Jansenius exarmatus in epistolis instructivis et AntiHexaplis seu scriptis sex columnarum adm. r.p. Pauli Lugdunensis ... contra modernos jansenismi errores, & præsertim contra centum & unam propositiones patris Quenelli damnatas à d.n. papa Clemente

발행: 1720년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

in statu peccati mortalis non adimplet primum & maximum mandatum charitatis. In hoc consistit Synopties doctrina D. Thomae. μ) Non alium sensim recipiunt ejus verba, nisi velis S. Doctorem in idipsum incidere in uri, quod tam serio respuit ipsemet, dum aperte docet citato loco , quod sit mcondieniens disere, Omnes actiones peccatoris, quantumvis sint aliunde bonae & laudabiles , esse peccata, si fiant sine principio charitatis. a. Object. S. Augustinus terminis formalibus dicit, quod Deo nunquam Vere Obediatur, absque charitate: ergo sine hac virtute obedientia falsa est. Resp. In certo sensu verum est & indubitatum, quddDeo non veraciter obediatur, si non in omnibus praestetur haec obedientia; certum est, quod tunc Deus talem

Obedientiam non acceptam habeat, nec remuneretur equi vero charitatem non habet, etiamsi in plerisque aliis obediat vere realiter, attamen non Obedit in omnibus, sed deficit in primo & praecipuo mandato de dilectione Dei; ergo in tali sensti eius obedientia non est vera: deinde sine charitate obedientia rursum non est vera, quia quantumvis ex se bona, non tamen est complete M perfectu bona, quod non sit formaliter ad Deum ordinata , ut supra explicaVimus.

si lificatio Propositionis damnara.

propositio est falsa, scandalosa, erronea, proxima haeresi, & jam damnata. I. Est omnibus rationibus iam toties inculcatis.

52쪽

a. Est scandalo , quia peccator persuasus, obedientiam legi praestitam seu praestandam esse peccatum, exiscutiet iugum legis importunae , sibique opportunum praeeliget peccatum , quod committitur in transgressi

ne legis , omisso illo peccato , quod Quenellus dicit committi in observanti, legis sine charitate.

3. Est erranea; quia saltem mediath revelatum cem setur, quod possimus Deo α. legi obtemperare sine ch ritate: videmus in Scripturis Sanctis nonnullos peccatores, quaedam Dei mandata servantes, non modicas vi tutes exercentes, de quibus re laudem re remunerati nem reportartarit Domino. Testis Rex Achab. qui, cum se humiliasset in conspectu Domini , fuit praeserumtus a castigationibus, quas ei comminatus est Elias Propheta : quia igitur humiliatus s mei cauia, non iniscam malam in diebus eius. 4. Est hares proxima, cum videatur omnes virtutes ad 'solam reducere charitatem , ac condemnare omnia hona opera , quibus peceator se posset disponere ad iustificationem. s. Est iam damnata, in propositionibus damnatis Baianis.

PROPOSITIO XLVIII.

OUid aliud esse possumus nisi tenebrae, nisi aberratio, nisi peccatum sine fidei lumine , sine Christo , sine charitate 'Nihil aliud esse possumus, nisi tenebrae, nisi aberra-

53쪽

tio, & nisi peccatum sine fidei lumine, sine Christo, sine, ἀγλά, acs pernaturali charitate. Si post tot reflexiones hucusque factas etiamdum m-peresset dubitandi locus, quid Quenellus velit & intelligat per verbum C ru-; an supponat Charitatem veram& divinam, plane cessaret id dubium ex hac stu propositione, qua dicit, qπodsime Grim , charitate non possimus essens peccatam: patet enim, quod hic loquatur de charit te, quae nos Christo unit: atqui de fide est, quω neque nos cum Christo nec Christus nobiscum possit uniri, nisi per charitatem veram & perfectam et ergo Quenellus hic loquitur de charitate vera & persecta. Similiter patet,

quorsum tendat sitis terminis, tembra , aberratio , peccarum.

Non iam hic agitur de iustitia duntaxat falsa, quae utpote non vera aut Verε perfecta merito caret, ac indigna est retributionis aeternae ; sed agitur de aberratione'peccato reali: igitur manifestum est, quod nemo contradixerit, Quenellum hic loqui ct docere .terminis expressis imis , omnes actiones infidelium S peccatorum esse mera peccata, quod est formaliter hamicum.

PROPOSITIO XLIX.

UT nullum peccatum est sine amore nostri, ita nullum est opus honum sine amore Dei. Omnis amor nostri est peccatum, nec ullum est opus honum cujuscunque natura, sine Nero amore Dei. Patet, hanc propositionem non esse nisi repetitionem antecedentium : si enim nulla dentur bona opera sine vero Dei amore, necessario sequitur, omnes actiones hin

54쪽

minum, hunc amorem non possidentium, esse mera peecata : sufficiat hic annotasse, quod dum Quenellus dicit, nullum dari peccatum sine amore nostri , non Elum insinuare velit dogma illud indubitatum, scilicet, amorem nostri inordinatum esse fontem omnium peccatorum: sed vult dicere , quod non possimus nos ipsos diligere sine peccato: Revera enim, si non dentur nifl duo am res , Unde nascuntur Omnes nostrae volitiones, nimirum amor Dei , quem Deus remuneratur I de amor nostri, qui malus est; utique sequela est evidens, qudd nemo possit seipsam amare sine peccato: quod idem est ac dic

re , Omnem amorem nostri esse vitiosum S inordinatum.

Quae si ita sint, cur Deus amorem erga nosipλstam profundo charactere impressit cordibus nostris e cur iubet proximum diligere tanquam seipsum cur staretit proprium amorem in prototypon charitatis fraternae lcur toties in sacris litteris utitur hoc amore nostri ipsus tanquam funiculo, quo nos ad se attrahit &invitati Si amor erga seipsum foret adeo vitiosiis & inordinatus , nunquid ejus praxin commendaret Deus terrendo minis, alliciendo promissisῖ concludamus igitur, hanc propositionem iisdem censurandam esse qualificationibus, quibus praecedentes, hoc stlo discrimine, quodquoad

primam eius partem , nustum peccatum es sine amore nostri, sit captiosa, quia sub ementito velamine Catholiscae expressionis occultat verum errorem , videlicet e roneum dogma, quod omnis amor nostriipsius sit pec

eaminosus. . . in

55쪽

FRustra clamamus ad Deum, Pater mit si Spiritus charitatis non est ille , qui clamat.

PROPOSITIO LI.

Edes iustificat, quando operatur ; sed ipsa non operatur, nisi per charitatem.

PROPOSITIO LII.

OMnia alia salutis media continentur in fide, tan quam in suo germine & semine; sed haec fides non est absque amore, & fiducia.

Sola charitas Christiano modo facit actiones Christia nas, per relationem ad Deum & Iesum Christum.

PROPOSITIO LIV.

Sola Charitas est, quae Deo loquitur; eam silam Deus audit. g. I.

Naturalis Sensis Propositionum.

FRustra clamamus ad Deum, Pater mit si Spiritus

quam pri pium vera es summaturatas charitatis non est ille, qui clamat. Fides iustificat, quando operatur: sed ipsit non ope ratur nisi per veram chari rem , sine qua Ades non potes et

56쪽

omnia alia salutis mecha continentur in fide, tamquam in suo germine & semine: sed haec vera fides Christia na, m qua coniinentur omnia alia salutis media, non est fides sine vero, Hγino se supernaturali amore ac fiducia. Sola charitas ruera ac s. minuralis Christiano modo ac virtuose facit actiones Christianas per relationem ad Deum & Iesum Christum: quidquid fit ex alio 'inopia, in isdest inordinatum se peccammosum. Sola charitas vera o supernaturalis est, quae Deo I quitur ; eam solam Deus audit: sne lac amiam alia virtutes

Iam quidem hucusque vidimus, Quenellum non aliud statuere principium humanarum actionum, quam vel veram charitatem, Vel Vitiosam cupiditatem, & propterea iuxta Quenellum peccatis annumerari omnes humanas actiones non prodeuntes ex principio & motivo charitatis supernatur sis , tametsi actiones illae caetero

quin ex seipsis sint bonae , iustae & rationabiles ; nihil minus videtur valde congruere, si hoc loco & quidem specialiter tractemus de actibus Christianis , ut & quim virulenti sint errores Quenelli, & quam iuste damnati, clarius elucescat.

In quem finem prii is explicandum est, quid commmniter intelligatur sub actionibus Christianis: Itaque actio Christiana est illa, quam Christus praescripsit vel per mandatum vel per consiliu quaeque'ex rincipio dc m. mo supernaturali : gratia ex Christo est tale principium, sine qua non possumus agere Christiano modo; motivum F 3 ' vero

57쪽

vero, seu finis est id, quod nobis monstratur per fidem . quae Bla mbministrat cognitiones sapernaturales e stabhac definitione veniunt non tantummodo virtutes Theologicae, Fides, Spes, Charitas, sed etiam virtutes mor les, Prudentia, Iustitia, Fortitudo , Temperantia, Η militas, Pietas, Religio, aliaeque hujusinodi virtutes , quae fiunt supernaturales & Christianae in subjecto, in

quo exercentur, ex sapernaturali. Tria sitnt, in quibus Catholici Doctores unanimiter consentiunt circa statim allata. I. Quod mox memoratae virtutes semper sint & maneant verae virtutes, Deo gratissimae, Deum suo modo honorantes.

a. Quod sint nullius meriti rigorose sumpti in pe catoribus & infidelibus, id est, quod eiusmodi virtutes nihil mereantur de condigno, nisi exerceantur vel a iustimeatis , qui charitatem habent, vel ex principio charitaris, prout inferius explicabimus in Analysi propositio-ntim sequentium. 3. Quod, licEt hae virtutes non habeant meritum rigorosum, id est, de coniugno in peccatoribus charitate Vacuis, sint tamen ipsis valde utiles, quod disponant ad justificationem, eamque mereantur gratiam ex conV nientia, sive, ut vocant, de commo. . Haec est doctrina orthodoxa, contra quam haeretici in-siargunt tanta ferocia: Hanc appellant cum Authore Sex Columnaru).6,, Subversionem antiquae Religionis in si Dio amore subsistentis,ut ei novam substituant propemo-

58쪽

d a tam diversam 1 veteri, ac Religio Christi diversa estis a Religione Mahometana; ampliora dico, Religionem is tam remotam a vera, ac remota erat Religio Iudaica, ,, S. Paulo impugnata, ab illa , quam idem S. Apostolus in is divinis suis epistolis erudiebat. Ita loquuntur nostri

pseudo. Reformatores, ita sentiunt extatici Panegyristae charitatis, in quam tamen adeo largiter peccant, & ad quam stlam omnes virtutes revocant, nullam aliam agnoscentes. Nam penes ipsos, ne quidem excepta fide &spe, omnes caeterae Virtutes sunt absolutε inanes, in utrules absque charitate; quamprimum haec virtus divina exulat, reliquae omnes tanquam eius pedissequae & mancipia pariter expelvitur: quidquid in corde humano, ch ritate vacuo, remanet, Vitiosum est, peccatum est. eest Monstrum illud , hic est triceps ille Cerberus , cui blanditur Quenellus in his quinque propositionibus.

I. Igitur docet Quenellus expresse, omnes virtutes esse inanes dc inutiles sine charitate. Frustra ciamamin ad Deum, Pater mi Si Spiritus charitatis non est Me , qui e M. Gla charitas est , qua Deo loqaitur , eam solam Deus odis: e

gb reliquae omnes frustra clamant, Deo loquuntur initiliter, eo quod eas non audiat; ergo sunt inanes & vacuae: hoc est evidens. a. Docet QVenellus,sine charitate nullam dari virtutem , ne quidem fidem: quomodo istud Φquiasides, inquit

Quenellus, non operatur, ni re charisinem ζ eccur non operatur' quia sine charitate Operari nequit; quippe quod non nisi per charitatem operetur: atqui illa virtus, quae nec operatur nec operari potest quodcunque bonum ,

utique nulla est virtus, ergo iuxta Quenellum fides sine

59쪽

charitate nulla est virtus. Haec est demonstratioe Accipe aliam non minus stringentem. Vera fides plane est , ut ipse vult Quenellus, semen orgermen omnium mediorum ad salutem: juxta ipsum haec fides non est vera fides sine am re , et go nulla datur fides , ubi nullus amor. 3. Docet Quenellus sine charitate omnes virtutes esse mera vitia. Profecto nullum datur medium, praesertim in principiis Quenelli, inter virtutem & vitium , inter rem Deo acceptam, & exosam, inter clamorem squem Deus audit; vel respuit. Atqui iuxta Quenellum omnes caeterae virtutes sine Charitate non sunt virtutes, non loquuntur Deo, non audiuntur Deo; ergo sunt Vera Vitia, quae Deus odit, respuit, damnat : Deinde

solemne est principium Quenelli, quidquid non fitl Christiane, id fieri peccaminose; Iam stla charitas operatur Christiane iuxta ipsum; ergo omnes reliquae virtutes, ipsa fides & sbes operantur peccaminose, suntque vera &proprie dicta vitia. En Quenellum nostrum non selummodo bonum Iansentanum, sed & professum Luther num & Calvinistam, prout mox videbimus in sequente

g. II.

Conformitas Propo oris damnata cum Doctrinά haereticorum.

Luth. per cap. I gem Scio, quod omnes hae virtutes, timor, spes, charitas sint magna Dei dona. Scio, quod fides non existat ne his donis. . . . Scimus, quod es nun-

quam.

60쪽

quam sit sola, sed Fodsemper secum ducat charitariem, & plura alia Dei dona. Idem pras super Episi ad Rom. Fides similis est igni, qui non est ignis, si non lucet, si non ardeL Sic etiam fides est virtus viva, activa & efficax , quae semper necefario

operatur ex aritate. Idem assen. de art. assen. s. Contritio, concepta in corde peccatoris exjactura Herna beatitudinis , imum reddu Η - pocritam cst majorem peccatorem.

H. L 3. 1 f. cap. g. g. y. Ueluti fieri non potest , ut Christus separetur a Spiritu sancto,i a pariter fieri nequit, Miris maeretων ab amore DM Fides enim respicit & recipit Christum, sed tamen cum Spiritu sanctificationis & am

ris.

Idem antiae Cou. vid Seg. s. Can. I s. Nihil purum .est,& nihil bonum es , ns quodpromenis ex amore perfecto. Idem ibidem. Celm Deus exigat a filiis sitis sinceram Ubedientiam, idcirco non tantum non acceptabit, λι ι saliterprojciet obedientiam Hiam semium, qua ipsi redduare imiai tu retributionis ab i onerata. Remnit. exam. Conc. Trid. Sess. 6. Gn. 9. Nulla est veram des praeter istam, qua ex Garitate operarur. Si quis deserat, HIa elat Iaritatem, rames grandem habeat fidem . nutam ι-- men amplius habet fidem. Illi enim non conservant fidem - & iustitiam, qui vivunt secundum carnem. Franc. Gom. tom I. expc v. ad i. c. s. Fides, quae iusti ficat, non est sine Charitate. Quapropter mast visunt,

nonsent veri sideles, tametsi glorientur de sua fide. Pars IIL G DU

SEARCH

MENU NAVIGATION