장음표시 사용
391쪽
In conspectu eigo Christi de coelo spectan iis agonem , coram Matre eius sanctissima, Petro Apostolorum Principe , Ioanne fratre Eelante caeterisque Apostolis primum suum ducem Martyrij admirantibus , in eadem qua Christus urbe , eadem festiuitate Paschali , eodem prorsus anni vertentis die, eadem qua Christus h ra, eadem qua Christus causa, ipsium Dei Filium confitens, nobile Martyrium gloriose pertulit. Sic enim Equilinus: G Martyrium, inquit, consummauit octauo Kalendas Aprilis qui est 21. Mariij) vi- Cain, delicet in die Annuntiationis & Passionis Christi. M 1. tract. Et Calixtus: ra Circa tertiam iudicatus est, & circa nonam ut Christus passius est: tali scilicet die de hora qua Magister, passus est & discipulus. ra Dies Iaebbi fidisse Azymorum Lucas testatur in Actis, ut & Leo 3. Leo . ςς Tempore, inquit, Azymorum, beatissi- p, mus Iacobus Apostblus iussu Herodis capite plexus , I, ' est. i, Sic Iacobe, proprie & ad literam de te prae--il dixerat Christus : ci Calicem meum bibetis. o Sed 1.& ad litteram quoque quodammodo cum fratre in Matth. regno Dei quod est Ecclesia, ad dexteram & sini stram, post obitum sedere meruistis. ει Primus Apostolorum Ierosolymis profuso sanguine testimonium IesuChristo dedit. is Gedeoni computo si- Iudie. νmilem, vel alterum dicam Ioab, aut Eleazaro parem aestimabo. Gedeoni quidem quod lampade Par. corporis testea disrupta, sit caeteros Apostolos adhortatus dicens: α -d me videritis facientem, i illoc facite. ,, Nec impar Ioab arcem IebuZaeorum Iacob ascendenti primo, regnum cc Iorum murm Violen- cap. g.
tus inuasit. TanAem ut Anabrosius de Eleazaro caeteris Machabaeis martyrij duce : GIn moriendo, ' inquit, tormentis factus est caeteris magisterium in Porseuerantiae: is ita prorsus I ta Chrysostomum: Acta.
392쪽
lentia Sc unius momenti voluptate , quot labores . passus, habitus & vultus transfigurationes, expen-Iae , munera , amatoriae literae , noctes insomnes,
&c. Et si quid pro Dei gloria , pro animae salute
aeterna serendum est, vel agendum ; vel nil possiti- naus, vel nimia praesumptione animi, ex nobis de nostris viribus , omnia nos posse confidimus. Sic noster Thomas filiorum Zebedaei carpit iactantiam: ti Sicut vultis consortes esse gloriae, poteriti ne participes esse ignonainiae dicunt ei, possumus. Laudandus certe animi generosi impetus: sed non minus ignorans, & inconsiderata responsio, quam fuerat ipsa petitio : O quam parum potest humana fragilitas i non omnes , inquit Apostolus, sufficientes cogitare aliquid a nobis tanquam ex nobis. sed sussicientia nostra ex Deo est. Et isti interrogati de morte, statim respondent, possumus. Christus,ait Chrysostomus, bibit urus calicem , trepidat, & an- .gitur usque ad mortem : δc vos tam facile poteritis bibere calicem 3 dec. ,, Quanto sanius cum Paulo :o Fgo didici in quibussum russiciens esse. Scio & humiliari, scio,& ab udare.Vtique in omnibus institutus sum:&satiari,& esurire:& abundare,&penUria pati. Omnia Iossiam in eo qui me cosortat. Nihil quippe sic demostrat mente sapientis perfecti sicut quod sciat uti quolibet statu: ut si sit in magno,non eleuetur: & si in minimo , non deiiciatur , &C. Deinde cum dicit: Omnia possum, &c. ponit causam suae constantiae : in eo qui me confortat: quasi dicat: Non possem hos insultus sustinere, nisi manus Dei me consortaret. Sic Ezechiel: ιι Manus Domini erat mecum : sc Eselas: Qui sperant in Domino , mutabunt sortitudinem , vanam in V ram: ) assiimunt pennas sicut aquilae, volabunt de
393쪽
non deficient. is sic Sc Iacobus cum fratre mutauit. SECvNDA REFLEx Io. Si velimus ad se des regni peruenire, viam a Patre Filio & electis eius dispositam ingredi debemus , Sc tenere :M Dispono , inquit, vobis, sicut disposuit Pater L meus mihi regnum , ut edatis, S bibatis, super mensam meam in regno meo : de sedeatis super thronos . iudicantes duodecim tribus Israel. D Pon derate sicut disposuit mihi. Ei videlicet G cuius iimagini conformes oportet fieri praedestinatos: qui .pra destinatus est Filius Dei secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortu rum , quCm oportuit primum pati & mori , dehinc resurgere a mortuis ,δr tandem sedere ad dexteram Patris. Quaec dispositio : re Si compatimur , & conglorifica--sbimur, & conregnabimus : D si commorimur, dc 1 . conresuscitabimur. Si conprosternimur humiliati, consedebimus ut coelestibus coexaltath GNesciebat Petrus quid diceretis pro se, Iacobo & Ioanne transfigurationis contestibus dicens: es Domine, bonum est nos hic esse : is Nesciebant quid peterent filii Zebedaei ante laborem, & amaritudinem calicis sedere , epulari, regnare volentes. Os ulum Racheli dederat noster Iacob , ouem lana canindidissima & niueo vellere vestitam videns in Thabor , prius Liam ducendam e se sibi, & plurium annorum labore antea comparandam. Dispositio nem euertebat regni & sponsalium siue nuptiarum gaudi j dixsrat enim Lasan de substituta pro Rachel Lia querulo : ει Non est in loco nostro consuetudinis , ut minores ante tradamus ad nuptias. is 26.
Hunc locum privclare tractauere Patres, & eximius caeteris sanctus Augustinus: Qv quam , inquit, Gro r. duas liberas uxores Iacob , ad nouum Testamen- lib. 6. tum quo in libertatem vocati sumus, existimem Pars II. ' Z
394쪽
ad gentes , in mare. Pagninus ex Hebraeo, ad gentes Tarsis , Septuaginta ad tentes in Tharsis in Africam Lydiam tendentes sagittam e
s Pagninus , trahentes arcum,) in Italiam , dc Graeciam, ad Insulas longe , ad eos qui non audierunt de me, & non viderunt gloriam meam. Et annuntiabunt gloriam meam Gentibus. is Vbi per Tharsis Thartei sum regionem Hispaniae explicant, Iuxta Theodoretum explicantem illud Psallistra Dominabitur a mari usque ad mare M a mari Hesperiae, usque ad Eoum Indiae, hinc & gemmaeqnae de Thartessio afferebantur, a loco Tharsis nomen sortitae sunt, ut constat Exodi dc Ezechielis locis. Sed paucis per se cimanus Christi tornatiles aureas ornauit hyacinthis ,1 vel ut transferunt Septuaginta, o Tharsis is & sagitta in rupes illi ,Ierosolymam ab Hispanis repercussa cecidit in corda inimicorum Regis, & magnam Christo victoriam peperit. Quis non miretur tam paucos a tanto Apostolo ibi fuisse conuersosὶ quid3 non erat ille filius tonitrui 3 non tonabat minis, non coruscabat miraculis 3 non fulgebat exemplis 3 quid illuc mitti tur, si tam paucos suis fulgetris illustraturus, tam paucos suo murmure excitaturus erat3 Et ubi illua Prophetae ; In luce sagittarum tuarum ibunt, iri splendore fulgurantis hastae tuae. In fremitu co culcabis terram , & in furore tuo obstupefacim gentes ris Vbi illud Psaltis ,ra Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae , Vidit & commota est terra in
nec ad praedicationem, & mirabilia Iacobi mota est Hispania 3 μ per quam viam spargitur lux dc di uiditur aestus super terram ac si patenter dicatur ;dum dura corda emollio, dum rigida inflecto, dum aspera mitigo, dum frigida accendo , dum debiliae roboro, dum vaga stabilio, dum nutantia connr-
395쪽
mo, intuere si vales, incorporaliter Veniens, quibus ea meatibus illustro, &c. Hanc viam lucis nobis inuisibilem, in Evangelio veritas ostendit dicens : Spiritus ubi vult spirat, & vocem eius audis,& nescis unde veniat, & quo vadat. D Hactenus Gregorius. Sed adhuc apertius in sequentibus: . Quis dedit vehementissimo imbri cursiim 3 plerumque, inquit, imber est, & cursum non habet: quia praedicatio ad aures venit, sed cessante inte na gratia, ad corda audientium non pertransit. De cuius praedicationis verbis, propter electos dicitur: Etenim sagittae tuae pertransierunt. Sagittae quippe Dei pertranseunt,quando verba praedicationis eius, ab auribus , ad corda descendunt. Quod quia lodiuino munere agitur, imbri cursum Dominus sed edille testatur , &c. Vehementissimo imbri curia sum praebuit, qui usque ad exequenda summa praecepta supra dixerat etiam martyria,) per verba corporis, inuisibilia cordis irrigauit. D Sic Deo v lente velociter corrit sermo eius, sagittae potentis acutae pertranseunt, de cadent in corda inimicorum regis. Sic vox tonitrui tui in rota mundi,& praecordiis stulti volubilis sicut rota carri, vos, inquam, tonitrui in rota, non inutiliter sonat, sed fulgura in pluviam facit cum de terroribus irrigat. Hinc Gregorius cum Iob aptissime subiicit: quis dedit viam sonantis tonitrui. Quid enim, inquit, per tonitruum nisi praedicatio superni terroris accipitur rquem terrorem dum percipiunt humana corda, quatiuntur, &c. sed quia quilibet praedicator, Verba dare auribus potest, & nisi per internam gratiam , solus omnipotens Deus praedicantium ver bis, ad corda audientium, inuisibiliter aditum praestet, incassum praedicator aure audientis percipi-xui , quae peruenire ad intima, corde surdo proni -
396쪽
betur: se Dones nus viam sonantis tonitrui dare a Dierit, qui cum predicatioia is verba tribuit, per terrorem corda compungit. Hanc viam Paulus prae dicator egregius, dum superna mysteria terribilia ter intonaret, se a se habere non posse conspiciens, discipulos admonebat, dicens : orantes simul & pio nobis , Ni Deus aperiat nobis ostium verbi, ad loquendum mysterium Christi, &c. Habebat quidem iam tonitruum, sed dari ei desuper viam quae- .rebat. ,, Nil ergo mirum si filius tonitrui Iacobus 'frustra in Hispania sonuit ; ut ex multis tam paucos excitauerit, quia Deus viam tunc suo tonitruo nota aperuit. Neque vero laboris sui mercede frustratatus est beatus Apostolus. Licet enim sterilis nubes fuisse videatur, δc terra Hispaniae tunc, veni Ontem super se saepius bibens imbrem, Jc fructimi non faciens , maledicta , 8c reprobo proxima: is deco tamen id ipsum,quod de Anna prius sterili, postea foecunda scriptum est , potuit cani: G sterilis peperit septem: D ut legit ex Hebraeo Pagninus , dc S tuaginta, quos secutus est Augustinus : Ghic , inquit, totum quod prophetabatur, eluxit agnoscentibus numerum septenarium, quo est uniuersa Ecclesiae significata persectio. Propter quod Sci Cannes Apostolus ad septem scribit Ecclesias , eo mcdo se ostendens ad unius plenitudinem scribero&c. Sterilis enim erat in bupnibus gentibus Dei
ciuitas , antequam iste scelus, per quem eam factana foecutidam cernimus, oriretur. M Et ante Iacobum . arida prorsus erat Hispania . ex terra inanis & vacua. is Et quod notatu dignissimum densuit Augustinuς : ci Unicum habebat Anna, quando ista dic bat , sed nec postea septem peperit, siue sex, quibus septimus esset ipse Samuel: sed tres mares Meuas sceminas. D Id nostro Iacobo implendum erat
397쪽
mysterium de quo Breuiarium Romanum. ει In Hispaniam, inquit, profectus ibi aliquos ad Christum conuertit: ex quorum numero se etem postea Episcopi, a beato Petro ordinati in Hispaniam pri mi directi sunt. is Hi velut septem tubae septies circumducta utriusque testamenti, & noui quam- maxime arca, muros Idololatriae everterunt. Hi septem filij tonitrui, perterruerunt, & concusse runt Hispanos: G Et clamante Angelo forti, Christo ad aures cordis loquente) Voce magna, quemadmodum cum leo rugit; cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces: ra Et tunc demum ci de dii vehementissimo imbri cursum , & viam tonitruo : ,, ut quod per se, Deo efficaciam praedicationis suspendente, nec tamen Iacobi suspenso, sed aucto potius per sterilis ex maiori parte Iaboris p tientiam, merito: ta Patientia enim opus perfectum habet: is Iacobus non impleuerat; per septem filios fertilis factus, & vere nomen Boanerges implens, id est, cum energia boans, & tonans, cumulatius adimpleret. Nec praeteribo quod supra de numero septenario , plenitudinem Ecclesiae significante subtexuit Augustinus : ci In Prouerbiis, inquit, Salomonis hoc antea piaefigurans, sapientia aedificauit sibi domum , 3c suffulsit columnas septem .is Septem itidem Episcopos, septem primis Hispaniae Ecclesiis fulciendis idoneos, a Iacobo conuersos, petra, totius Ecclesiae caput post Christum, Petrus ut diximus misit.
Ad haec accedit, quod , & ipsa beatissima Virgo Regina, de qua Psaltes: Adstitit, Regina a dex
tris eius: i, vel ut alij legunt, ιι columnauit se: is Prope Caesaraugustam in columna eminens beata Virgo Iacobo fertur apparuisse. M Templum vel oratorium Beatae Virgini,& eius iussu praesenti
398쪽
que seper columnam Caesaraugustae erexit. νω In Bia i ς bliotheca autem Canonicoru loci habetur authen-'ticum; In hora ipsa mediae noctis,cum oraret Ap stolus, audiuit voces Angelorum , sicut in scala Iacob ascendentium & descendentium , in cantan-- tium Aue Maria gratia plena Dominus tecum. Ipsa vero Virgo, Ecce , inquit, Iacobe fili, locus signa-Itus , meoque nomini deputatus,in quo mei memo-xia, tua industria , mea Ecclesia construatur. In aeuo praesertim loco precibus & reuerentia mea , signa & mirabilia altissimi virtus operabitur: illis nimirum qui in suis necessitatibus meum implora-- , bunt auxilium. Eritque pilare istud in loco isto , usque ad finem mundi, & Christum colentes in hac urbe nunquam deficient. Filius meus&magister tuus, per manus Angelorum illud transmisit ex alia ceti. ra Ala nota alter Iacob scalam tune vidit, cuius
18. ii. summitas coelum tangebat, quae meritorum verticem super omnes coelites Matris Dei dignitatoe extulerat, & cui Dominus coeli & terrae fuerat innixus. Per hanc enim scalam Valabius & Rupertus Incarnationem Verbi ex Iacob nascituri, & per Varias generationes eius, tanquam gradus scalae, ex Maria velut proximo gradu descensuri originem Ang. repraesentari ianserunt. ει Facta est Maria scalaco sex. lestis, quia per ipsam Deus descendit ad terras, o M. ὀ i homines ascendere mereantur ad coelos. Ipsis enim licebit ascendere illuc, qui crediderint Gen.18. ad terras per Virginem Mariam descendisse. M Etat . velut Iacob euimiam de somno exesamauit: ta Non
est hie aliud nili domus Dei & poris coeli: o sic Virgo &' fenestra coeli secta est, & porta per quam
Christus clauiam intrauit in munaum, Ut nos pex ipsam accessum habeamus ad Din1m. Tandem vi
m surgens Iacob mane tulit lapidem quem suppo-
399쪽
suerat capiti suo,& erexit in titulumfundens oleum desuper. is Quae fuit figura Ecclesiarum titulos ha bentium , quibus insigniuntur Cardinales. De quo mysterio Augustinus: G Surrexit, inquit, Iacob,& sumpsit lapidem quem supposuit sibi ad caput, q& statuit illum in titulum, super dit oleum in in
cacumen eius, SI Vocauit nomen loci illius, domus Dei. Hoc ad Prophetiam pertinet. Nec more idololatriae lapidem perfudit oleo Iacob , velut faciens illum Deum : neque enim adorauit eum lapidem ,
vel ei sacrificauit: sed quoniam Christi nomen a Chrismate est, id est ab unctione, profecto figuratum est hinc aliquid quod ad magnum pertineat
Sacramentum .is Mysterium autem exponit alibi dicens: ει quia caput viri Christus, propterea lapis ad caput. Attendite magnum Sacramentum, & Aug. in unctus lapis quia a chrismate dictus est,&c. Expres. - Α sum est mysterium, non inchoatum sacrilegium. HSic noster Iacobus ibidem ubi scalam mysticam viderat , hoc est Mariam , in columna erectam, coeli terraeque Reginae adhuc viventi primum sacellum erexit, cuius filium in ipsa coluit, non secrilegium inchoans aut idololatriam docens, quam nos haeretici volunt in cultu Mariae profiteri; sed myst rium exprimens quo Maria velut domus Dei quam
sapientia aedificauit sibi, & templum Spiritus sanctia fidelibus agnosci deberet,& vera denique Bethel, quae prius lusa, id est nux, amygdalina videlicet,
quae cum virginitatis flore , frutium maternitatis produxerat: cui exemplo Iacobi toto orbe Christiano, tot magnifica templa debebant extrui. Non quod ipsi directe aut templa consecrentur, aut in eis Mariae sacrificium offeratur ; sed uni Deo sub inuocatione Mariae. Epiph. Antidicomariani Virginis cultum depretiabant, hxxςs
400쪽
sed Collyridiani supra modum augebam, & eam ut Deum adorandam praedicabant: Gaequale in utricque his sectis detrimentum, cum illi quidem vili- pendant S. Virginem, hi vero rursus ultra decorum glorifieent, &c. quaedam enim mulieres Thraces currunt, siue sellam quadratam ornantes, expanso
super ipsum linteo , in die quadam illustri anni, per aliquot dies panem proponunt, collyridem acrificant, in & osserunt in nomen Mariae; omnes autem pane participant. v Et Epiphanius haeresi praecedente: ιι In Siccimis, hoc est, in Neapoli nunc appellata, indigenae sacrificium faciunt in nomen puellae, ex occasione filiae Iephtae, quae aliquando oblata est Deo in sacrificium , &c. sed & filiam Pharaonis quae honorauit seruum Dei Moysem
sustulitque atque educauit, propter celebritatem tunc pueri ultra decorum honorauerunt AEgypti, pro Deo. is Sed ut recte notauit ide, tantu abest ut Mariae sacrificandsi sit, cu ra Deo ab aeterno nullatenus mulier sacrificauerit,nec quatuor Philippi Eua- gelistae filiae prophetantes. Nec Maria cuius ute rus templum factus est Domini, cui nec baptismα dare concreditum est , sed Ioanni, &c. Sit in hono- ore Maria; Pater, & Filius, & Spiritus faninis adoretur , Mariam nemo adoret. is Nec parua quidem laus Iacobi, quod primus columnam istam erexerinin Ecclesiam. Vnde & Septuaginta Interpretes nostro proposito fruent; qui pro M titulo is , t gunt ; quae vox magis columnam significat, quam titulum. Vt non minima paxs gloriae sit Iacobo, Patriarchae Iacob etiam in hoc pariari quod eam videre meruerit, quam scala eius mystica praesignabat; eique primum altare, & templum erigens, figuram primus erecti in titulit lamis impleuerit . Sed parum erat nisi & cumulus adderetur hon '
