Jansenius exarmatus in epistolis instructivis et AntiHexaplis seu scriptis sex columnarum adm. r.p. Pauli Lugdunensis ... contra modernos jansenismi errores, & præsertim contra centum & unam propositiones patris Quenelli damnatas à d.n. papa Clemente

발행: 1720년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Patet deinde ex praecipuo textu S. Augustini, citato ab Authore sex Colum n. quod S. Doctor non excludat omne aliud principium nostrarum volitionum inter charitatem divinam & cupiditatem peccaminosam. Hi se duo amores, inquit Augustinus, sunt duae plantae, se quae plantantur in duobus agris a duobus diversis,, Agricolis : Christus ponit primam, quae est charitas in ,, corde piorum; & daemon ponit secundam, quae est cu- ,,piditas in corde impiorum. ,, Hoc loco S. Doctor non excludit tertium Agricolam, qui nec est diabolus , nec Christus quatenus Redemptor, videlicet Deum Creat rem; ergo manifestE patet, quod neque excludat te tiam plantam, quam tertius Agricola ponit in cordibus

hominum , nimirum amorem naturalem & rationabilem, qui est principium actionum moraliter bonarum , quas peccator potest elicere etiam sub dominio violen tissimae cupiditatis. a. object. Patres dicunt, impossibile esse, voIunt tem hominis taliter affectam S dispositam reperiri, ut

nec bona nec mala sit: atqui Voluntas non est bona nisi per charitatem diVinam & supernaturalem , neque est mala nisi per cupiditatem malitiosam : ergo non sunt nisduo amores , diVinus, qui reddit voluntatem bonam; &vitiosus, qui reddit malam. Res . Verum est, quod Voluntas humana sit vel habitualiter bona , vel habitualiter mala, & hoc quidem aut per charitatem supernaturalem , aut per cupiditatem peccaminosam: potest tamen haec eadem voluntas

Stim. us. de temp. in app.

32쪽

alternatim eme bona vel mala actualiter ex diversis principiis; & quemadmodum bona voluntas iustorum potest esse actualiter mala, quod residuam haheat cupiditatem ; sic mala voluntas peccatorum potest esse actualiter bona, qtad residuam habeat inclinationem naturaliter bonam , quam vitiosa cupiditas non totaliter extirpavit. 3. Ohea. Anima humana , uti testantur SS. Patres, nequit esse & vivere isine amore, sine aliqua annexione, ac necessario suos amores dirigit ad obiectum quoddam: iam cum haec anima stet media inter Bonum summum,

a quo formata est, α inter bonum infimum seu terrestre,

quod sua elevatione transcendit; idcirco necesse est, alunt, ut anima fiat miserabilis adhaerendo bonis infimis ; vel ut fruatur plena felicitate adhaerendo bonis supremis , nimirum Deo tanquam summo bono: igitur nullum intercedit medium inter cupiditatem vitiosam, quae annectitur boniS terrestribus, & inter charitatem supernaturalem, Deo summo bono annexam , nisi ipsa

anima.

Resp. Ita est: anima nequit esse aut vivere sine amore , sine adhaesione; Vertim tamen potest adhaerere objeciatis suorum amorum diversim Ode: s alligatur objecto in se malo, vel si quiescit in tali obiecto tanquam ultimo fiane, necesse est, eam fieri miserabilem & peccaminosam;&hoc est, quod intendebant SS. Patres: si vero alligatur obiecto in se bono, honesto& licito, nec in eo quiescit tanquam ultimo fine, tunc inde non evadit nec misera-

33쪽

eta Anti-Hexapia. bilis nee peecaminosa , sed ex hoc ipso fit laude digna.

Quat rivis enim non adhaereat Summo Bono explicite de immediatὸ, saltem ipsi adhaeret implicite & mediate, clam nihil diligat, quod non reseratur ad summum bonum eo modo, quem explicaVimus superius in primo

3. v.

cualiscatis Wopositionis damnata.

HAEd propositio secundiam terminos in libro QDenebit expressi,s est falsa, erronea, haeresi proxima, iam

damnata.

1. Estue eo quod ratio & experientia, Scripturae & Patres doceant, intra nos dari principium volitio num , quod neque sit divina Charitas, neque mundana& vitiosa cupiditas. a. Est erronea, quia saltem mediate revelatum est, ac evidenter deducendum ex pluribus Scripturae textibus, quod operemur actiones, quae neque sunt effemis charitatis, nec cupiditatis. 3. Est haeresi proxima, partim quia Videtur, peream omnes virtutes reduci ad solam charitatem, partim quia condemnat omnia bona opera, quae fiunt ante justificationem , ante charitatem divinam & supernaturalem, quae iustificat peccatorem. 4 Est iam dismnata,Pio U. Gregorio XIII. Urbano UIlI. re Alexandro VIII. caeteri autem errores , hac propositione comprehensi , apparebunt in Analys ali rum propositionum, quae praesentem euentiali relati

ne respiciunt. Disit iroo by Corale

34쪽

PROPOSITIO XLV.

A More Dei in corde peccatorum non amplius regrinante, necesse est, ut in eo carnalis regnet cupidulas, Omnesque actiones eius corrumpat. ω

Natura lis Sensis Propositionis.

torum non amplius regnante, necesse est, ut in eo earnalis &-regnet cupiditas, Omiasque ejus actiones corrumpat. Haec propositio naturaliter fluit ex praecedente, vel

potius est eadem propositio aliis terminis concepta: pr si non sint nisi duo amores, ex quibus nascuntur omninh omnes volitiones bonae vel malae, vera & supernaturalis charitas, vel amor inordinatus mundi ac mi ipsius; tunc utique manifeste patet, quod absente chaiaritate supernaturali non idonei smus, nisi ad malum &peccatum: porro huiusmodi charitas non est in corde, si non regnat in corde, ut jam supra notatum est e nam essentialis eius character consistit in hoc, quod vires habeat omnibus rebus mundanis sirperiores: ergo quando in corde nec est, nec regnat, necessario sequitur, omnes nostras actiones esse corruptas & peccaminosas. - Non iam recurrat menellus ad systema Chimeri- eum Iansenti, volentis, qudd, licet cupiditas regnet in corde hominis propter peccatum mortale, nihilosecius ibi remaneant minuti quidam gradus charitatis, quibus

35쪽

24 - Hexapia.

peccator possit exercere nonnullas actiones bonas ; non, inquam, recurrat Quenellus ad tale systema, quandoquidem ipsemet expresse proscribat ex corde peccato ris , cui praedominatur cupiditas , huiusmodi reliquias Charitatis Ianguidae atque infirmae. Eccur proscribite idcirco , quia secundum Quenellum peccator , in quo regnat cupiditas, omni prorsias caret potentia ad operan dum bonum, adeb, ut necesse sit, omnes eius alitones corrumpi: atqui iuxta Iansentiam illa potentia, quae adhuc remanet in peccatore ad exercitium boni, nihil aliud est, quam talis infirma & languida charitas etiam post peccatum retenta; Ergo Qtienellus excludit hanc chaiaritatem, seu has reliquias charitatis languentis & invalidae, eo quod talem potentiam adaequale excludat . ra tiocinium istud est demonstrativum.

Author sex Columnarum protestatur o Uisibile is est, inquit, 60 hanc propositionem intelligendam eD,, se ea aequitate & moderatione, qua intelliguntur pluari rimae similes Patrum expressiones. In exemplo. S. Gre se gorius testatur, quod ille, qui rerum terrenarum amo- , , re captus & victus est, non ampliis sapiat, quae Dei

,, siant; nullas spirituales degustet delicias: quemadmo- ,, dum Magnus hic Pontifex, sic quoque Quenellus no- ,,luit, hominem , in quo dominatur cupiditas , nullo,, modo, nullas Omnino ne quidem debilisssimas retinereis divini amoris reliquias; sed voluit uterque his exprecissionibus intimare solummodb , quod hi duo amoresis instar Antagonistarum ad invicem digladientur, nec in

,, una sede morentur regno pacifico. .

36쪽

Lynceis indiges oculis, ut deprehcndas sensum tam in S. Gregorii, quam Quenelli propositione, quem Ap logista utrobique indigitare nititur : potiUs & aequius dicam, captus es oculis mentis internis, vel saltem luccus es intellectualiter , si non deprehendas in expressione Apologistae sensiam peregrinum ab illo, qui in proporutione tam S. Gregorii, qu m Quenelli naturaliter occurrit homini stnsato. Quis enim homo sanae mentis, audiens S. Gregorium ; quod, qas est ab amore rerum terrenarum, nugias in Deo derasei delicias ; Quis, inqu- ., haec audiens non continuo percipit, S. Pontificem velle dicere , quod peccator mortalis non amplitis Deum duligat , divina sapiat, cum nemo possit gustare, quὲm su vis sit Dominus, nisi per dulcedinem verae, divinae di fise pernaturalis charitatis , qua peccator mortalis vacuus est e nonne hic est sensius proprius & naturalis Sententiae Gregorianae potEstne desuper alia Idea praeoccυpare intellectum hominis integri l pariter, quando legitur in

Quenello, quod, cum in homine regnat ea natis cupiduas,n

cesse si, omnes ejus actiones corrami ; Quis prudens lector vel obiter ad rem attentus non statim intelligit, omnes actiones & motus in homine, in quo regnat cupiditas , esse corruptos , id est peccaminosos, pravos & malos quod necesse est corrumpi, potestne non corrumpi e re quod non potest non corrumpi, n6nne semper corrumpitur ὶ ergo ut caecus de colore judicat, qui saepesatae propositioni menelli alium sensum quam mox allatum appropriat. Pars Im D i g. II,

37쪽

Res ondetur Ob onibus.

Object. Π Uangelium dicit; Nemo potest duobus domi-Itanis servire; Deo limul & Mammonae: vel enim unum odio habebit & alterum diliget , vel uni adhaerebit, & alterum contemnet: huc etiam spectat illud Alia gustini; qui noluerit se ire aritati , necesse est, ut serrulas iniquitati; iam qui versatur in statu peccati mortalis, dein quo regnat cupiditas, ille non servit Deo neque charitati : Ergo necesse est, eum in omnibus servire iniqui- tali & cupiditati. - θ. Si necesse est, ut qui existit in statu mortali, &in quo dominatur cupiditas, in omnibus deserviat iniquitati, tunc sequitur exinde cum paritate rationis, quod iam saepius inculcatum cst, videlicet in statu gratiae existentem necessario & in omnibus servire Charitati, nec posse amplius servire iniquitati, quod tamen vel ipsis Iansentanis patenter falsum est: non igitur est talis sensus ScrJpturarum & Patrum, qualem vult Apologista. Sen- Ius βcripturae est, quod qui peccaminosE & inordinathstrvit & adhaeret Mammonae, non possit vere sera ire & adhaerere Deo, & quod talis adhaesio sive servitus divi- tiarum sit incompatibilis cum vero amore : similiter cum S. Augustinus dicit, qui noluerat ser ire sec. intel- ligit, qubd ille, qui renuit se Deo stabiicere per charita tem, necessario subjectus sit diabolo per iniquitatem, &qubd habitualiter sit mancipium & victima iniquitatis iuxta illud, qui peccat, serγ- es peccati.

38쪽

27 Anti- Hexapti.

cualificatio propositionis damnata.

HAE c propositio est scandalosa, formaliter haeretica,& jam damnata. 1. Est Scandalosa, quia peccator persuasus,omnes suas actiones ex regnante peccato & cupiditate esse necessatio corriaptas, pravas & inordinatas, sumit inde occasionem ruinae spiritualis , seque praecipitandi in vitia quaecunque, laxandi fraenum omnibus passionibus& concupi Dcentiis, prolabendi in profundum desperationis & i-

poenitentiae.

2. Est formaliter haeretica; quia de numero honorum operum excitidit formaliter omnes bonas actiones, justificatibnem praecedentes, in qua iustificationis hora cupiditas perdit suum praedominium in anima peccatoris. 3. Haec propositio est iam damnata , cum sit quadragesima Michaelis Baii, fermε iisdem concepta terminis : In omnibuου suis actibus peccato emit dominanii cupiditati. NEcessae non est multa speculatione, Ut penetres mentem Quenelli, volentis hac pronuntiatione firmare necessitatem peccandi sub dominio cupiditatis: res patet ad oculum; sensim timeo molestus fieri, toties Lectori refricando easdem reflexiones e puto tamen non in-i

Alij se s s errores , qui continentur

39쪽

congruum fore, si advertas, qu6d Quenellus hac propositione tentet insimul insinuare erroneum dogma de iustitia inamissibili, quod jam alibi insusurraverat et vel

saltem tale dogma haereticum emuit naturaliter ex ejus propositione. Si enim regnante cupiditate in corde peccatoris necesse sit, ut omnes ejus actiones corrumpantur; certε consequitur ex paritate rationis, ut supra diximus, qubdinaritate dominante in corde iusti necesse sit omnes eius actiones purificari: hoc est, omnia ejus opera fieri bona& virtuosa. Posito hoc duplici principio, profecto non

sequitur, peccatorem non posse se ad Deum convertere; posset enim a Domino obtinere gratiam amaalem, mediante qua introduceretur charitas dominans in cor eius,

vel, ut cum Iansentanis loquar, qua gratia actuali augmentarentur gradus charitatis in corde iam existentis, usque dum recuperaret imperium supra cupiditatem. Sed necessarid inde sequitur, peccatorem non posse ultra peccare , nec per consequens iustitiam perdere: penta Quenellum enim iustus nequit peccare, nisi quando cupiditas dominatur in corde stupra charitatem: atqui nihil

in mundo est satis validum, quod possit cupiditati tradere dominium supra charitatem in corde iusti praedominantem, ergo iustus non poterit ultra peccare.

Innegabile est , nihil esse in mundo sat validum repotens, quod possit cupiditati tradere imperium in charitatem iusti : Quid enim id esset vel ipse Deus tradens cupiditati imperium in charitatem, vel voluntas iusti, Vel

40쪽

vel tandem ipsemet cupiditas subjugans charitatem e neutrum potest dici: non utique Deus, nisi sis blasphemus; secus enim esset Author peccati, tradens cupiditati dominium in gratiam & charitatem: nec voluntas iusti; nam iuxta Quenellum voluntas justi non potest resistere gratiae ; deinde talis resistentia non fieret nisi per eminentiam & superioritatem cupiditatis validiorem, quamst ipsa gratia: tandem neque cupiditas subiugando ch ritatem dominantem; nunquam enim quod est debilius,' alligabit aut subiugabit, quod est fortius: ergo sequitur manifest4, nihil esse in mundo assignabile, quod Charit,tem in eorde iusti tradat cupiditati, & per consequens iustus, in cuius corde regnat charitas, deinceps peccare haud poterit, nec iustitiam perdere. Hae sunt consecutiones illae haereticae, quas ex principiis Quenelli colli

gimus.

PROPOSITIO XLVI.

CUpiditas aut charitas usum sensitum bonum vel ma tum faciunt. g. I.

Naturalis Sensus Propositionis.

SEmper vel cupiditas vel charitas usum sensuum bonum vel malum faciunt. Hic est indubitanter genuinus sensus praesentis propositionis: non enim arbitrandum est, QMenellum hoc loco voluisse asseverare id, quod est verissimum, neminique ambiguum, Videlicet, usum sensuum ex charitate

SEARCH

MENU NAVIGATION