De comparanda senectutis felicitate libri tres A. B. B. C.R. S.P

발행: 1793년

분량: 191페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

r COMPARANDA adhuc concessum tempus, quo apud Deum , ehomines optime mereantur

inae autem ratis habenda sit in rogandis

beneficiis a seneca docemur. Primo, inquit, δε- mus necessarii, deinde utilia , deinde iuranda ,

utique permansura . de Benef. lib. I. cap. I. Necessitas se se manifestat cum alterius vitam periclitari videmus, aut careat alimentis , aut odi

primatur ab hoste, aut ipse in summum discrimen aegritudine , vel insidiis venerit. Infelix eius conditio quemlibet movere debet, ut consestim ei subveniat, quosque potest modis opituletur si enim talem videret in via sacerdos, aut Levita

praeteriret, graviter contra caritatem delinqueret, interitusque eius reus fieret. Sed quamvis Occulta foret necessitas, mihi autem cognita , non excusarem a culpa , quoties dissimularem , eumque cerentem, dolentemque relinquerem P

veant Dei iudicium qui divitiis, commodisque affuentes in superfluis vanisque sumptibus magnum auri pondus obterunt, vel avaritia laborantes nullum publicae, aut privatae indigentiae praestant auxilium . Non reseres, quod hic praeseceptum reseram faciendi eleemosinam his, qui compotes sunt iam satis id costat, Se senibus vix aliquid superest, quo peccata iuventutis redimant nisi enim in egenos liberales fuerint

Dei misericordiam non obtinebunt. Ad beneficia spectat non tam necessaria, sed etiam utilia liberalitatis opera impendere, quae ad publicum ves privatum conferiint emolumentum . Huiusce generis sunt litterarum studia, artes, publica commoda,

42쪽

sina ore TurcITATE. Ia.I. ramoda, in quorum incrementum conservationem si quis es suum , vel industriam collocaverit, optimus facultatum suarum dispensator, creipublicae amator videbitur . Nihil profecto dignitatem , aut opulentiam alicuius magis exornat, quam si ingenium aliquod in paupertatenatum excolere curaverit, si tyrones artifices adiuverit, si aliquam iacultatem suam in patriam invexerit, si qum iam vitent, persectiores reddiderit. Hoc de patrocinio quondam Florentini proceres gloriabantur, qui a litteratis viris , quorum ipsi auctores fuerunt , summis cumulati laudibus , clari , S illustres aeternum nomen Sunt consecuti. Eamdem gloriam plures Romani on tifices , S Praesules sibi promeruerunt , nostra hac aetate nonnulli maiorum suorum gloriosa, stigia consectantes , per universum orbem , ut patroni litteratorum , ipsi litterati celebrantur. Quid autem iis reliquum est, qui cogendo a ro tota vita insudantes , ne lapidem quidem , cui

nomen inscriberetur, meruerunt i Horum, moria periit cum sonitu , eorumque thesauri heredum fastui , aut autiori mensae inserviente ,

vel dispersi, aut alio deportati nihil ad publicam contulerunt utilitatem. Ilos ego puto non

suis meritis; sed fortunae aura ad splendidas dignitates elevati, sicut ne prima quidem sciemtiarum limina salutarunt; ita doctos homines

vel agnoscere contempserunt, vel agnitos vulgaribus pares secerunt. Ο genus viventium iners, bonis odio habitum , patriae inimicum, quorum inhonoratus interitus, nisi ut vituperetur, com

43쪽

memoratur Fateor sane quosdam invitam ilia studiis expertos Minervam eius aedibus valedixi se verum nobiles animo ad iucunda beneficia

utique mansura se dediderunt. Delectant equidem cives, exteros domus eleganter extructae, quae ductus publicis sontibus nitidas undas adseren tes , halnea , theatri, ludi etiam , dies sesti, he. ne stratae viae in civitate, in arvis arbores consitae, rusticationes quibus honesta animi relaxa tioni, iucundae societati prospexere . Fateor non omnes de omnibus beneficiis mereri posse; sed ea non denegent , quae conferre valent . sagi iam maiorem vitae cursum transegerunt, e suae consocii parsimoniae , parum aut nihil in aliorum

salutem contulerunt , suae primum aeternae saluti, deinde etiam bono nomini consulant, ne vacui

meritis, vel despecti ab hoc mundo discedant.

A P in IV. OUAE apud veteres de senibus serebatur opi

nio a Cicerone lib. de senectute traditur. Suut morosι, inquit, auxit , ct iracundi , cydifficiles senes: si quarimas etiam avari. MorOsitate ergo, nimia sollicitudine , seu anxietate ,

aracundia, indocilitate,' avaritia etiam laborantes aetate longaevi hos defectus cavere debent, ut iucunda sit ipsis vites, amabilisque eorum so cietas . Quidquid communem agendi modum offendit, aegre fertur cam taedium molestiamque

44쪽

SENECTUTI FELICITATE . LIB. I. 7que pariat , his praecipue, in in pluribus occupati, otium pro 'maximo damno habent . Si tarditas a corpori infirmitate oriatur, ab eMem Cicerone excusabilis dicitur; non autem si tatorpore, vel ab assueto res protrahendi habitu

tunc sane cum desectus sit in voluntate, non in viribus, condemnatur. Videant ergo senes quibus cum agunt, sollicitiores fiant, ut domesticorum , amicorumque comitatem dilectionem nanciscantur . Ut ab aliqui hus senibus

morositas est corrigendaci ita ab aliis anxietas, nimia sollicitudo vitanda est. Putant enim sibi iniuriam fieri, si quid volunt , non statim assequantur; hinc queruli evadunt, nec umquam contenti, cum despici , atque illudi suspicentur. Hae de causa mirum non est, si infelices vivunt, si ab aestimatione o benevolentia suorum excidunt , suisque quaerimoniis non ponentes modum, deseruntur. Facilis tamen est huiusmodi desectus correctio , vix iudicio, ac moderatione utamur, c animadvertamus , quod cum omnia nostra ad occasum vergant, haud parum obtinemus, si quod superest honoris .consuet 'dinis amicorum , non amittamus Ast morositate peius vitium est ira in Gnibus , qua laede incenduntur dicto , aut facto aliquo prisvocati. Dedecet profecto senes ab

animi firmitate deficere , leves, contemptibilesque se reddere, cum senectus non a canities, sed a virtute ornamentum capiat. Ira mentem

obtenebrat, internos motus turbidos reddit, qui in apertum erumpentes , honestatem violant, B am

45쪽

amorem, S concordiam in odium, dissentio . nem convertunt. Hortabor ergo irae undos senes

verbis Senecae lib., de ira cap. 6. Optimum est, inquit, primum irrita-entum ira protinus pern ro, ipsisque vagore remisi vi, dare operam, ne incidamus in iram; nam ii eae perit ferre iram sversos , dissicilis ad salutem re reus est moniamnibu rationis est, ubi reme asseetur inductus est,

iusque illi aliquod voluntate nostra datum est. Sed putant aliqui moderandam iram , non tollendam a potest enim animus compescere κ' cessum S ad salutarem modum reser res, addendo sellieet vim , ct spiritum tarditati, ut actus promptiores 'perioresque reddat. Hac in re dicam quod sentio nempe segnitiem iracundia indigere, ut in agendo incitatior fiat, iram, sive aestum a modestia continendum . In medio

virtus commune est adagium quare in alterutro excedere, vitium erit. Mihi tamen obiicitur vetus illa sententia festio lentes, sed ei oppono alteram quod vales hodie noli expectare futurum cras. Utraque tamen cum veritate conciliatur ut si deliberatio praeceps in alterius detrimentum caderet tunc maturiori consultatione opus est ubi vero facile est beneficium , aut muneris mei sit praestare aliquid, vel agere , omnis cunctatio gravis est,' molesta. Non a s

pientia seculari sed a divina huiusmodi doe

mentum habemus Prov. 3. 29. Nui probibereis nefacere eam, qui potest et si vales , em ipseram nefas ne dicar amico tuo : vade, revertere et cras dabo tibi cum ιrotis porri dare.

46쪽

SENECTUTIS FELICITATE. LIB. I. I9

Accusat Cicero praeterea senes, quod sint

dissiciles; non de accessu ad ipsos hoc dixisse videtur cum sene magis quam iuvenes plur, mi egeant, praesertim si debilitate virium, aut morbo aliquo laborent. In moribus ergo hoc quaerendum erit et hi propriae addicti opinioni

se prudentiores credunt, aliena consilia despiciunt , cunctaque pro libito suo moliri fas sibi ducunt. Nesciunt ne divinum verbum, quod is intonat rov. 6. Ne innitari sapientia tuae raroli sapiens erre apud temetipsum quae consilii capiendi hortamenta eos admonent, ne nimis sibi confidant i Nonne contingit inveteratos Mbitus, quos passiones dicimus, nos plerumque allucinari, quod salsam pro bono exhibentes speciem boni , potius quam veritatem amplectu muri satis celebre est illud sapientis, se malle

errare cum multis, quam sibi soli sapere nihilominus senes dissiciles sunt iuniores audire, eorumque suasionibus morem gerere ς putant enim longaevam aetatem omni sciam esse, aliquid dignitatis amittere, si aliena monita, aequi bonique faciant. Huiusmodi culti homines, qui tales se creaunt, ct vulgo habentur suam plerumque opinionem, magis quam veritatem ab aliquo iuniore auctore invicte probatam despiciunt, eamque quamvis saliam deponere rec sant. Quid ergo de his dicendum t Non eos Gre sapientiae alumnos appellabo ; sed obcaecatae mentis praeiudicio laborantes deplorabo

Si vero quid novi in moribus, in ossiciis, in cultu videant senes, vituperant, S se onsor

47쪽

sto DE COMPARANDA

mari reeusant , quamvis ceteri utilitatem agnoscant, commodum referre fateantur. Hinc publica is privata iurgia, ct contentiones, quin famistrarum , S urbium pacem, ct tranquinitatem subvertunt; hine Apsis bonis artibus, industriis 'sollertibusque novarum artium inventoribus a versantur,is in solita miditate vivere malunt At quare artes , facultatesque indies coluntur nisi, ut magisque floreant urbes , opifices persectiores fiant, uorumque opera maius emolumen, tum producant Desinant ergo obsoletam vetustatem praedicares, novaque inventa suis dicteriis

insectari, si ipsi nullius adhue operis auctores suerunt, studio ac labore aliquid praestent , ut de patria, de republica, de religione mereantur. Facilis est vituperatio otiosis, insipientibbus obvia sed qui viriliter, brtiterque agunt, eos despiciant, atque sapientiae, virtutesque maiora praebere argumenta non desinant De avaritia etiam a Cicerone senes insimulantur quarimus, inquit, senes sunt avari. Inficia hi tu nemo ab avaritia persaepe oriri indocilitatem illam senum, qua novis gesti ,

novisque adinventis opponuntur, quia aliquid dispendii ipsis affert innovatio, a quo cum Mium abhorreant, ab aeruginosa antiquitate emer 'sere nolunt Gam supra cum liberalitatem commendavimus, cupiditatem, nimiaeque parsimoniae vitium senibus vitandum diximus; quare hic iterum de illo agere supervacaneum duximus , adeoque ad quintum caput progrediemur

48쪽

aENECTUTI FELICITATE. LIB. I. I

ad aximi tranquillitatem eonferat. Donec hac vita detinemur, persectam animi

tranquillitatem concupiscere possumus, comsequi autem non valemus. Sunt tamen aliqua, quae ad eam nobis conciliandam quam plurimum conserunt, eaque a Cicerone praecipue indicam tur; scilicet Coarsenistia bene ante actae Ut muliorumque benefactorum recordatio . De Seneci. Nisi extinctum prorsus sit rationis lumen , divinorumque mandatorum deleta cognitio, continuo, te gesta, perditaque iravis in oblectationibus tempora menti observantur, eam vehementer tor

quent dirisque stimulis concutiunt . Hoc est enim primum delictorum supplicium , cum eorum me moria, reclamante synderes , in acerbas angustias auctores coniiciat, nec umquam quiesceresinat. E contra vero qui in tramite iustitiae ambulaverint, qui honestatem dilexerint is ne

mini prodesse refugerint, cum ad occasum vitae pro Xime accesserint, suavissima pace, S iucunditate recreantur. Non enim ab his cum inveteratis malis habitibus pugna gerenda est quod Deum timentes, ab illicitis voluptatibus abstinuerint, si aliquando humanae cesserint infirmitatio vitiorum sordes aliquas contrax

rint; eas detergere solliciti sutrint sed idem cicero non minus orator eximius, quam sapientissimus Philosophiis eodem in libro

de senectute, naturam, seu corporis qualitatem

49쪽

aa DE COMPARANDA

perpendens , docuit quod sicut corpus ne cons matur, destruaturque, alimento, aliisque praesudiis reficimus ita mentis , animique vires, ne deficiant, oportet, ut sustineamus. Ne verosin taures, inqiuit, subvenismium est, sed menti, atque animo multo magis; nam hae quoque nisi tamquam lumini oleum instilles, extinguuntur . Cum terrestris habitati haec alamitatibus in aerumnis abundet, atque veteribus novae Semper Superinveniant , ne animus concidat, neve mens ango. re obruatur, beatiori immo beatissima vitae hanc

post erigrinationem destinatos nos esse cogitemus; quo lumine persus intelligimus perbreves huius temporis passiones numquam interituram nobis parere selicitatem . Cum perceptio intellectus persectior sit corporis sensu , quoties ad suturae gloriae revelationem erigimur animoque eam versamus, levia fiunt haec adversa, csaevientibus licet hoc in mundo mali: resistimus, R dulci spe divinae retributionis consolamur th. Haec tanta erga nos Dei dignatio cum vehementer sancta caritate animam incendat, eam

admirabili quodam impulsu ad Deum effert ut iuxta D. Thomam, magis sit illa ubi amat, quam ubi animat . Nequeunt verbis exprimi deliciae it . lae, quae a Deo summo bono in diligentes descendunt, quidquid pro eo carnis vinculis illigati patiuntur, is gaudium vertitur , iucundi

- ia Hic, aliique argumentis . De musa Ita Aec demiarum Parisiensium ocius ope perimen super hominem validissime refutavit via eius examen Lausonii edit. 173

50쪽

8ENECTUTIS FELICITATE. LIB. I. I

ta tem . Testes sunt innumeri pene SS. Martyres, qui super rogos, ct equuleo extultantes Deumque benedicentes, nihili tormenta illa faciebant, quod apertos coelos viderent, immortalem gloriam accepturi. Fateor equidem non nisi summe persectos elicitatis illius participes fieri berum minus persectis non desunt opitulationes , quae ab ipsis bonis operibus veniunt si enim

exiguo contenti vivant, si nemini causam offensionis praebeant, si innocentiam , ut pretiosum thesaurum custodiant, si omnibus officia, argu - mentaque honestatis praebeant, si denique heneficiis beneficia rependant, animi tranquillitas, Si consolatio quanta erit Ab errore, dicam potius a pravitate eordis 'ςxcusari nequeunt Philosophi illi, qui summum bonum non in virtute, seu honest te, sed in voluptate collocabant cum haec nullis modestiae,

austitiae, ac temperantiae legibus coerceatur, insanitam quodammodo malorum seriem secum a d. ferat . Quidquid hominem allicito ad excessum intemperantiam pertrahit tales acquirit vires, ut nihil amplius eum continere valeat. Cognoscat licet ordinem a Deo humanis actibus praescriptum, rectae etiam rationi illum consentaneum prospiciat, atque in divinis mandatis pressum habeat nihilominus adeo vehementes sunt voluptatum illecebrae, ut si quis viridi in

aetate non se abstinuerit, ea senescente, non superabit . Assuetus eni in in omnibus sibi indulgere, posita transgrediendae virtutis limites consuetudioe: ab illa abripitur, S ubi fomentum

SEARCH

MENU NAVIGATION