu omni posito, honestam aud. Θ

143쪽

ciam capientes ad rem ipsam aggrediamur. HENRIC 'Μ antea vidistis terrorem hostium, incredibili animi robore septum, clarum trophaeis, &

bique triumphisirnatum in rct Opinor: insidet penitus in animis vestris eius admirabilis clementia, hum, nitas, qua Iani portas occlusit, bellis ciuilibus .ferocientium Gallorum motui occidione patefactas est adhuc in recenti memoria singularis &diuina Regis prudentia in amplissimo regno administrando, in propaganda maiorum fide, religione, in doctrinis in omne imperium Gallicanum feliciRsime proferendis, quas videmus summa bonorum omnium voluptate, frueti maximo, multis in urbibus effloreicere. Nunc eundem pat a parente quasi domu reuocabo,ut propria priuatamque felicitatem tot talis tamque insignibus bonis exaggerata, ceteraque

felicissimi otii commoda regiae viis

Ornamenta videamus. Ac mihi quidem hic imprimis occurrit M. Catonis diactum sapiens,in effatum verissim unti, quod initio originum suarum posuit, Clarorum virorum atque magnoru non

144쪽

minus otii quis negotii rationem extare oportere. Semper enim magnus animus egregie a natura comparat , ωm curru ad beatam vitam directo, in quadam agitatione versatur; nihilque timet vehementius quam qilla inuida mens Mincitata, ad res magnas Megregias moliendas perficiendasque attributa, inerti otio 3c desidiose languestat. Talem fuine Pub Scipionem existimo, Romani imperii decus,& praestantissima digyitatis exemplar; quem dicere solitum accepimus, nunquam se minus ociosum esse quam eum esset ociosus. Nam edin se tandeme bellorum fluctibus eripuisset, se Romam tanquam in oti portum plenissimum dignitatis contulisset, tum mentem omnem atque industriam ad Senatorium munus iublicaingem ornandam ωcosstituendam appellebat. Itaque nullum tempus fuit magno Scipioni vacuum magnis rebus,, minime fructuosum, unde videmus tantam laudis hono sique segetem, co- modorum ubertatem extitisse. Obsecro vos Auditores, reflectite iam ocu-

145쪽

losa Romanis in Galliam triumphantem contuemini mecum ΗΗNR1co, e diuturnis bellis ex animi sententia confectis gloriosissime redeuntem, comitemur usque in Luparam regiam illam sedem Parisiensem tot laureis, tam suavi my tho,tam laeta uber1que olea sulgentem mundique veneradam prat stabilem Heroem in auito solio collocemus, cui fata iam beatum otium laborisq; remissione concedunt: seponantur tantisper galeae, adamantina illa Martis tunica, damasceni gladii quiescaAt, sileat etiam lituorum

clangor, tubarum cantus,nulla tesse .rae, nulla iam vexilla moueantur, ipse ardor populi in siniti, gratulantiumque Voces deseruescant, coelestis rate: nqPacis oraculum exaudiatur publicum otium, tranquillitatem imperantis. vultis igitur in penetrales socos ingrediamur, sin illud tam augustum, palatium ne dicam Agusti Cri an Virtutis sem neu arcemque Maiestatis Co-gitve magno Scipione maiorem quendamis diuiniorem, qui omnem antiquitatis memoriam bene agendo superauerit, tum intelligetis Regi Maxi-

146쪽

mo in otio fuisse negotium, neque n- quam minus fuisse otiosum, quam cum tacitis orbis te me iudiciis licuit esse otiosovi quieto. Non enim quod pluribus olim Regibus MDynastis contigit, pace parta fortunaque blandiente, sese coiecit desidiosissimas in latebras, wse penitus in voluptates inertesque delicias ingurgitauit. Nam memini nostrorum Resum qui fundati iamque sabilis Gallicani imperii gloria, ignatio otio languidoque minuerunt qui cum fuissent sceptro vi corona, ceterisque regni insanibus ornati,quasi homines exuissenῆ, sic in tenebris moris tuorum similes, tanquam Vestalitas

creto vivebant aut verius immoriebais

tur. Cumque Maii Caledae aduenissent, ne plane illo veluti in sepulchro, otiosis voluptatibus computruisse viderentur, semel in anno se populo spectandos ex alto & sublimi loco prebcbaiar, ut Vernos vilius diei sosculos aut potius ut imperismaculasti amplissimi dignitatis. Absit vero videre ioco simile

quidpia cogitemus, qui cum esset grauissimis in bellis' periculosissimis excrcitatus, iamque aetas,in triumphi

147쪽

honorumque affluentia, iustissimam

quietem operumque remissionem pol. liceretur, nunquam est passus generosum impetum illumque ardorem ad omnem animi excellentiam, tenebr

rumin parietum custodiis, sordidaque ignauia consenescere.Illum quotidie in oculis suorum videbamus aliquid semper agentem atque molientem regia

cura dignum atque industria,quod sibi, quod regiae famili , quod amicis,quod alienis, quod priuatis, quod uniuersae

quoque Rei p. fore commodum atque utile videretur. Persarum magni Reges cum inter eos moderata essent delitiae, nec veterum Sapientum instituta polluissent, certum habuerunt de cubic lariis hominem, qui sub auroram admoneret κοι -- φρο 'ti e strato surgerent, res diligenter- admini strarent quas illis Deus concredidisset. At noster Heros metem habuit frouidentiam insitam penitus animoque impressam, quae nullam vel nocturnis vel diurns quietis parte vacua esse patiebatur ea cura Mnegotioru prouisione quae Deus rerum omnium architectus eius prouidentia commisseti

etiam

148쪽

huntius bene pictus ab Homero, ad eune videbatur, qui ad aurem insusurraretis L. innυχον ευδ non esse fas neque verum, eum solidam perpetemque nocte dormire, a quo uno plurimoruni populorum salus felicitasquependeret. taque non prius Sol Princeps luminureliquorum , quem splendidam regiae dignitatis imaginem esse volunt, curriculum ingrediebatur suum, 'omi.. nibus lucem operumque labores rc se rebat, quam ire Naam 4 in suo cursi essetvi praestanti mentis agitatione, qua res omnes vel longe ante quam acincideret, animo praeciperet, vel inchoatas pertexeret, vel modos atque vias excogitaret ad imperis statum quam forentissimum efficiendum. Philippus Comminatus cum res Caroli octaui in Italia gestas oratione persequitur,M

tispenseri quendam fuisse ducem ait EBorbonioru familia, claro genere prosapiaque nobilem, quem Neapoli regii muneris vicarium moderator ille Gai liae reliquisset .hominem quidem in cερ ictu atque pugna minime timidum vitentem, sed qui tamen eget tam pa-

149쪽

rum in rerum curatione licitus, tam non cautus atque prouidus futurorum, ut vix unquam e lecaulo atque semno ante meridiem excitaretus oessos delibate Borboniorum HENIOC B, de

te cum scriptores annalium memorahunt, non poterunt no illam tuam prae

stantissimi animi vim naturamque extollere, quae languore atque mnos delicatorum hominum cessationem repudiet, otiosum otium fugiat, Massiduo labore corporis, antinique occupatione recreetur. Smyndrydem quendam in Italia Principem verius pecudem aureo vellere, quippe diuitiis nobilem, sed plubeo corde ut ignauum)gloriari solitum seruiit, eum fortunam apud amicos suam, beatitatem efferret, se viginti totos annos, neque rientem Solem neque occidentem vidisse, cum maximam diei patresti in lectoae gurgustio, & Sybaritica in mensa

consumeret. Tu Rex Magne iure tuo

gloriari poterisvi praedicare, tot annis quibus habenas pulcherrimi regni pro uidentissime tenuisti, nullum tibi illuxisse diem, quo Sol oriens atque Occidens non te viderit magnis rebus,

150쪽

praestabili ingenio dignis, studiosissime occupatum, ut alte in animo illud

Titi Imperatoris inussisse videare, qui se diem qu nil 'ni fecerat, aiebat perdidisse. Non hereamus Auditores, in eo ipso Regia vestibulo in quo vos

ante statueram. Ecce tibi omnis generis homines in aulam commeantes, viri

Prineipes atque Primarii, noti, ignoti,

Galli, exteri, legati, mercatores, mili tum Duces, Ciuitatum gubernatores, Curiae Principes. Hic ab Italia, ille a Lusitania, alius ab extremis Orientis finibus Dynastarum mandata exponit Hie urbem aliquam perfidiosissimis hominibus tentari nunciat, clandestina conssilia agitari, serpere audaciam, regiam auctoritatem plurimum

in ea re valituram ille sua, alius aliena eurat negotia.beneficia poscit, priuilegia decerni postulat. Est qui sortuna telis appetitus ab excitato bonorum fastigio in miseram vita conditionem delapsus, antiqua dec 'ra militia re ipraesentet, gratiam colligat, genibus aduolutus miseric0rdie litet. In hac tanta timque incredibit rerum vari

ute diuinum illud ingenium quid fa-- o ii

SEARCH

MENU NAVIGATION