Cornelii Nepotis vitae excellentium imperatorum

발행: 1745년

분량: 183페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

φι CORNELII NEPOTI surbes desertas videret, conquisivit, quos potuit, primum Siculos; deinde Corintho arcessivit colonos , quod ab his initio Syracusae erant conditae. Civibus veteribus sua restituit, novis bello vacuefactas possessiones divisit, urbium moenia disjecta, fanaque cdeserta refecit, civitatibus leges libertatemque reddidit: ex maximo bello tantum otium totae insulse conciliavit, ut hic conditor urbium earum, non illi qui initio deduxerant, videretur. Arcem bracusis , quam munierat Dionysius ad urbem obs1dendam, a fundamentis disjecit: cetera orannidis proPugnacula demolitus est - deditque operam , ut

quam minime multa vertigia servitutis manerent. Quum tantis esset opibus, ut etiam invitis imperare Posset, tantum autem haberet amorem omnium Siculorum, ut nullo recusante regnum

obtineret: maluit se diligi, quam metui. Itaque quum Primum potuit, imperium deposuit, &Privatus Syracuus, quod reliquum vitae fuit, vi-Xit. neque vero id inperite fecit. Nam quod ceteri reges imperio potuerunt, hic benevolentia tenuit. Nullus honos huic defuit: neque postea

res ulla Syracusis gesta est publice, de qua priussi decretum, quam Timoleontis sententia cognita. Nullius unquam consilium non modo antelatum , sed ne comparatum quidem est. neque

id magis benevolentia factum est, quam Pruden

C A P. IV. I ic qumm aetate iam provectus esset, sine ul-

o morbo lumina oculorum amisit. quam calamitatem ita moderate tulit, ut neque eum querentem quisquam audierit, neque eo minus privatis publicisque rebus interfuerit. Veniebat autem in theatrum, quum ibi concilium populi haberetur, propter valetudinem vectus jumentis junctis, atque ita de vehiculo, quae Videbantur, dicebat: neque hoc illi quisquam tribuebat superbiae. Nihil enim unquam, neque insolens, neque gloriosum, ex ore ejus exiit: qui quidem, quum suas laudes audiret praedicari , nunquam aliud dixit, quam se in ea re maximas diis gratias agere , atque habere , quod quum SiciIiam

recreare constituissent, turi se potissimum du

ceri

102쪽

eem esse voluissent. Nihil enim rerum humanarum sine deorum numine geri putabat. Itaque suae domi sacellum αυτοματιας constituerat, idque sanctissime colebat. C A P. V. R d hane hominis excellentem bonitatem mi- rabiles accesserunt casus. Nam Praelia minima natali die suo fecit omnia: quo factum est, ut ejusdem natalem festum haberet universa Sicilia. Huic quidam Lamestius, homo petulans& ingratus, vadimonium quum vellet imponere, quod cum illo se lege agere diceret, & complures concurrissent, qui procacitatem hominis manibus coercere conarentur , Timoleon oravit

Omnes, ne id facerent. Namque id ut Lamestio ceterisque liceret, se maximos labores summaque adiisse pericula. Hanc enim speciem libe tatis esse, si omnibus quod quisque vellet legibus experiri liceret. Idem, quum quidam L mestii similis, nomine Demaenetus, in conciO- ne populi, de rebus gestis ejus detrahere coepisset, ac nonnulla inveheretur in Timoleonta: dixit, nunc demum se voti esse dainnatiun . Namque haec a diis immortalibus semper precatum , ut talem libertatem restituerent Syracusanis. in qua cuivis liceret, de quo vellet , inpune dicere. Hic quum diem supremum obiisset, publice a Syracusanis in gymnasio, quod Timoleonteum appellatur, tota celebrante Sicilia, sepultus est.

XXI. DE REGIBUS.

C A P. I. Hi sere fuerunt Graeciae gentis duces, qui memoria digni videbantur, praeter REGES.

Namque eos attingere noluimus, quod omnium res gestae separatim sunt relatae. Neque tamen Ili admodum sunt multi. Lacedaemonius autem n gesilaus, nomine non potestate suit rex : scuti ceteri Spartani. Ex his vero, qui dominatum imperio tenuerunt, excellentissimi fuerunt cut

uos judicamus Persarum Cyrus, & Darius IIy-

103쪽

ςs CORNELII NEPOTI staspis filius: quorum uterque privatus virtute re-pnum est adeptus. Prior horum apud Massagetas in praelio cecidit. Darius senectute diem obiit supremum. Tres sunt praeterea ejusdem generis, Xerxes, & duo Artaxerxes, Macrochir & Mnemon. Xerxi maxime est illustre, quod maximis

post hominum memoriam exercitibus, terra marique bellum intulit Graeciae. At Macrochir praecipuam habet laudem amplissimae pulcherrimaeque corporis formae: quam incredibili ornavit virtute belli. Namque illo Perses nemo fuit manu fortior. Μnemon autem justitiae fama floruit. Nam quum matris suae scelere amisi si et uxorem, tantum indulsit dolori, ut eum Pietas Vinceret. Ex his duo eodem nomine, morbo naturae debitum reddiderunt: tertius ab Λrtabano praesecto ferro luteremtus est. C Λ P. II. Ex Macedonum autem genere duo multo ceteros antecesserunt reriim gestarum gloria: Philippus Amyntae filius, & Alexander Magnus. Horum alter Babylone morbo consumtus est. Philippus Actis a Pausania, quum spectatum ludos iret, auxta theatrum Occisus est. Unus Epirotes Pyrrhus, qui cum populo Rom. bellavit. Is quilin A sos oppidum oppugnaret in Peloponneso, lapidetistus interiit. Unus item Siculus, Uionysius prior.

Nam & manu fortis, & belli peritus fuit, &,

id quod in tyranno non facile reperitur, minime libidinosus, non luxuriosuῖ , non aVarus, nullius rei denique cupidus, nisi singularis perpetuique imperii, ob eamque rem crudelis. Nam dum id studuit munire, nullius pepercit Vitar, quem ejus insidiatorem putaret. Hic quum vi tute tyrii idem sibi peperisseti magna retinuit felicitate e majorque annos sexaginta natus deces sit florente regno. Neque in tam multis annis cuiusquam ex sua stirpe funus vidit, quum ex tribus uxoribus liberos procreasiet, multique ei nati essent nepotes, C A P. III. Guerunt praeterea magni roges ex amicis Alexandri Magni, qui post obitum ejus imperia ceperunt. In his Antigonus, & huius filius Do- lmetriu. .L7simachus, Seleucus, PtoleaeaeuS. Ex

104쪽

XXII. HAMILCAR. 97 his Antigonus, quum adversus Seleucum Lusimachumque dimicaret, in praesto occisus e1t. Pari leto assuetus est Lysimachus a Seleuco. Nam societate dissoluta, bellum inter se gesserunt. At,

Demetrius, quum filiam suam Seleuco in matrimonium dedi Het, neque eo ningis fida inter eos amicitia manere potuisset, captus bello in custodia socer generi, periit morbo. Neque ita multo post Seleucus a Ptolemaeo Cerauno dolo intersectiis est: quem ille a patre expulsum Alexandrea, alienarum opum Indigentem receperat. Ipse autem Ptolena mis, quum vivus filio regnum tradidisset, ab illo eodem vita privatus dicitur. De quibus quoniam satis dictum putam us, non incommodum videtur, non praeterire Hamilcarem & Hannibalem: quos & animi magnitudine& calliditate omnes in Africa natos priustitisse

constat.

XXII. HAMILCAR.

C A P. I.

nomine Barcas, Karthaginiensis, primo Poenico bello, sed temporibus extremis, admodum adolescentulus in Sicilia praeesse coepit cXercitui. Quum ante ejus adventum & mari & terra malores gererentur Karthaginiensium, ipse ubi adsuit, nunquam liosti cessit, neque locum nocendi dedit: 1aepeque e contrario, occasione data, lacesisvit, semperque superior discessit. Quo saeto, quum pariae omnia in Sicilia Poeni amisissent, ille Erycem sic defendit, ut bellum eo loco gestum non videretur. Interim Icarthaginienses classes apud Insulas AEnates a C. Lutatio, consule Romanorum, superati, statuerunt belli finem fa-Cere , eamque rem arbitrio permiserunt Hamil , caris. Illo etsi flagrabat bellandi cupiditate, tamen paci serviendum putavit quod patriam, exhaustam sumtibus . diutius calamitatem belli ferre non posse m tolligebat: seci ita, ut statim mente agitaret, si paullum modo res essent refectae, bellum renovare, Romanosque armis Persequi,

105쪽

CORNELII NEPOTI sdonicum aut certe vicissent, aut victi manus dedissent. Hoc consilio pacem conciliavit: in qua tanta fuit serocia, ut quum Catulus negaret, 1 ehellum compositurum, nisi ille cum suis, qui Erycem tenuerunt, armis relictis, Sicilia decederent: succumbente patria, ipse poriturum se Potius dixerit, quam cum tanto flagitio domum

rediret. non enim 1 uae esse virtutis, arma a patria accepta adversus hostes, adversariis tradere. C A P. II.

Hujus pertinaciae cessit Catulus. At ille , ut

Karthaginem venit, multo aliter, ac sperahat, Rempublicam se habentem cognovit. Namque diuturnitate externi mali tantum exarsit intestinum bellum, ut nunquam pari periculo fuerit Karthago, nisi quum deleta est. Primo mercenarii milites, qui adversus Romanos fuerant, desciverunt: quorum numerus erat viginti mil-1ium. Hi totam abalienarunt Africam ipsam Earthaginem oppugnarunt. Quibus malis adeo sunt Poeni perterriti, ut etiam auxilia a Romanis petiverint, eaque impetrarint. Sed extremo, quum prope jam ad desperationem pervenissent, Hamilcarem imperatorem fecerunt. Is non mia Ium hostes a muris Karthaginis removit, quum amplius centum millia facta essent armatorum: sed etiam eo compulit, ut locorum angustiis clausi , plures fame, quam ferro , interirent.

Omnia oppida abalienata, in his Uticam atque Hipponem , valentissima totius Africae , restituit patriae. Neque eo fuit contentus, sed etiam fines imperii propagavit, tota Africa tantum otium reddidit, ut nullum in ea hellum videreis tur multis annis fuisse. C A P. III.

Rebus his ex sententia peractis, fidenti animo

atque infesto Romanis, quo facilius caustam bellandi reperiret, effecit, ut imperator Cum

exercitu in Hispaniam mitteretur, eoque secumduxit filium Hannibalem, annorum no em. Erat praeterea cum eo adolescens illustris, forinosus, Hasdrubal: quem nonnulli diligi turpius,

quam par erat, ab Hamilcare, loquebantur. Non enim maledici tanto viro deesse poterant. Quo

factum est, ut a praesecto morum Hasdrubal cum

106쪽

XXIII. HANNIBAL. 9seo vetaretur esse. Huic ille filiam suam in matrimonium dedit, quod moribus eorum non poterat interdici socero gener. De hoc ideo mentionem fecimus, quod, Hamilcare occiso, ille exercitui praefuit, Ni que magnas gessit: & princeps largitione vetullos pervertit mores Karthaginiensium: ejusdemque post mortem Hannibal ab exercitu accepit imperium. C A P. IU. At Hamilcar, posteaquam mare transiit, in IIi Aspaniamque venit, magnas res secunda gessit fortuna: maximas bellicosissimasque gentes lubegit: equis. armis, Viris, Pecunia, totam locupletavit Africam. Ilic quum in Italiam hellum interre meditaretur, nono anno, Postquam in Nil paniam venerat, in Praesto pugnans adversus Vettones occisus est. IIiijus perpetuum odium erga Romauos maxime concitasse videtur secundum bellum Poenicum. Namque Hannibal, filius ejus, assiduis patris obtestationibus co est perductus, ut interire, quam Romanos non experiri, mallet.

GINIENSIS. Si verum est, quod nemo

dubitat, ut Populus Romanus Omnes gentei virtute superarit, non eth inficiandum, Hannibalem tanto praestitisse ceteros imperatores Prudentia, quanto populus Romanus antecedat fortitudine cunctas nationus. Nam quotiescunque cum eo congressus est in Italia, semper di-1eelsit superior. Quod nisi domi civium suorum

snvidia debilitatus esset. Romanos videretur superare potuisse. Sed multorum obtrectatio devicie unius unetutem Hic autem velut hereditate relictum odium patena uin erga Romanos sic conia

firmavit, ut prius animam, quam id, deposuerit: qui quidem quum patria pulsus e siet, & alienarum opum indigeret, nunquam destiterit animo bellare cum Romanis.

107쪽

Ioo CORNELII NκPOT C A P. II. Nam ut omittam Philippum, quem absens hostem reddidit Romanis, omnium his temporibus potentissimus Rex Antiochus suit. IIune tanta cupiditate incendit hellandi, ut usque ambro mari arma conatus sit inferre Italiae. ad quem quum legati venissent Romani, qui de ejus Voluntate EXplorarent, darentque Operim consiliis clandestinis, ut Hannibalem in suspicionem regi adducerent, tanquam ab ipsis eo ruptum . alia atque antea sentire: neque id frustra fecissent, idque Hannibal comperisset, seque ab interioribus consiliis segregari vidisset: tempore dato adiit ad regem, eique quum multa de fide sua & odio in Romanos commemorasset, hoc adjunxit: Pater, inquit, meus Ila'

milcar Puerulo me. utpote non amplius no emannos nato, in Hispaniam imperator proficiscens Karthagine, Iovi optimo maximo hostias immolavit. Quae clivina res dum conficiebatur, qua fuit a me, vellemne secum in ea a prosiemeist Idquum libenter accepissem, atque an eo Petere coepissem, ne dubitaret ducere, tum ille: Faeiam, inquit, se fidem mihi, quam positato, ae eris. Simul me ad aram adduxit, apud quam sacrificaro instituerat: eamque, ceteris remotis, tenentem iurare jussit, nunquam me in amicitia cum Romanis fore. Id ego Iusjurandum patri datum, unque ad hanc aetatem ita conservavi, ut nemini cubium esse debeat, quin reliquo tempore Cadem mente sim futurus. Quare si quid amice de Romanis cogitabis, non inprudenter feceris, si me celaris. Quum quidem bellum parabis, teipsum frustraberis, si non me in eo principem posueris. C A P. III. Hac igitur qua diximus aetate cuin patre in Hispaniam proscctus ostr cujus post Obitum, Hammbala imperatore suffecto, cquitatui omni praesuit. Hoc quoque interfecto, orci tus summam imperii ad eum detulit. Id Kartha- inem delatum, publice comprobatum est. Sio Iannibal minor quinque & viginti annis natus,

imperator tactus Proximo triennio omnes gentes

Ilis pauiae bello subegit. Saguutum, sed cratam

. . . ' civis

108쪽

XXIII. HANNIBAL. I et

Civitatem, vi expugnavit. Tres exercitus maxi mos comparavit. Ex his unum in Africam misit,

alterum cum Hasdrubale fratre in Hispania reliquit, tertium in Italiam secum duxit. Saltum Pyrenaeum transiit. Quacunque iter fecit , cum Omnibus incolis conflixit: neminem , nisi vietum, dimisit. Ad Alpes posteaquam Venit, quae Italiam ab Gallia sejungunt, quas nemo unquam

Cum exercitu ante eum, praeter Herculem Gra-jum, transierat, quo facto is hodie saltus Gra-jus appellatur, Alpicos conantes prohibero transitu concidit, loca patefecit, itinera muniit , effecit squeJ ut ea clephantus ornatus ire

Pollet, qua antea unus homo inermis vix poterat repere. Hac copias traduxit, in Italiamqtie pervenit.

C A P. IV. Conflixerat apud Rhodanum cum P. Cornelio Scipione Cos. eumque pepulerat. Cum hoc eodem Clastidio apud Padum decernit: saucium inde ac sugatum dimittit. Tertio idem Scipio cum collega Tiberio Longo apud Trebiam ad-Versus eum venit. cum his manum conseruit,

utrosque profligavit. inde per Ligures Apenninuin transit, petans Etruriam. IIoc itinere adeo gravi morbo allicitur oculorum, ut postea nunquam dexteroaeque bene usus sit. Qua valetudine quum etiam nunc premeretur, lecticaque ferretur, C. Flaminium 'Cos. apua Trasimenum cuni exercitu insidiis circumventum occidit. neque inulto post C. Contentum praetorem, cum delecta manu saltus occupantem. Hinc in Apuliam

pervcnit. Ibi obviam ei venerunt duo Consisses: C. Terentius, & L. Paullus rumilius. Utriunque exercitus uno proelio fugavit: Paullum Consulem occidit, & aliquot praeterea Consulares, in his Cn. Servilium Geminum, qui anno superiore fuerat Consili. C A P. V.

Hae Uigna pugnata, Romam prosemas nullore1mente, in propiu quis urbis montibus moratus est. Quum aliquot ibi dies castra habuisset, &. reverteretur Capuam, Q. Fabius Maximus dictator Rom. in agro Falerno se ei obiecit. Ilic clausis locorum angultiis, noctu sine

. a ullo

109쪽

xo2 CORNELII NEPOTI sullo detrimento exercitus se expedivit. Fabio callidissimo imperatori verba dedit. Namque obducta nocte, sarmenta in cornibus juvencorum deligata incendit, ejusque generis multitudinem magnam dispalatam inmini. Quo repentino objectu viso, tantum terrorem injecit ex e citui Romanorum, ut egredi extra vallum nemo

sit ausus. Hanc post rem gestam non ita multis diebus, M. Minucium Rufum magistrum equitum , pari ac dictatorem imperio, dolo productum in praelium fustavit. TL Sempronium Gracchum, iterum Consulem, in Lucanis absens,in insidias inductum sustulit. M. Claudium Ma cellum quinquies Consulem, apud Venusiam P ri modo interfecit. Longum est enumerare Prae Iia. Quare hoc unum satis erit dichum, ex qua

intelligi possit, quantus ille fuerit. Quamdiu in

Italia tuit, nemo ei in acie restitit, nemo adversus eum post Cannensem Pugnam in catapocastra posuit.

C A P. VI. Hic invictus patriam desensum revocatus i bellum gessit adversus P. Scipionis filium, quem ipse primum apud Rhodanum, iterum apud Padum, tertio apud Trebiam sugaverat. Cum hoc , exhaustis ram patriae facultatibus

cupivit in praesentiarum bellum Componere, quo valentior postea congrederetur. In colloquium con enit, conditiones non convenerunt. Post id factum paucis diebus apud Zamam cum eodem conflixit: pulsus cincredibile dictu biduo& duabus noctibus Adrumetum pervenit, quod abest a Zama circiter millia passuum trecenta. In hae fuga Numidae, qui umul cum eo ex acie excesserant, insidiati sunt ei r quos non solum offugit, sed etiam ipsos oppressit. Adrumeti reliquos ex fuga collegit. Novis delectibus paucis diebus multos contraxit. C A P. VII.

Quum in apparando acerrime emet occupatus,

Karthaginienses hellum cum Romanis com- Poluerunt. Ille nihilo secius exercitui postea

praesuit, resque in Africa gessit citemque Mago

stater ejus usque ad P. Sulpicium di c. Aurelium

110쪽

XXIII. II A N N I B A L. I 3tium Consules. His enim magistratibus legati

Kalethaginienses Romam venerunt, qui senatui populoque Romano gratias agerent, quod cum his pacem fecissent, ob eamque rem Corona aurea eos donarent, simulque peterent, ut obsidos eorum Frestellis essent, captivique redderentur. His ex senatus consulto responsum est I munus eorum gratum acceptumque esse: obsides, quo loco rogarent, futuros: captivos non . remIHuros, quod Hannibalem, cujus opera 1 u-1ceptum bellum foret, inimicissimum nomini

Romano, & nunc cum imperio apud exercitum haberent, Itemque fratrem eius Magonem. Hoc rei ponso Karthaginienses cognito, Hannibalem domum c Magonemque Vocarunt. Hic, ut rediit, praetor factus est, postquam rex fuerat

anno secundo & vigesimo. Ut enim Romae Consules, sic Karthagine quotannis annui bini reges creabantur. In eo magistratu pari diligentia se Hannibal praebuit, ac fuerat in bello. Namque effecit, ex novis veAigalibus non solum, ut esset pecunia, quae Romanis eX scedere. penderetur, sed etiam superesset , quae in aerario poneretur. Deinde, anno post praeturam, Narco Claudio, Lucio Furio Com. Romani legati Kartilaginem venerunt. Hos Hannibal sui exposcendi gratia missios ratus, priusquam his senatus daretur, navem conscendit clam , atque1n Syriam ad Antiochum profugit. Hac re palam laeta Poeni naves duas, quae eum Comprehcnderent, si poste ut consequi, miserunt, hona ejus publicarunt: domum a fundamentis disic-cerunt: Ipsum exsulem judicarunt. C A P . VIII. At Hannibal anno tertio, postquam domo profugerat, L. Cornelio, Quinto Minucio

Coss. cum quinque naVibus Africam accessit, in

finibus Cyrenaeorum , si sorte Karthaginienses ad bellum , Antiochi spe fiduciaque inducere

poliet: cui jam Pelusiastrat, ut cum exercitibus in Italiam proficisteretur. Huc Magonem fratrem excivit. Id ubi Poeni resciverunt, Maeonem eadem, qua fratrem , poena affecerunt. Illi desperatis rebus quum solviment naves, ac velave utis dedissent, Hannibal ad Antiochum po

SEARCH

MENU NAVIGATION