Orationes quibus pompam exequiarum atque funus Henrici Magni Galliae & Nauarrae Christianissimi regis moerens cohonestauit Collegium Rhedonense Societatis Iesu

발행: 1611년

분량: 392페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

ges Imperatoresque vicerunt Adrianus quem modo nominabam, Imperator, studium hoc venandi suum, excitata in Mysia urbe, quam Venationes Adriani indigitari voluit,posterorum memoriae propagauit tu telicior pulcherrima tua studia regiasque exercitationes, in oculis totius imperii, in nobilium tuo. rum animis, in ara ipsius aeternitatisi perenni monumento consecrauisti.

nimuero quo progredior longius in hoe cursu, vastissimi campi xsilua imme se

obiiciuntur, in quibus excurrere liberius mea possit oratio et Ied non committam ut ita vager Laberrem in re infinita, ut relegere vestigia non possim. Vestra igitur bona cum gratia redeo in urbe Auditores, inqua etiam vobis lubentibus cumeo Rege coquiescam.Hic vero mihi in oculis quata quata es, tunatissima Lutetia, gloriae domicilium&dignitatis,admirabili defore versaris

ad quam ornandam Rex maximus par tem curae prouidentiaeque sua traduxit. In te multa nostri quidem maiores h huerunt qua fama commnni predicatione in coelum ttollerent, hominum affluentia undique in sinum gremiumque tu una

172쪽

que tuum aduolantium, vias latas atque directas, opes, delubra, curiam- palatia,&quaecunque urbes oppida ornare solent sed illa omnia nouis

gnificisque operibus, ut Solis splendo ire lucerna , penitus obruunturin in obscurantur Caesar Augustus gloriatus est aliquando,quod Romam, quam la teritiam cepisset, linqueret marmorea: te vero tuus ille parens, cum belli situ& squalore deformem luteamque cepisset, nunc marmoream, aut siquid etiam magniscentius dici queat, vere auream gemmeamque teliquit. Hic Auditores, quo gener orationis tar, t ea, quae ad omnem seculorum omnium memoriam sunt Lutetiae ab HENRI persecta,magnitudine

praestantia, fructu maxima, genere ipso

singularia commemorem iam Occurrunt pontes ardui atque lati, quadrato lapide mirabili opere confecit, nouarum artium, peregrinarum elegantissima domicilia, celenariae porticus, ambulationes, horti , sontes, palatia raro quodamis inustato artiscio elaboratas in quibus no modo meam, que

173쪽

nulla est,facundiam, Momnium eruditorum eloquentiam, verum & seipsum vicit HENRICus. Nunc a me quidealia binnia silentio praetereantur, in illa tantu regali porticu Wperamoeno Lu- para peristylio haereamus. Quanquam quid ego hec apud vos Auditores,quorum plerique sorte illud opus suis numeris absolutum viderunt, cum rem ego quatuor abhinc annos iam affectam

maximis ornamentis vacuam aspexerim sed quemadmodu, si poetae mauissimo credimus, Menelaus clarissimus Princeps δάμωγα Gris e resonantem domum habuit, sic illa Regis exaedificati', tam sonora estvi vocalis, ut tanta magnificentiae splendorisque fama, uon modo in hanc Armoricam nostram, verum etiam in ultimas terras, istissima celebritate seratur. Quid igitur prius miremur Dan amplitudinem & longitudinem operis illam visendam quae tanta est, quantam nulla unquam aetas vidit in Gallias an forma structuram aequabili descriptione continuatam an externam speciem insatiabili pulchritudine omnium c los animosque tenentem, fenestris in-

174쪽

numeris perforatam, incredibili columnarum varietate distinctam G teriora vero tam eximia sunt, tamque sumptuosa magnificetia extructa, ut inter orbis celebrata miracula facile poni numerarique posse videatur Nihil potest in artificiossissima aedificatione requiri. Quod non ibi summa sit omnium partium absolutione elegantia perieissumi columnae omni generis marmoreae grandivi directo scapo, tum leui, polito, tum striato, stylo-huae Ionicae, coronis, fasciis, floribusque insignes, epistylia eius generis,zophori interiolumnia iucuda, exquisita varietate composita. Ex illa a longe patente ambulatione, intermina. ta, in qua nullam oram ultimi acies intueri potest , egrediente excipiunt au- , nobilesvi maximae,plene: dignitatis, pulcherrimo instizuc' u Mornatu, quarum aliquae tholo cameratoin splendido, auro picturis mirifice collucente,celi decus, diuorum altissima domicilia sedesque imitantur. Quae ero praeterea ornamenta in animo habebat Rex maximus, quis non dicam memo

175쪽

rare,sed vel ipsa cogitatione complecti queat quae partim iam parata videbamus, partim etiam quae sutura eslant, coniectura assequebamur: nam innumerabilem vim, copiam peristromatum fieri curauerat, filis aureis atque bombycinis,singulari artificio,conqui. sitis undique hominibus eius artis cognitione perlaetissimis, ad latera longissimae porticus inumbranda in quibus Romanorum egregia facta, . bella, triumphi, Meroum veterum imagines, plena dignitatis tacitaeque virtuistis exprimebantur. O dignas praestantissimo Rege cogitationesi Nam occurrit Italis Regis effatum a Cassiodo. ro proditiam memoriae sempiternici vere, inquit, dignissimum est Regem etdificiis palatia decorare. O commemorabilem magnificentiam 5 diuinum opus itaedicandum d cum ipsa aeternitate aequandum Non sane mirum si ad illud visendum e longinquis orbis terrae prouinciis homines multi aduenerint,qui cum in tanta operis admira. bilitate obstupescerent , num tamen ipsium H a in imo, omni miraculo

176쪽

maiorem,omni hominum generi suspiciendum, amandum existimabat, qui virtute animique excellentia, n'nminus lucis, splendoris.operi uniuerso

adiungebat, quam Sphengites lapis in

auream domum Neronis fundebat.

iii vulgo Reges&Dynast et bene multi, quod Diogenes reprehedebat, gloriam aucupari ex loco solent, sed quod proprium prestantissimorum est virorum, ut idem Sapiens aiebat, et πω δόξαπελθεῖν*, loca ipsa eleganti artificio

nobilitatis, excellentis animi donis insignibus illustrare, hoc diuinitus coissecutus est HENR1Cvs Hunc Heroem . urbium non modo ciuili bello vindicem & defensorem, sed in otio aedificatorem exornatoremque suarum, quibus studiis Auditores, quave bene uolentia prosequamur; Theodoricus Italie: Rex Gotthorum a Procopioveris laudibus celebratur,quod Romanis ad edificia instituenda, calcem liberalitervi sine pretio sit largitus nos ΗΕNRr CuM regia opera suinptuose atque magnifice conficientem, non aeternis omnium gentium praeconiis coS

177쪽

perator, si qua fides Auguste: historis,

veris tempore cubicula de rosis, laepomis castella pueriliter faciebat, noe literis memori que mandatur,posteritati propagatur nos admirabiles substructiones nouitate primas , fructuosas patri ei dignitati regis gloriosas, ingrata mentis obliuione pretereamus Pudet me sane huius languide inculte orationis mee in hoc splendore prestabilium reru memorando, de qui,

hus id meritissimo dici posset, quod

Procopius suauis politusque Rhetor de aedifieiis Iustinianeis protulit, fieri no Posse ut ullo sermone satis pro dignitate laudentur. Nam cum ea Regis magnificentia, excellanimi liberalisque amplitudo tanta sit, quantam hactenus quasi per nebulam spectare potuistis,tu ex illo pulcherrimo studio video Principibus virisis honestissimis ciuibus ardorem quendam fuisse iniectum,m- mulosque additos, nihil vi mallent qua Lutetiam Parisiorum illam urbium Reginam esse quam ornatissimam.Et quidem plus ornamentorum atque digni tatis uno anno accepit, quam uno se

178쪽

eulo sub aliis Regibus, aut pine dicam omnibus aetatibus ad hunc usque diem

accepisset.Quemadmodum enim euersa Carthagineis terrore belli sublato, laquearia primum inaurata sunt in Capitolio L. Mummii Censura inde isomatus transiit in camerasis priuatorum ciuium edes: sic pace parta telia lorum ciuilium flammis studio HEN-RI I clementiaque extinctis,magnificentia, regia primum in domo, quasi Capitolio consecrata, in priuatas ciuiu habitationes domiciliaque migrauit. Itaq bono illo tuo fruere, Lutetia, qui iure tuo gloriari iam potes te non mi

nus culeam, ornatam, quam Alexandriam pulcherrimam ciuitate, ubi Reges cum ad urbis dominationem venisi senti ad Regias veteres, dona Regum, nouam aliquid sumptuosam aedificatio aem adiungere consueuerunt Alexander Magnus regni sui theatrum thenas appellabat te HENRICUS. sui: Romam lucem orbis terrarum &omnium gentium arcem olim Sapietes - πιλο vocarunt, te coelestem po-cteritas omnis & tanto rege gloriolam fortunatamque nominabit. Sed dum

179쪽

porticus Maurata palatia destius admiratione perlustro, ecce mihi sese aperit derepente Augustarum supraselliferos orbes, celsissima dignitatis sedes auro pyropisque dissincia, quam

Hs N Icus in domiciliis beatoru recte factis, egregiis animi virtutibus est adeptus,quae nescio plusne Voluptatis ipsa recordatione nobis attulerit,aii moeroris. Nam illam quidem beatitate, ubi est lata ierennis circumsuentiu

bonorum possessio,Heroi optimo pio

Parenti, inclyto, bonorum vindici, asisertori religionis, omni ratione maxismo, gratulari omnes debemus, honore laetari. Sed cur tam cito, mudii rensis gubernator Deus, hoc Galliae bonum eripuisti cur nos horribili tu hine afflictos importuno casu debilitatos, metu moercere confectos, his

tantis animi Regia ornamentis spolia-btos esse voluist i Omnes ordines in stu& squalore versantur, Curia notam il- dam boni Principis aequitatem deside. .rant, urbes Eunomiam cum suo Rege abiisse dolent templa sanctissimarum ceremoniarum defensorem custode requiriit, Populus nudus, imparatus, Patriae

180쪽

patri patrem, multis di assiduis,

quotissianis lacrymis prosequitur. Ia vero Societas quam Regius fa- , uor atque beneuolentia, quam inusitata gratia & clementis animi suavitudo pietasque sustentabat, ecquando erit

tempus cum in hoc acerbo communi que dolore, quo premitur, leuationembaliquam sentire possita iactata ciuiliutemporum turbulentissimis fluctibus procellis , concionum maledictis appetita, irrisia in circulis, arrosa in co suiuiis, hominum impudentium fictis mendaciis onerata, a saece impietatis incredibili surore exagitata, nόn sine magno animi cruciatu suum Patronum expetit. Tibi sane Rex optime maxime, huius ordinis homines atque fami lliat, innocentia freti, septi bonorum vi-irorum praesidiis, tuentis omnia Dei, gubernantis singulari prouidentia circumuallati, quantum religiosi pectoris

angustiae capere potuerunt, cumulatissime iusta persoluerunt. De tuis immortalibus meritis, beneficiis, dum anima spirabunt sua cogitabunt, tuum casum, suum casum esse ducent, & non

magis viduam Galliam, quam se orbos

SEARCH

MENU NAVIGATION