Ierosolymitana peregrinatio illustrissimi principis Nicolai Christophori Radzivili... primum a Thoma Tretero Custode Varmiensi ex polonico sermone in latinum translata. Nunc varie aucta et correctius in lucem edita...

발행: 1614년

분량: 334페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

i 26 IEROSOLYMITANA PEREGRINITIO Actor 11 ctus Paulus saepius accedebat, ibique in carcerem conic- '' inis erat unde etiam ad martyrium Romam prosecturus, nauem conscendit Sub vesperam ventus subsediti nos in littore genuflexi, ratione Dominica: Salutatione

Angelica recitata,Deo gratias egimus,qubd pro immensa sua misericordia, nobis illa sancta loca videre conccsserit, quae sanctissimi pedes illius calcauerunt, quando salutem nostram operabatur quodque in omnibus periculis, ita nobis praesens adstiterit, &it pupillam oculi sui custo diuerit,ut ne capillus quidem capitis nobis deperiret. Post oscula igitur Terrae sanctae data, post occasum Solis Cara- musanum conscendimus,qua duobus nauigijs minoribus

e portu extracla,anctuarae acu e sunt,propter Ventum qui

Crepusculo noctis diebus hisce flare solebat ne nos ad angulum scopuli,qui longius in mare excurrit, allideret Iactati sumus in anchoris hinc inde ad duas horas Afflauit postea prosperior ventus quo annuente vela dedimus, &ante mediam noctem promontorium illud praetervelli sumus. Huic aurus,qui Maestro Italice appellatur,ven-

- , tu nobis percommodus, succellit; quo spirante, Caesaream noctu praeterhmus. Diluculo autem promontorium Carmeli, quod a Ioppe viginti circiter milliaribus

distat, conspeximus. Postea vento quidem minus vehementi,secundo tamen,interdiu serebamur.Sub vesperam Sidonem ciuitatem in longum extensam, ipso vero cre-' pusculo praeterivimus Tyrum quae ciuitas quasi in insula

Lib. s. Circulari forma sita videtur,lcerat antea,Plinio teste prς- '' alto mari septingentis passibus diuisa sed Alexander MagnuScum eam oppugnaret, lapidibus iniccstis, ut conti- Antiq. lib. nenti iungeretur effecit qua de re Iosephus scribit Nocte 'e insequente vento quoque fauorabili usi, Ultra Berytum, quod decimo a Tripoli milliario distat, delati; cum ventus etiam intensior aspiraret, spatio trium horarum, mane' 'ηρ Tripolim Suriae secundo peruenimus, easdem illas oras

142쪽

PRINCIPIS 'AD ZIVILI. 27

sub monte Carmelori Libano possitas praetervecti, quas antea ex Ioppe tempestate iactati legebamus quo tempore intra decemocto horas sexaginta milliaria confeceramus,nunc idem spatium vento prospero per duas noctes,& sesquidiem,vix emensi sumus. Reperimus Tripoli nostram illam Venetam nauem, quam in Cypro reliqueramus, cum aliis pluribus, quae nuper appulerant Venetiis,& ex Lithuanta mihi literas attulerant: qua re factum est, quandoquidem antea Tripoli cum essem, plures notos habebam, ut post tot periculari labores superatos, quasi domesticam quamdam quietem mihi viderer assecutus. Nam cum undecima Iuni Tripoli discessissemus, usque nisi

ad quartamdecimam Iulii diem, in vili tantum sego quod T

etiam pallioli usum peregrinis praebet, cubare nos fuit,e-ζcesse, praeterquam qubd Moselymis crassioreSCulcitraSann.i181. monachi nobis suppeditabant. Erant cedura peregrin u'rum lectisternia, quibus utcumque,si sumus. ἶ-LA:

Cum in littus descendentes,versus ciuitatem ad laeuam ranis,oceu pergeremus, vidimus in campo'DZasser Bassam tentorias initio

fixit se, cui ad tempus gubernacula Syriae fucrunt com-': mis aesuui ide,sub tabernaculis aetebat, iuxta consuetu- dium

clinem receptam, quod nondum Conrirmationem admi-rat, coria-

niltrationis huius acceperat quem etiam In Aegyptum sto exeret-

proficistens ibidem haerentem reliqui. Habebat aliquot Ita requitum centem,e quibus maior pars,pantherarum exu r.e: : uias brachij appenses gerebat Ingressi deinde ciuitatem, paulo post

ad Cari seriam seu contubernium Venetorum diuerti α' mus ubi a notis humanissime salutati di excepti sumus Casus hic miserabilis accidit, quem reserre operaepretium duxi. Presbuter uvidam Antonius Siculus de P, ηtρηi

normo qui oppidi cuiusdam in dioecesi Mediolanensi pa- , --rochus fuisse dicebatur, naui Veneta, quam Faleram, pr λcabant, Tripolim peruenit qui cum ad monachos Fram cistanos, quod Mali peregrini faciunt, diuertisset; mane die

143쪽

1Σ ERosoLYMITANA PEREGRINATIO

die Sabbati Missam celebrauit, qua finita statim Guardianum loci ad ijt, eidemque aperuit, qubd dum Mussam de

sanct o Spiritu celebraret,inspirationem habuit, ut reiecta fide Christiana Mahometismum amplecteretur.Guardi nus cum haec audiens obstupuisset, adhortari eum coepit, ut Deum prae oculis haberet, cuius Sacerdos&ministeresset. Ille vero egressus, reperit apud portam interpretem; quem,antequam ad altare accederet,per famulum accer-siuerat. Ex eadem illa domo prout nobis famulus idem retulit, qui interpretem, caussam ignorans cur Vocaretur,adduxerat ad Cadium se contulit, ubi mercatores aliquot Italos negotia sua tractantes reperit. Huic renuntiari per interpretem secit,'ubd Sacerdos Christianus esici, cumque hodie Missam de Spiritu sancto peragerct,ab illo inspiratus esset, ut religionem Turcicam susciperet C dius quaesiuit ab eo, num ebrius esset, an bene quid acturus esset,deliberauerit. Respondit, se non comedisse quidem.& bene deliberatum negotium hoc aggredi. Ius. sit igitur Cadius cidarim Turcicam adferri , quam capiti illius imposuit quod cum fieret, apostata flere coepit, &ὰ, quid n corde tunc habuerit, Deus nouit Mane die D - minico decimaseptima Iuth cum pompa triumphoivit 'i' moris est, cum Christianus Turca fit per ciuitatem ci Cumducebatui Praeserebantur illi duo viridia Mahome tis vexilla in quorum summitate, loco cuspidum, caudae

equorum marinorum dependebant.Centum Ianissari sti patores latus utrumque claudebant, bombardis, buccinis,& tympanis concrepantes.Ducebatur autem per plateam nostram, ut in selicis illius triumphum hunc miserabilem spectaremus. Sed nos ex industria senestras clausimus,portabularum tamen rimas,omnia quae fiebant, facile obseruabamus Homo erat iuueniS,triginta circiter annos aetatis habens, pilo nigro Fusti coloris equo, sesser ineptus, vehebatur non fraenum,sed caput sellia manu iqua apprehendenS.

144쪽

PRINCIPIS AEAD ZIVILI. I 29hendens. Duo Ianissari equum ducebant. Veste talari

Turcica,ex rubeoDamasceno serico,amicius,iaculum in-itersum dextra manu gerebat. Sic plateas CiuitatiS, more triumphantis,obequitabat. Ad ex tremum inter macella,

in quodam ergastulo circumcisionem sustepit. Neque enim Tur e tanta solennitate, quemadmodum Iudaei, in actu circumcissionis utuntur sed plerumque in macellis hanc peragunt Ce imoniam, quς miserum illum adeo male tractauit,ut iam mortuus renuntiaretur. Compertum

fuit, hominem hunc ob facinus quoddam in Parochia perpetratum,a Carolo Cardinali Borromaeo, castigari deabuisse: quod ut ne fieret, Venetias primum, deinde con

scensa naui in Syriam profugisse Narrauit postea nobis Ι Izus interpres noster, secum in stabulo Cadi vidisse. Nam statim, peracta caerimonia, vestibus pretiosis exuitur neophytus deinde contribuitur ci aliquid a Turcis prout huic quadraginta Cocchini tantum dati fuerunt cuius dimidiam partem Ianissarisi Musicis , qui cum comitati sunt, dare tenetur. Deinde in stabulum mittiatur. Postremo stipendium aliquod illi attribuitur. Quarurebat is ex Iudaeo,Quid inquit, de me Christiani loquuntur. Respondit is,mirari eos vehementer. Ad haec ille MagiS,inquit,ego miror quid mecum agaturinondum enim CX vulnere conualuerat: sed me tamen illud con latur, qudit fratrem Constantinopoli, itidem Turcam factum, habeam ad hunc me conseram, cum quo bona&mala perferre mihi est constitutum.

Totis diebus his quibus Tripoli mansi, quae intram

cxtra ciuitatem digna visu occurrebant, diligenter perlustrabam. Civitas domos elegantes habet & balnea. Suburbia fontibus, hortis, pomarijs,omni genere fructuum plenis, abundant: moris itidem arboribus, in quibus vermiculi stricum omittentes nutriuntur: unde AEthiopes& Syri mercatores ingentes acquirunt diuitiaS, magnam

145쪽

I3 IEROSOLYMITAN A PEREGRIN ATIO viri, pha serici copiam per Europam uniuersam spargendo. In ρο-

π marijs eiusmodi, ingens est glirium multitudo, quos Pha

raonis appellant, praesertim in villis: qui maximum damnum, gallos gallinaceos&anseres subinde consumendo, colonis inserunt. Ad unum dodimidium milliare a ciuitate proscinis adortum lis,inspexi Moscheam quamdam ad littus maris positam, quae dulcis aquae pistinam ingcntem,e muro constructam,habet adiunctam, in qua maxi- risioso ma vis diuersi generis piscium asseruatur. Hic superstitio

π-r inualuit,eos pistes esse sanctificatos ob idque capi eos sub poena capitis,interdictum nisi quod si recte memini semel vel bis in anno Turcarum sacrificuli, paucos aliquos capere, illisque vesti possunt. Praebetur illis alimentum semper & quaedam superstitionum nugae per vano ho

mines eXercentur.

Est ibidem iuxta mare turris ex lapide quadrato altissima, cum insignibus Nobilis cuiusdam Veneti, qui, quod cum muliere Ethiopissa cocubuit set quod tacinus Christianis ibi capitale est non absque maxima disticultate,vitam eiusmodi substructione redemit. Interea nauis Cara- musana appulit, tum ea Polona mulier Sichicraccha cui apud quemdam mercatorem Xoratum, hospitiun conduci iussi quae cum domo in publicum prodire non

permitteretur, c senestra in Turctat tereunteS, quorum etiam nonnullos ictigit, lapides iacere coepit. Vnde parum abfuit, quin hospes in magnas difficultates incideret, quod ex eius aedibus Turcie lapidibus fuissent impetiti. Quamobrem petiuit eam inde amoueri: & quoniam extra custodiam erat, domo statim profligit, nec nisi post triduum,non absque labore, reperta fuit apud Ecclesiam sincti Iacobi . quae licet Graecorum sit propria, Catholici tamen in ea quoque deuotionem peragere selcnt. Distatvnovi dimidio milliari a ciuitate Tripolitana Curaui deinde locum in naui pro ea conduci, in qua res meae Vcne tira

146쪽

PRINCIPIS RAD ZIVILI. 3Itias deportabantur. Vbi valde anxia, quod Terram sanctam visura non amplius esset, ter e naui in mare prosithi, Unde ViX,ne prae caretur,est erepta Custodia deinde diligenter illi adhibita fuit.,j cnit Tripolim cum quingentis equitibus, totidem que peditibus bombardariis, Emir Mahomet, potentissi- me ramus Syriae Phoenices Regulus , Aethiops albus, filius MenZur Condan Emir, qui erat Sangiacus Lystrisin in Derben, quarum ciuitatum fit mentio in Actis cap. 6. Emir hic quamuis Mahometanus, corporis tamen stipatores habuit Christianos nempe Gallos illos , quorum superius meminimus, qui Drusiani appellantur,vi sunt reliquiae illorum, qui Torram finctam e manibus infidelium recuperauerant sed longe a maiorum suorum virtute declinauerunt annos viginti habens, vultu praepingui, alpessii terribilis. Est autem is idem cuius ante

mentionem fecimus, a quo sibi Turcae valde metuebant, ne cum Aborys famosissimo Arabum praedone vires suas Coniungeret. Hunc Turcarum Caeser maximo odio prosequebatur, hanc potissimum ob causam. Quidam San-giacus iteras ab Imperatore obtinuerat, ut pater huius

Emiri, administratione dictarum ciuitatum, & portorio Tripolis illi cederet: quod summa cum Emiri iniuria Coniunctum videbatur: quandoquidem ille, ratione ossicij vectigalis huiusmodi ingentem pecuniς summam Caesari numerauerat,vi quasi iure acquisito dignitates predicta penes familiam, credes illius perpetuo remanerent. His non obstantibus, quod Emirus senio conscinis esset, ossicijsac dignitate per Sangiacum nouum exutuSest, ac paulo post mortuus. Filius rei indignitate permotus, iu-Uenis feroX, decemocto annos vixdum natus, collectis octo millibus figittariorum, venit Lystram, angiacum. patris expulsorem cum magnΟTurcarum numero interfecit Lystram,Derben, portorium Tripolis occupauit. 2 Hoc

147쪽

I32 IERosoLYMITAN PEREGRINATIO Hoc nomine cum dies ei a Caesare fuisset victa, non comparuit. Iussus ad expeditionem Persicam proficisci,n glexit, & collecta duodectim millium manu, rei exitum sic expectabat. Et mille quidem milites Tripolim secum adduxit tria millia in arce sua duobus a Tripoli milliaribus,collocauit in alio verbmunitis imo praesidio, GaZirdicto, quod nauigantes in altissimo monte positum, non procul a Beryto, a longe conspeximus, quatuor vel quinque millia in promptu habuit. Hax autem Omnia idcli comparauerat,qubd sibi a Drasser Basia,qui erat Tripoli,

non mediocriter metueret Insequenti tamen die, matutino tempore, mille praesidiariis stipatus, vcnit salutatum eumdem Bassam, qui tum recreationis causa extra castra processerat. Eorum congressum vi viderem,in campum b excurri. Cum Bassa cum quadringentis equitibus reuer-stri ars teretur,serico rubeo auro intertexto indutus, equo iusto

aliquantum albicanti insidens, Emir cum si rum ala ad partem consistens, mutuam capitis inclinatione salutem dedit & recepit. Deinde Bassa ad tentorium perueniens, equo descendit,militibus ad unam tentori partem consistentibus. Emi vero violaceo serico Damasten, imis, ex equo fusti coloris, prope ipsum tabernaculum descendit equitibus ex aduersa parte in longum exporrectis. Pedites pluresi expeditiores quam ipse Basi habuit. Colloquium ad unam horam inter eos habitum Bassa

percunctante cur aduersaretur Imperatori rationem innocentiae suae reddere pluribus verbis conabatu . Sic dis. cessiim est postea. miro CZaut lius Turcicus semper latus dextrum claudebat quod partibus in illis pro loco inferiori habetur. CZaussius autem hic vectigalis Tripolitani exigendi curam habebat, cuius pars Caesari debebatur. mirus duas uxores habuit, cum neutra bene conueniens,homo plane barbarus lovita profligatissimae ABasia digressus,certamen suorum, Mauris, sitatum,iaculis

148쪽

PRINCIPIS AD ZIVILI. 33lis hinc inde iaciendis habuit, in quo agilis & optimi sesseris ossicio, ut apparebat,perfungebatur Familiares eius magnam consuetudinem habebant cum Francisto Testa- rosta,qui Venetorum Agentis, ut vocant, munus ibidem sustinebat: &quoniam mercium curam gerebat, Emim

vectigal obtinente, inde satis arcta illis familiaritas inerat. Ego quM in contubernio Venetorum , cui dititiis Fran- cistus p erat, hospitium habebam , ubi frequenter Emiri familiares accedebant, inde didici, quaein qualia cum Bas a colloquia habuerit Christianis enim ad tabernaculum Bassae propius accedere nefas.In campo redeuntem Emirum praestolabamur: cuius domestici quodam tempore nos in aedes eius introduxerunt, ubi in eius praesentia ad luminaria Mauri,turpes & inconditos quosdam saltus nudato fere corpore edebant,quos nostri circulatores longe decentius peragere lent. Aderat ibidem, Turca quidam schoenobates,qui per funem Xtentum incedebat, quod apud Turcas non inusitatum & haec similiaque spectacula per triduum proponebat in domo Emi-ri;qui lauta conuiuia non blum Mauritanorum primoribus, sed Turcis etiam ipsis maximo sumptu&splendore exhibebat que res Bassam male cumprimis habuit:& vulgo Tripoli serebatur Baslam Imbraimum AEgypti Pro-

regem, mandata a Turcarum Caesare habuisse, ut inde

discedens, Tripolim ad opprimendum Emirum copias

conuerteret, ob eius potentiam valde Turcis suspectam. Illud quoque passim nuntiabatur, Emirum, si caussam suam iure tueri non posset,vel interiturum, vel armis assumptis, ultima quaeque tentandi necessitate adactum,qubd non obscure pisse ferre videbatur, sese ab oppres.sione vindicaturum quandoquidem & munitiones egregias haberet,& a patre patrimonium amplissimum relictum possideret Persis quidem cladem Turcis inserentibus, mirifice fauebat: vix tamen ludi cum Caesare Tur- 3 carum

149쪽

I3 IEROSOLYMITANA PEREGRINATIO carum inchoati felicem catastrophen illum habiturum multi augurabantur.Ipse dubiam belli aleam perpendens, amplissimis donarijs praeparatis,Imbraimi Bassa animiimmodis omnibus sibi conciliare contendebat. 9..s, Erant eodem tempore Tripoli nundinae quaedam,Tuta carui nati Mauritanorum frequentia celebratae:in quibus partim exercitationes saltuum nulliuS fere momenti,prinmistuc fiebant;partim etiam fructus varij,quorum ibi ingens copia,pretio distrahebantur. Drusianar Cum non infrequens hic mentio fiat Drusianorum,

de quibus plura tradunt Historici, illud nihilominiis ad- ὼ,-ui hciendum putaui; etiam si Christiani sint, dissolutam ta-storia belli mendi paganis magis conuenientem vitam ducunt: qu narrat Im rum rCllglorere non alia re dirier a Turcica, nili quod

ἡπ circumcisionem non adhibent. Habent suum particul p u ' rem Prophetam,Ismam dictum,qui dempta circumcisionatione me, aliam, quod etiam Mahometes fecit, magis licenti ieietur sim& turpem superstitionem condidit, pro religione P seruandam introduxit. Multi ex ijs Tripolimi Dama-G- ixi scum sepius accurrebat qui Scolorum nostratium more

medio sucin vimineiS Cilicili reculaS VenaleS CXponentium, per Vi-hotinullo, COS oberrabant, Coriaceam quamdam cistam collo appen-2 . ut sim deserentes: In qua Vnum aut alterum stanneum sty-xςgionς phum, lagunculas coriaceas aqua frigida plenas, duos vel vastaste. Mire.pecu in ,setaceam scopam purgandis vestibus aptam, Din iis, & speculum repositum habent. Horum aliqui in Galil ea, V Π binos obuios habebant potum nobis subit,ministr

meri per . 1

6 V: ih ant. Et quoniam Turca: caput radunt, barbam nu- triunt, hanc illi pectere solent . nobis verb qui capitisti barbae pilos depresibs habebamus, pectinem non offerebant, nisi si forte quis caput pec cre vellet sed oblato speculo, ut in id diligentius introspiceremus efflagitabant. εθ in θα. Hanc potus, pectinis, & speculi exhibitionem, pro largi-

150쪽

Turcis quam Christianis, etiam non postulantibus, vi trb obtrudunt. Quaerebam ex illis: cum aquae potus si tim extinguat eleemosynae loco praeberi possit speculi exhibitio, quanam ratione eleemosynaeconueniat Θ Non habebant ad haec qiiid responderent. Vnus tamen, Cum

Tripolim Iero lymis rediissemus, qui Mithridaticum apud Egyptium quemdam Cairi conficiebat,nobis retulit,qubd hunc exhibendi speculi morem ab Aegyptijs acceperunt:qui in conuiuijs,symposijs,recreationibuS,Ceterisque occasionibus, quibus victus opulentia, cultus corporis, sermae elegantia maXime procurabatur, Xhorixtioncs ad extremum faciebant, ut homines, se mortales csse, vellent recordari. Nunc etiam antiquiores tru α': dentiores Aegyptij,sceleta seu ossium humanorum com-im mpagineS, naturaliter, aut etiam arte ex ligno vel ebore paratas, unius & medi cubiti longitudine circumserunt, mutuoque ostendentes, ultimi finis inuicem admonent, qui morte superueniente, sormae elegantiam in horrorem Conuertit. Cum siti, inquiunt laboras haustu aquae resincillaris: cum barbam pectine demulces, ornaris, quam

quasi apud Turcas rarior pectinis usus cum speculum inspicis, formam tuam contemplaris, tibique ipsi fortasse

complacebis. Interea statim in mentem tibi veniet morte haec omnia commutatum iri, quae res te humiliorem reddet. Bona satis consideratio apud barbaros praesertim,di digna,quamdi Christiani nostrates prae oculis semper habeant. Sed ad nostra redeamus.

Cum Apamaeam, vulgo leppum, propter Aborys,

quiGratianas,ut iam dictum est,infestabat,proficisci non possem nec etiam inde propter exercitus TurcicOS, CXEuropa in Persiam commeantes,iter tutum Constantin polim esset naues praeterea Venetae, & quae ad oras Christianorum dirigebantur, nondum essent oneratae cumque diligentius de me, quis essem, inquireretur quam

SEARCH

MENU NAVIGATION