Cornelii Nepotis vitae excellentium imperatorum

발행: 1745년

분량: 183페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

84 CORNELII NEPOTI sC A P. IU. Quoram acerrimo concursu quum magnam Pa tem diei esset pugnatum, cadit Craterus dux, cd Neoptolemus, qui secundum locum imperii tenebat. Cum hoc Concurrit ipse Eumenes. Qui quum inter se complexi, in terram ex equis cle-cidissent, ut facile intelligi posset inimica mente contendisse, animoque magis etiam pugnasse, quam corpore: non prius distracti sunt, quam alterum anima reliquerit. Ab hoc aliquot plagis

Eumenes vulneratur, neque eo magis ex praelio

excessit, sed acrius hostis institit. IIic equiti-hus profligatis , interfecto duce Cratero, multis

Praeterea, & maxime nobilibus captis, pedesteraexercitus, quod in ea loca erat deduinus, ut invito Eumene elabi non posset, pacem ab eo

vetiit. Quam quum impetrasiet, in side non mansit, & se, simul ac potuit, ad Antipatrum

recepit. Eumenes Craterum ex acie semivivum

elatum recreare studuit. Quum id non posset, Pro hominis dignitate, Proque pristina amicitia nam quo illo ulus erat, Alexandro Vivo, fami-I;ariter amplo funere extulit, Ossaque tu Mac doniam uxori eius ac liberis remisit. C A P. V.

Haec dum ad Hellespontum geruntur, Perdiccas apud flumen Nilum interficitur a Seleuco, & Antigono: remmque summa ad Antipatrum defertur. Hic, qui deseruerant, exercitu suffragium ferente, capitis absentes damnantur. in his Eumenes. Hac ille perculsus plaga non succubuit, neque eo secius bylum administravit. Sed exiles res animi magnitudinem, etsi non frangebant, tamen imminuebant. IIunc per-1cquens Antigonus, quum omni genere copiarum abundaret, saepe in itineribus vexabatur: neque unquam ad manum accedere licebat, nisi his locis, quibus pauci possent multis resistere.

Sed extremo tempore, quum consilio capi non posset, multitudine circumventus est. hinc tamen, multis suis amissis, se expedivit,& in castellum Phrygiae, quod Nora appellatur, consu-git. In quo quum circumsederetur, & verer

tur, ne uno loco manens equos militares perderet, quod spatium non esset agitandi: callidum fuit

92쪽

fuit eius inventum, quemadmodum stans iumentum calesicri exercerique posset, quo libentius sic cibo uteretur, & a corporis motu non removeretur. Substringebat caput loro altius, quaim ut prioribus pedibus plane terram posset attii ge re. Deinde post verberibus cogebat exlultare, & calces remittere. Qui motus non minus sudorem excutiebat, quam n in spatio decurreret. uuo factum est, quod omnibus mirabile est visum, ut jumenta aeque nitida ex castello educeret, quum complures menses in obsidione fuisset, ac si in campestribus ea locis habuisset. In hac conclusione, quotiescunque Voluit, aPPa tum & munitiones Antigoni alias incendit, alias disjecit. Tenuit autem se uno loco, quamdiae fuit hiems. quod castrum subsidia habere non eoterat, & ver appropinquabat, simulata deditione, dum de conditionibus tractat, praefectis Antigoni imposuit: seque ac suos omnes extraxit

incolumes.

C A P. VI. Ad hunc Olympias, mater quae fuerat Alexandri, quum literas & nuntios misisset in Asi-Rm, consultum, utrum repetitum Macedoniam veniret nam tum in Epiro habitabat) & eas res occuparet: huic ille primum suasit, ne se moveret, & exspectaret, quoad Alexandri filius regnum adipisceretur. Sin aliqua cupiditate raperetur in Macedoniam , omnium injuriarum oblivisceretur, & in neminem acerbiore uteretur imperio. I IOrum nihil ea fecit. Nam & in Macedoniam pro laeta cst, & ibi crudelissime se gessit.

Petiit autem ab Eumene absente, ne Pateretur,

Philippi domus & familiae inimicissimos stirpem

quoque interimere, ferretque opem liberis lexandri. quam veniam si s bi daret, quam primum exercitus Pararet, quos sibi subsidio adduceret. Id quo facilius faceret, se Omnibus praefectis, qui in ossicio manebant, misisse literas, ut ei parerent, ejusque consiliis uterentur. IIis rebus Eumenes permotus satius duxit, si ita tulisset fortuna, perire bene meritis resere utem gratiam, quam ingratum vivere.

P a C A P.

93쪽

l6 CORNELII NEPOTI sC Λ P. VII. Itaque copias contraxit, bellum adversus Antiagonum Compararit. quod una erant Macedones Complures no Oiles, in his Peucestes, qui co Poris custos suerat Alexandri, tum autem obtinebat Persidem: Antigenes, cujus sub imperio Phalanx erat Macedonum : invidiam Verens , quam tamen effugere non potuit si potius ipse alienigena summi imperii potiretur , quam alii Macedonum, quorum ibi erat multitudo : in principiis nomine Alexandri statuit tabernaculum , in eoque sellam auream cum sceptro a diademate jussit poni, eoque omnes quotidie convenire, ut ibi de 1ummis rebus consilia ca- Perentur : Credens minore se invidia fore , si1pecie imperii, nominisque simulatione Alexandri, hellum videretur administrare. quod & fecit. Nam quum non ad Eumenis principia, sed ad regia conveniretur, atque ibi de rebus deliberaretur, quodammodo latebat: quum tameu

Per eum unum gererentur omnia.

C A P. VIII. Hic in Paraetacis cum Antigono conflixit, non

acie instrueta. sed in itinere: eumque male acceptum in Mecliam hiematum Coegit redire. Ipse in finitima regione Persidis hiematum copias divisit, non ut voluit, sed ut militum cogebat voluntas. Namque illa phalanx Alexandri Μagni, quae Asiam peragrarat, deviceratqu Persas, inveterata cum gloria, tum etiam licentia, mon parere se ducibus, 1ed imperare postulabat rvi nunc veterani faciunt nostri. Itaque pericurum est, ne faciant, quod illi secerunt 1ua intemperantia nimiaque licentia , ut omnia perdant, neque minus eos, cum quibus steterint,

quam adversus quos fecerint. Quod si quis illo-Tum Veteranorum legat sacta, paria horum cognoscat: neque rem ullam, nisi tempus, interelae

rudicet: sed ad illos revertar. Hiberna sumserint non ad usum belli, sed ad ipsorum luxuriam: longeque inter se discesserant. Hoc Antigonus quum comperimet, intelligeretque se parem non eme paratis adversariis, statuit aliquid sibi consilii novi eta capiendum. D me erant

viae, qua ea Medis, ubi ille hiemabat, ad ad-

94쪽

versarioruin hibernacula posset perveniri. quarum brevior per loca deserta, qtuu nemo incolebat Propter aquae inopiam, ceterum dierum erat fere decem. Illa autem, qua Omnes commeabant, 'altero tanto longiorem habebat anfractum: sederat copiosa, omniumque rerum abundans. Ua

si proficisceretur, intelligebat prito adversarios

reicituros de suo adventu, quam ipse tertiam Partem confecisset itineris. Sin per loca sola contenderet, sperabat se inprudentem hostem oppressurum. Ad hanc rem conficiendam, inse, Peravit quam plurimos utres atque etiam culleos comparari: post haec pabulum: praeterea cibaria coeta dierum decem: utque quam minime fieret ignis in castris. Iter, quod habebat, omnes c lar. Sic Paratus, qua constituerat, proficiscitur. C A P. IX. Dimidium fore spatium consecerat, quum ex sumo castrorum ei us suspicio adlata est ad Eumenem, hostem appropinquare. Conveniunt duces: quaeritur, quid opus sit facto. Intellige hant omnes tam celeriter copias ipsoru n contrahi non posse, quam Antigonus adlaturus Vide-hatur. II ic omnibus titubantibus, & de rebus summis desperiintibus, Eumenes ait, si celeritatem velint adhibere, & imperata facere, quod ante non fecerint, se rem expediturum. Nam

quod diebus quinque hostis transiste posset, λessueturuin, ut non minus totidem dierum spati γTetardaretur e quare circumirent, suas quisquo Copias contraheret. Ad Antigoni autem refrenandum impetum, tale capit consiliunx. Certos mittit homines ad insimos montes, qui obvii erant itineri adversariorum: hisque praecepit, ut prima nocte quam latisiime possint, ignes facianx quam maximos, atque hos secunda vigilia minuant , tertia perexiguos reddant: & adsimulata castrorum consuetudine suspicionem injiciant ho-1tibus, his locis esse castra, ac de corum adventu praenuntiatum: idemque postera nocte faciant. Quibus imperatum erat, diligenter praeceptum curant. Antigonus tenebris obortis ignes conspicatur : credit de suo adventu esse auditum, ae adversarios illuc suas contraxiste copias. Mutat

consilium, & quoniam inprudentes adoriri nota P posset,

l gle

95쪽

82 Coa NROI NEPOTI sposset, sectit iter suum, & illiam an actum longiorem copiosae Viae capit, ibique diem iamran opperi rur, ad lassitudinem sedandam militum, ac reficienda jumenta, quo integriore exercitu de-

Cerneret.

C A P. X. lic Eumemex callidum imperatorem vicit con-- silio, celeritatemque innedivit citis: neque tamen multum profecit. Nam invidia ducum, Cum quibus erat, perfidiaque militum Macedonum Veteranorum, quum superior praelio discessisset, Antigono est deditus, quum exercitus ei ter ante separatis temporibus jurasset, se eum defensumm, nec unquam desertimim. Sed tanta fuit nonnullorum virtutis obtrectatio, ut fidem

amittere mallent, quam eum non Prodere. Atque hunc Antigonus, quum ei sui stet in sestissimus, conservasset, si per suos esset licitum, quod

ab nullo se plus adjuvari posse intelligebat in his

Tobus, quas impendere jam apparebat Omnibus. Inminebant enim Seleucus, Lysimachus, Ptolemaeus , opibus jam Valentes: cum quibus ot de summis rebus erat dimicandum. Sed non passi sunt hi, qui circa erant: quod videbant, Eumene recepto, omnes prae illo parvi futuros. Ipse autem Antigonus adeo erat incensus, ut, nisi mag-m spe maximarum rerum, Ioniri non posset.

C A P. XI. Itaque quiam eum in custodiam dedi siet, & praefectus custodum quaesisset, quemadmodum se vari vellet y ut acerrimum, inquit, leonem, aut ferocissimum elephantum. Nondum enim statuerit, servaret eum, nec ne. Veniebat autem ad Eumeneni utrumque genus hominum: & qui propter odium fructum oculis ex ejus casu capere vel- 'Ient: & qui propter veterem amicitiam collo rqui, consolarique cuperent: multi etiam, qui ejus formam cognoscere studebant, qualis esset, quem tamdiu, tamque valde timui sient, cujus in pernicie positam spem habuissent victoriae. At Eumenes, quum diutius in vinculis esset, ait Onomarcho, penes quem summa imperii erat custodiae, se mirari, quare jam tertium diem sic temeretur. Non enim hoc convenire Antigoni prudentiae, ut sic deuteretur victo, quia aut inte

96쪽

XVIII. EUMEN π g. sei, aut missum fieri juberet. Hi quum serocius Onomarcho loqui videretur, quid I tir, inquit, animo si isto eras, cur non in praelio cecidist i potius, quam in potestatem inimici venires 7 Huic Eumenes, uti nam quidem istud evenisseti inquit:

sed eo non accidit, quod nunquam cum fortiore sum congressus. Non enim eum quoquam arma

contuli, quin is mihi succubuerit. Non enim virtute hostium, sed amicorum perfidia decidi. Neque id falsum. Nam & dignitate fuit honesta,& viribus ad laborem ferendum firmis, neque

tam magno corpore, quam figura Venusin.

C A P. XII. De hoc Antigonus quum solus constituere non

auderet, ad consilium retulit. Hic, quum plerique omnes primo perturbati admirarentur, non jam de eo sumtum esse supplicium, a quo tot annos adeo essenti male habiti, ut 1aepe ad desperationem forent adducti, quique maximos duces interfecisset: denique in quo uno esset tantum, ut, quoad ille viveret, ipsi securi esse non possent; interfecto, nihil habituri negotii essent. ostremo, si illi redderet salutem, quaerebant,

quibus amicis esset usurus 7 sese enim cum Eumene apud eum non futuros. Hic, cognita eo n-

filii voluntate, tamen usque ad septimum diem deliberandi sibi spatium reliquit. Tum autem, quum jam vereretur, ne qua seditio exercitus o Tiretur, vetuit ad eum quenquam admitti, & quotidianum vi chum amoveri jussit. Nam negabat, se ei vim adlaturum, qui aliquando fuisset amicus. Hic tamen non amplius, quam triduum , same fatigatus, quum castra moverentur, instiente Antigono, jugulatus est a custodibus. C A P. XIII. Sic Eumenes annorum quinque & quadraginta, quum ab anno vigesimo cuti supra ostendimus septem annos Philippo apparui stet; & tredecim apud Alexandrum, eundem locum obtinuisset, in his uni cquitum alae praesuisset, post autem Alexandri Magni mortem, imperator exercitus duxistet, summosque duces partim repulisset, partim interfecisset: captus non Antigoni

virtute, sed Macedonum per urio, tale in habui dexituri vitae. In quo quanta fuerit omium opi-

97쪽

yo CORNELII NE OTIsnio eorum, qui post Alexandrum Magnum reisgos appellati, ex hoc facillime potest judicari quod nemo Eumene vivo rex appellatus est, sed praesectus: iidem post hujus occasum, statim regium ornatum nomenque sumserunt: neque , quod initio praedicarunt, se Alexandri liberis regnum servare, id praestare voluerunt; & uno propugnatore sublato, quid sentirent, aperuerunt. Huius sceleris principes fuerunt Anti Unus, Ptolentieus, Seleucus, Lysimachus, Cassander. Antigonus autem Eumenem mortuum Propinquis ejus sepeliendum tradidit. Hi militari

honesto funere, comitante toto exercitu, humaverunt: osiaque eius in Cappadociam ad matrem atque uxorem liberosque ejus deportanda cur

runt.

XIX. PHOCIO M

C A P. I.

PHOCION ATHENIENSIS, etsi saepe

exercitibus praefuit, summosque magistrat ascepit; tamen multo ejus notior integritas vitae, quam rei militaris labor. Itaque hujus memoria - est nulla, illius autem magna fama: ex quo CO-gnomine Bouus est appellatus. Fuit enim perpetuo pauper, quum alvitissimus esse posset propter frequentes delatos honores , potestatesque summas, quae ei a populo dabantur. II ic quum a Rege Philippo munera magnae pecuniae repudiaret, legatique hortarentur accipere, simulque admonerent, si ipse his facile careret, liberis tamen suis prospiceret, quibus dissicile esset in summa Paupertate tantam paternam tueri gloriam: his ille: si mei similes erunt, idem hic, inquit, agellus illos alet, qui me ad hanc dignitatem perduxit r sin dissimiles sunt futuri, nolo meis inpensis illorum ali augerique trauriam.

C A P. 1 I. Eidem quum prope ad annum octogesimum

prospera pervenisi et fortuna, extremis temporibus magnum in odium pervenit suorum civium. Primo quod cum Demade de urbe tradeuda Antipatro consensorati ejus quo consilio

98쪽

XIX. ΡΠ cic Io N. NIDemosthenes cum ceteris, qui bene de re pubi. mereri existimabantur, populiscito in exsilium erant expulsi. Neque in eo solum ostenderat, quod patriae male consuluerat, sed etiam, quoaainicitiae fidem non praestiterat. Namque auctus adjutusque a Demosthene, eum, quem tenebat, ascenderat gradum , quum advorsus Charetem eum sul, ornaret: ab eodem in judiciis, quum c. pitis causiam diceret, defensus, aliquoties liberatus discesserat. IIunc non solum in periculis non defendit, sed etiam prodidit. Concidit autem maxime uno crimine: quod, quum apud eum summum esset imperium populi, &Nicanorem Cassandri praefectum insidiari Piraeeo

Atheniensium a Dercyllo moneretur e idemque postularet, ut provideret, ne commeatibus civitas privaretur : hic , audiento populo, Phocion negavit esse periculum, seque cjus rei ob- 1idem fore pollicitus. Neque ita multo post Nicanor Piraeeo est potitus. ad quem recuperandem quum populus armatus concurrilset, ille non modo neminem ad arma vocavit, sed ne a malis quidem praeesse voluit. sine quo Athenae Omnino e sic non Possunt.

C A P. III. E rant eo tempore Athenis duae factiones: quain

rum una populi causi ana agebat, altera optimatum. in hac erat Phocion & Demetrius Phalereus. harum utraque Macedonum patrociniis nitebatur. Nam populares Polysperchonti lavebant: optimates cum Cassandro sentiebant. Interim a Polysperchonte Cassander Macedonia pulsus est. quo fac o populus superior factus, statim duces advorsariae laetionis capitis damnatos patria pepulit: in his Phocionem & Demetrium Phalereum: deque ea relegatos ad Polysperchon tum misit, qui ab eo peterent, ut tua decreta confirmaret. Huc eodem prosectus est Phocion. Quo ut venit, caussam apud Philippum regem verbo, re ipsa quidem apud Polysperchontem jussus est dicere . namque is tum regis rebus praeerat. Hic quum ab Agnonide accusatus cesset, quod Pyraeeum Nicanori prodidisset: ex consilii

sententia in custodiam coniectus, Athenas dedu

ctus est, ut ibi de eo legibus sieret judicium.

99쪽

ua CORNELII NEPOTIs , C A P. IV. Huc ubi perventum est, quum propter aetatem pedibus jam non Valeret, Vehiculoqne Po taretur, magni concursus sunt facti: quum alii,

reminiscentes Veteris famae, artatis mi1ererentur; plurimi vero ira exacuerentur, propter proditionis suspicionem Piraeei et maximeque, quod adversus populi commoda in senectute steterat. Qua de re ne perorandi quidem ei data est facultas, & dicendi caussam. Inde judicio legitimis quibusdam consectis damnatus; traditus est undecim viris, quibus ad supplicium, more Atheniensium, publice damnati tradi solent. IIte quum ad mortem duceretur, obvius ei fuit Em- Phyletus, quo familiariter fuerat usus. Is quum lacrimans dixisset : O quam indisna perpeteris Phocioni huic ille, at non inopinata, inquit:

hunc enim exitum plerique clari viri habuerunt Athenienses. In hoc tantum fuit odium multitudinis, ut nemo ausus sit eum liber 1epelire. Linque a servis sepultus est.

XX. TIMOLEON.

TIMOLEON CORINTHI . sne dubio

magnus omnium judicio hic vir extitit. Namque huic uni contigit, quod nescio an ulli, ut& patriam, in qua erat natus, OPpressam a t ranno liberaret , & a Syracusis, quibus auxil1o erat misitis, inveteratam servitutem depelleret: totamque Siciliam, multos annos bello vexatam, a barbarisque oppressam, suo adventu in pristinum restitueret. Sed in his rebus non simplici fortuna conflictatus est, &, id quod dissicilius Putatur, multo sapientius tulit secundam , quam adversam, fortunam. Nam quum frater eius Timophanes, dux a Corinthiis delectius, tyrannidem per milites mercenarios occupasset, Particepsque regni posset esse: tantum abfuit a societate sceleris, ut antetulerit suorum civium libemtatem fratris saluti: & patriae parere legibus quam imperare, satius duxerit. IIac mente Per haru-

100쪽

spicem , communemque amnem , Cui soror ex eisdem parentibus nata nupta erat, fratrem tyran-um Interficiendum curavit. Ipse non modo manus non attulit, sed ne adspicere quidem fraternum sanguinem voluit. Nain dum res conficeretur, procul in praesidio fuit, ne quis satelles posset succurrere. Iloc praeclarissimum ejus facinus non pari modo probatum est ab omnibus. Nonnulli enim laesam ab eo pietatem putabant,& invidia laudem virtutis obterebant. Mater Uero post id laetium, neque domum ad se filium admisit, neque adspexit, quin eum fratricidam inpiumque detestans compellaret. Quibus rebus

ille adeo est commotus ut nonnunquam Vitae finem facere voluerit, atque ex ingratorum hominum Conspectu morie decedere.

C A P. II.

Interim Dione Syracusis intersecto, Dionysugrursus Syracusarum potitus est: cuius adversarii opem a Corinthiis petierunt, ducemque, quo in bello uterentur, postularunt. Huc Timoleon misi iis, incredibili felicitate Dionysium tota Sicilia depulit. Quum intersicere posset, noluit: tutoque ut Corinthum perveniret, effecit: quod utrorumque Dionysioruin opibus Corinthii nepe adjuti fuerant, cujus benignitatis memoriam vo- Iebat exstare: eamque praeclaram victoriam ducebat, in qua plus e siet clementiae, quam crudelitatis: postremo, ut non solum auribus acciperetur, sed etiam oculis cerneretur, quem & ex quanto regno ad quam fortunam detrusisset. Post Dionysii decessiim cum Hiceta be lavit, qui adversatus fuerat Dionysior quem non odio tVrannidis dissensisse , sed cupiditate , indicio fuit , quod ipse, expulso Dionysio, imperium dimi

tere noluit. Hoc superato, Timoleon minimas 'copias Karthaginiensium apud Crimesium flumen fugavit, ac satis habere coegit, si liceret Afri Cain obtinere, qui jam complures annos possessionem Siciliae tenebant. Cepit etiam inmercum, Italicum ducem; hominem bellicosum & potentem, qui turannos adiutum in Siciliam venerat. C A P. III. Quibus rebus confectis, quum propter diutur

nitatem belli uon s olum regiones, sed etiam

ur Diuiti

SEARCH

MENU NAVIGATION