Homiliae siue Tractatus amplissimi in quinque tomos bipertitos diuisi. Quorum primus hic continet omnes solemnitates annuas, Octauam SS. Sacramenti, & omnia festa propria Sanctorum, quae Catholica celebrat Ecclesia. Secundus, omnes anni Dominicas. Te

발행: 1661년

분량: 1021페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

S. IACOBI MAIORIS.

tatem eius expertus est , Hirc. Vellet homo, si fieri posset, sine ulla tolerantia laboris quae in agendo patiendoque amplectenda est statum ad pulchrae atque perfectar lapientiae delitias peruenire , se 1

hoc non potest in terra morientium. Hoc enim videtur significare quod dictum est ad Iacob : n nest moris in loco nostro, ut minor nubat priusqu Uri maior : quia non absurde maior appellatur, quae tempore prior est. Prior est autem in recta ho Dinis ecitditione , labor operandi quae iusta sunt, quam voluptas intelligendi quae vera sunt. Ad hoc Valet quod scriptum est : concupisti sapientiam , serua mandata , & Dominus praebet illam tibi. ri iVnde pciae miserat Augustinus, exemplo Iacob, qui post septem annos laboris, sperans se Rachel habi rufum , alios insuper septem annos laboris ferre compulsus est ; sic & nos post seruata septem man- sdata de dilectione proximi , non statim fruituroselle fideles visione summae pulchritudinis Dei , sed insuper aliis septem praeceptis implendis insedandum: .. Ac si dicatur e serui alios septem annos pro Rachel, ut sis pauper spiritu, mitis, lugens, si esuriens, sitiensque iustitiam , miserescors, mundia cors , pacificus. is Prosequitur & sequenti capite de duabus Iacob uxoribus : MItaque , inquit , duae sunt uxores Iacob , liberae, ambae quippe sunt filiae remissionis peccatorum , hoc est dealbationis quod

est Laban. Verumtamen una amatur, & altera toleratur : sed quae toleratur. ipla prius & Vberius sor-'Cundatuta. ut si no propter seipsa,certe propter filios diligatur. Labor enim iustorii maximu fructu habet in eis, quos regno Dei generant inter multas tentationes & tribulationes praedicadoEuangeliu & propter quos sunt in laboribus abundanxius, in plagis , ,

supra modum , ba mortibuν frequenter, dc propter Phili p.

412쪽

et Oa

quos habent soris pugnas; intus timores, gaudium

Ec coronam suam vocant. Nascuntur autem. eis facilius atque copiosius ex illo sermone fidei quo praedicant Christum crucifixum , & quicquid humanitatIs eius citius humana cogitatione percipi- Io. r. r. tur , & infirmos etiam Li. ae oculos non perturbat. Rachel autem clara aspectu, mente excedit Deo, & videt in principio Verbul eum apud Deu,& vult Rom. i. parere,& non potest, quia generationem eius quis enarrabit Z Proinde vita quae studio contemplationis competit, Vt ea clu ae carni sunt inuisibilia , non infirmis oculis mentis , per ea quae facta sunt intellecta conspiciat, & sempiternam Dei virtutein ineffabiliter cernat, vacare vult ab omni negotio, Scideo sterilis. Assectando quippe otium , quo studia

. contemplationis ignescunt, non contemperatur Infirmitati hominum, qui in variis pressuris stibi desiderant subueniri. is Et Petro nescienti quid diceret dum contemplationis gloriae Domini totus intentus manere volebat in Thabor, Sc Iacobo nescienti quid peteret in dextera sedere otiose poscenti, &Iacob Rachel prius uxorem ducere praesumenti ;quam plurimi similes qui gloriam sine labore, &vitam sine via ingredi stulte praesumunt. Nescitis quid petatis: potestis bibere calicem &c. Potestis pro fiatribus in laboribus abundanter, soris pugnas , intus timores, δ c. sustinere 3 Vbi Psaltis E AVT plus rediuiuus in Martyribus cum eo dicentibus . to L. t e. d retribuam Domino Θ &c. Si retribuit , i 3 . quit, aliquid noS impenderamus. Impenderamus mala irostra, retribuit bona sua; rc tribuit enim bo-- - na pM malis, cum nos retribuimus mala pro bonis.. ' ' Quaerit ergo quid retribuat. Angustias patitur, Vnde debitum soluat, non inuenit. Qu id retribuam &c. Et quasi inuenerit 'iod retribuere': Calidem, inquit, salutaris accipiam, dcc. Quis est calix iste

Matth

413쪽

S. IACOBI MAIORIS. 31

Calix passionis amarus 3c salubris. Calix , quem nisi prius biberet medicus, tangere timer prae rΟ-tus. Ipse est calix iste. Agnoscimus in ore C aristi calicem istum dicentis: Pater si fieri poteti, transeat a me Calix iste. Nam & fili j Zebedaei per matrem suam quaesierunt excelsa loca, ut unus eorum sederet a dextris, quibus ille ait, potestis bibere calicem , &c. altitudinem quaeritis per vallem venitur ad montem. Sedem quaeritis claritatis 3 prius bibite calicem humilitatis. De torrente in via bibet , propterea exaltabit caput. in De ipso calice dixerunt Martyres: Calicem salutaris accipiam , &c. O beati qui sic bibbrunt calicem istum i sustinuerunt dolores, & acceperunt honores. ii Et Gregorius Magnus eodem sensu, Potestis bibere 3 &c. Ad viam, inquit, illos veritas reuocat, per quam ad celsitudinem venirent: ac si dicatur;iam vos locus delectat celsitudinis, sed prius via exerceat laboris. Per calicem enim pertingitur ad majestatem. Si mens vestra appetit quod demulcet, prius bibite quod dolet. Sic lic per amarum poculum conses. sonis peruenitur. ad gaudium salutis. ιν TERTIA REFLEx Io. Neque vero solum no bis purpureum ascensum, sed Sc lacteum strauit sanctus Apostolus. ει Est via sublimis, coelo manifesta sereno, lactea nomen habet, candore notabilis ipso. is Dicitur & via Iacobea: via puritatis, &innocentiae virginalis, quam nobis duo fili j Zebedaei Virginum &. Monachorum Patriarchae praemonstrarunt. De quibus Epiphanius: ης Quinarn, inquit, hi fuerint, quam generosi Apostoli, ac monasticam vitam Jegentes , ac deinceps Virgines Joannes quidem & Iacobus filii Zebedaei qui manserunt in virginitate. is Et haec quidem iuxta Ambrosium: ιι Non tantum inuenitur in Martyribus,

Matth.

i's. III. .

Greg.

resi

414쪽

INFESTO

sed & ipsa Martyres facit.is Et inter spinas & ignes

illaesum versari magna pars martyrij est. Et pro imnocentia vitae custodienda, quot pugnae, quot bel- :ciet la stibeunda. G Si adiuuante nos Domino virtutem hom. 31 patientiae seruare contendimus, x in pace Ecclesiae in Eu. vivimus, & tamen martyrij palmam tenemus, &c. Mori quippe a persequente, martyrium in aperto. opere est: ferre vero contumelias,odientem diligere , Martyrium est in occulta cogitatione, quod probat exemplo filiorum Zebedaei. ) Iacobus &IoanneS, non uterqne per martyrium occubuit: M' tamen quod uterque calicem biberet audivit. Ioan neS namque nequaquam per Martyrium vitam fi- . niuit, sed tamen Martyr extitit : quia passionem quam non suscepit in corpore, seruauit in mente.

Tum profert aliud exemplum Stephani Praelati monasterio ad moenia urbis Reatinae, orationi &patientiae addictissimi,) itavi, inquit, eum amia cum sibi crederet, qui sibi molestiae aliquid irrogac set, reddebat contumeliis gratias; si quod in ipsa sita inopia damnum fuissiet illatum, hoc maximum, lucrum putabat, &c. Narrat in eius obitu vidisse Angelos ingredientes, & concludit:ὶ quibus hunc credimus, nisi sanctis Martyribus sociatum, quem attestantibus corporeis quoque oculis,abeatis Spiritibus constat esse susceptum 3 Nullo iste gladio

Filib. I. percussus occubuit, & tamen coronam patienta. Udi l. ς--mente tenuit, in egressione percepit. Pro-

Cant.ν quotidie Verum esse quod ante nos dictum,. .est: quia sancta Ecclesiahlectorum floribus plena. Eis. 33. habet in pace lilia, in bello rosas. is Et quid vide- 7 bis in Susamite nisi choros castrorum An non in

pace amaritudo mea amarissima3 An non Paula ab Cant s. HieronΤmo martyr habita est 3 Sic enim Eusto io. Chium consolabatur. M Pars tua, inquit, Dominus,

415쪽

S. IACOBI MAIORIS.

& quo magis gaudeas, mater tua longo martyrio coronata est , &c. Patruelis meus, candiduS dc ru . bicundus: δc in pace, & in bello eadem praemia victoribus tribuens , &c. non enim solum esRisio sanguinis in martyrio deputatur: sed deuotae quoque mentis seruitus Immaculata,quotidianum martyrium est. Illa corona de rosis texitur, ista de liliis. M O lilium inter spitias, quot daemonum flatibus agitarisὶ quot aculeis carnis pungeris Video Franciscum inter ardores ignium, & frigus nivium: Martinianum inter carbones desolatorios ustulatum , Benedictum inter spinas proprio fatiguine purpuratum. Est & aliud Martyrii genus quod insinuauit Damianus: G Vis adhuc apertius discere, qualiter in pace sancta valeas Martyrium inuenire&c. ascende. tribunal mentis ,& temetipsum pertrahe ad iudiciatu quaestionis. Cogitatio accuset, animus iudicet, poenitens conscientia velut carnifex seriat, lacrymarum riuus velut vulnus erumpat.

Sic sic per martyrij similitudinem ad veram peruenies Martyrum dignitatem. DQUARTA REFLEx 1 o. Viam lacteam dixtimus Iaco eam , de quidem aptissime. Vt enim tractus ille coelestis niueo candore seu lacteo perfilsus, ex innumera stellarum multitudine,Vno veluti contextu consertarum ab Astrologis concinnatus aikritur: sic beati Iacobi vita velut via ad coelum Omnis virtutis, iustitiae, sanctitatis ineundae dux proponitur a B.Calixto Potifice.re Erat,inquit,forma pus cherrimus ,specie decorus,statura procerus,corpore castus, mente deuotus, a ectu amabilis prudentia praeditias , temperantia clarus, interna fortitudine firmus, longanimitate assiduus, patientia robustus, humilitate mansuetus, charitate solicitus , vigiliis

sobrius, doctrina bςniguus, sermone verissimuS,

Z iiii

lixtus Papa

416쪽

locutione cautus, consilio prudentissimus in nulla mundi compede cathenatus, in egenorum largitate dissusus, in hospitalitate laetissimus,inter opprobria securus, inter odia beneficus. Non enim potesat in eo inuenire humani generis inimicus, vel quod . fraude deciperet, vel quod simulatione offuscaret,&c. legitime pro Dei fide certauit in terra, idcirco Coron itur in gloria, veneratur ab Angelii, hon ratur ab omnibus Sanctis, nive candidio- ebore Thiqn. antiquo rubicundior, modo videt illum facie ad s.ciem,qui vidit in monte Thabor per speciem: nunc

perenniter, tunc temporaliter ; nunc cum amore,

tunc cum timore: s scriptum est enim, quod ei Matth Valde, in modo reficiturdiuitiis e ut1s cumam. 6. Domino aet aliter, cum quo ad mare Tyberiadis . post resurrectionem ultimum conuiuium celebrauit temporaliter. Nunc illud dolium excellentissimum obtinet in coelis, quod quaesiuit a Dominod iam esset in terris: sedem Dominicae dexterae cum

electis possidet scimin ab eo scieniar. A O beate Apostola , bibe nunc & toto

inebriare torrente voluptatis, qui invia vitae bibisti calicem Domini de torrente doloris. Vbertate domus Dei potire laetanter, qui penuriam in hoc mundo sestinuisti patienter. Terram fluentem lacte & melle, accipe in possessionem, qui cum D mino gustati sellis &absynthij amaritudinem .Frum re Rachelis amplexibus in visione principij ; pro qua tot annis seruisti Domino Liae lippae , vitae laboriosis, sed Gcundae, contentus eoiij io. Sede 4 nunc, & quiesce ad dexteram Christi ; qui ero eius o , t g Qxia tandiu laborasti. Revera dicendus Iacob mundi principis supplantator, sed do seper cum A n gelo luctator gloriosus audire meruisti: Non .Vocaberis vltra Iacob, sed Isaiel erit nomen tuu. n

417쪽

S. IACOBI MAIORIS. 3 cII ibi ergo Iacobe maneat nomen Israel gloriosum, dum manet nobis Iacob nomen in assidua lucta lataboriosum. ει Cessit Esaii primatum suum victus concupiscentia manducandae lenticulae: Iacob ces sit illicitum voluptatis, & sumpsit honorem dignitatis. D Et nos libenter mundanis cedimus , quidquid blanditur carni, quidquΤd applaudit ambitio. Ph li'.

ni. Omnia splendida mundi reputantes ut stercora ; calcamus omnia, & te secuti supplantamus, &sub tua protectione, tota nocte luctamur: fac tuis meritis & apud Dominum suffiagiis, ut ex Iacob nomine, transeamns ad Israel. re Quid est Israel 3 Aug. in Videns Deum. Vbi videbit Deum 3 in pace. In quaδι λψ7- pace ὶ pace Ierusalem. Quia posuit fines tuos pacem. D O Iacobel 5 Israel videns Deum, in eo via de & luelas trostras , adiuua pugnantes; fac Vincere luctatores, ut post luctam, tecum perueniamus ad palmam. Amen.

IN p ESTO BEATAE ANNAE. filiae congregauerunt diuitias , tu se ergressa es uniuerses. Prouerb. I. 29.

Nostis quo primum nomine magna illa conis

geries aquarum fuerit appellata: ex Congre- Gen.I. Rationem aquarum appellauit maria, is siue ut habet Paraphrasis Chaldaicae translatio : re Locum congregationis aquarum appellauit. maria. is Nec ignoratis quod omnes docuit sanctus Bonaventura, Bonau

Ieatissimam virginem Deiparam ex nomine mari

418쪽

ipsius nomen esse sertitam, quo omnium gratia rum aquae caeteris per partes distributae, abundantissime confluxerum. ntam ergo,quam vastam

ct profundam in gratia Mariae genitricem Annam fuisse putabimus λ Abyssium eam inscrutabilem Σςςli aestimate, & cum Sapiente dicite: ta Profunditatem' abyssi quis dimensus est ,, Qui totam Christi m gnitudinem suis terminis & mensuris adaequare u luerit, Christum Dei Filium agnoscat & vocet; . Io. 1 . quem et qui viderit, videat & Patrem. is Qui im- s. mensum maiestatis dc laudis eius Oceanum aqua CQ . breui& stilla claudere ti Dei virtutem & Dei sa- φ' pientiam, substantiae eius figuram, imaginem bo- Hς. - - nitatis illius is cum Paulo dicat: re Concisus hic ser- , D O , & Verbum breuiatum is omnia eius elogia comprehendit. Qui Mariam Dei Matrem, Thep,

Natili R xu. est Iesus qui dicitur Clit

i. i. stus: is Hoc dicto sileat, ne ultra dicendo deficiata. Ego vero cum beatam Annam Mariae, id est maris . omnis gratiae fontem & matrem praedicauero, nihil mihi seperest quod loquar. Fops omnis oratoris exhauritur & aret hoc dicto. Hic terminus & re- quies gratiae. Euangelium quidem hodiernum ab Ecclena proponitur de thesauro abscondito in agro. Thesaurus omnis B. Annae in Maria reconditus est. Et licet sagena eius innumeram coeperit gratiarum& virtuttura, ceu piscium multitudinem , in unica

diuini pisciculi Christi veri Delphini Paradisi matre , raecipua laus capturae huius piscatricis est reposita, & in praediuite conchylio coelestis margari-ritae, Verbi, inquam , Incarnati, unionis pretiosisi riou. matre, stat procul & de ultimis finibus pre

3 i. io. tium eius. ra Velut legit Pagninus ex Hebrato radistans a margaritis pretium eius .is Et To. Pretiosior est lapidibus pretiosis quae talis est. is In hoc

419쪽

verbo instauratur & recapitulatur , quidquid nostri themaris ambitu continetur: ιι Multae filiae congregauerunt diuitias, tu supergressa es uniuersas .is OVirgo de tua agitur gloria, da cordi conceptus, ori verba condigna G gloria filiorum parentes eorum. , Anna gratiam Hebraeis sonat, qua repleta fuit, dum te eodeiss Angelo nuntiate concepit, qui te gratia plenam salutem dicens: Aue Maria.

m angusta, parua, indiga , nulla est humana

' potentia ; tam augusta, magna, sufficiens omnibua , immensa est Omnipotentia diuina. Nullis terminis concluditur, nisi lis voluntatis suae limitibus : Psalmista canente: ει omnia quaecumque Voluit, Dominus fecit in coelo, in torra, in mari, &in omnibus abyssis. Non omnia quae fecit coactus est facere , sed omnia quaecumque Voluit, fecit. Causa omnium quae fecit, voluntas eius est , &c. putas habemus & nos quod libera voluntate faciamus Ea quae diximus, s domum, Vestem,Vineam , , ex necessitate facimus: quia si non faceremus,mei teS & inopes remaneremtis. Deus bonitate, & nullo quod facit, eguit: ideoque omnia quaecu'que Voluit, fecit, &c. tu in teipso non .facis , quod vis; Deus sitem noster in coelo dc in terra, omnia quaecumque voluit, fecit. Ipse tibi dat gratiam, ut in ' teipso ficias quod vis r nisi enim ipse adiuuante, nec in te facis quod vis.' Etenim ciὶm paulus non faceret in se quod vellet, idcirco quia caro concupiscit aduertus spiritum, spiritus autem aduersus carnem, ut non ea quae vultis faciatis z cum de seipso gemeret, dicens: video aliam legem in mem-

420쪽

IN FESTO

bris meis repugnantem legi mentis meae, &c. Non solum in domo sua, non solum in agro suo, sed in carne sua , vel in spiritu suo non impleuit quae vota leb it: Clamauit ad Deum qui omnia quaecumque voluit fecit, in coelo & in terra, in carne & in anima j S dixit: infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hinis r Et ille bonim , ille suauis,

tanquam responderet ei, continuo subiecit,gratia

Dei per Iesum Christum, &c.Intelligite Deum,quiolmaia quaecumque voluit fecit in coelo & in terra; ipse & in vobis faciet quod vultis, ipso adiuuante , voluntatem vestram implebitis. Sed dum non potestis, confitemini; cum poteritis, gratias agite.. Iacentes clamate; erecti superbire nolite. is Nil aptius hodierno proposito. Iacebat Anna longa sterilitate prostrata: quod diu voluerat viginti ai

nis optauerat, in carne sua & utero esFoeto implerex Reg. poterat: Dominus enim concluserat vulvam x. ' eius e ,, a quo ut foecundissimo omnium principio Ephes fertilitas omnis S paternitas in coelis & terra n 3. Is . minatur. 11 Hanc Iacob agnouit qui ει cernenti Ra-

. Gςηρ ψ quod in ecunda esset,&dicenti marito suo. '. da mihi liberos, alioquin moriar ille respondit: Num pro Deo ego sum , qui priuauit te fructu ventris tui 3 is Vel ut transsatio fert Paraphrasis Chaldaicae , ta Numquid a me tu petis filios 3 Nonne 1 secie Domini debuisses petere, qui prohibuit a te' ' . generationem ventris tui 3 is Firursum famis obuiam Esau fratri quaerenti: ti Quid sibi volunt isti Et si ad te pertinent3 Respondit: paruuli sunt Quos

Cen . . donauit mini Deus: Septuaginta addunt, miseri- s. 3 corditer in seruo tuo. is Suis Anna humilis demeritis sterilitatis annosae imputauit opprobrium , nil Gcundis mulieribus inuidens, nil ut Rachel in Iacobum, contra Ioachim murmurans: & Dei bonae

SEARCH

MENU NAVIGATION