장음표시 사용
41쪽
adhibitum esse bonum & meritorium; εcontra usum sen-stium, ex cupiditate exercitum, ulte malum & peccaminois sum. Uult ergo dicere Quenellus, ut evidens est ex hoc principio, quddst usus sensuum non reguletur per motivum seu motum verae charitatis divi nae & supernaturalis, qudd, inquam, tunc reguletur Per motivum & motum pravae cupiditatis. Haec enim juxta Quenellum sunt sola& unica principia , ex quibuS nascuntur omnes nostrae volitiones: eάpropter omnis homo, qui exercuerit qua Iemcunque actionem exteriorem ex alio motivo, quam ex motivo charitatis divinae & supernaturalis, qui declinaverit inimicum ob evitandum mortis vel vulneris periculum , qui fuerit sobrius conservandae sanitatis gratia , castus & modestus ex aestimatione decoris & honest iis, largus & liberalis erga pauperes ex affectu compansionis, qui steterit promissis, servaverit datam fidem exstimulo probitatis & aequitatis, qui portaverit tolleranter onera & defectus proximi ex laudabili, politica, vel sana ratione, qui custodierit mandata Dei ex timore gehennae &c. Homo iste, inquit extaticus noster Asceta Quenellus, necessario peccabit. Insignem hanc Theologiam docet & insinuat sua propositione captiosa. Oc-
curramus textibus, quibus Apologista conatur eam defendere.
I. OhNTI Ocet S. Augustinus , neminem bene frui &l Iuti creaturis, nisi illis Utatur & fluatur perchai itatem , totumque, quod bene amamus, amari per
42쪽
charitatem et erg6 cum non utimur creaturis per charitatem, cum non amamus ex charitate, ille usus est ma lus , ille amor est vitiosius. Reo. S. Augustinus non vult dicere , omnem penitus usum creaturarum , qui non fit ex charitate, esse ab-sblute malum & peccaminosum, ex quocunque alio motivo fiat; sed vult dicere, quδd talis usus non sit comple. te & perfectε bonus, duabus ex causis. I. Quia non est bonus in ordine & respectu ad nos , cum non sit meritorius aeternae gloriae. 2. Quia non est bonus respectu ultimi finis, ad quem deberent omnia formaliter referri: quod tamen minime impedit, ne talis usus sit & maneat ver8 honus , si sit honestus ex se & rationabilis,&s ordinetiar ad aliquod honum particulare, quod possit tanquam verum bonum ordinari ad bonum Universale& infinitum. Unum quism , quod es vere bonum , inquit D. Thomas H utpote ordinabile , quantum es in se adprinci. pale bonum, quod est ultimus finis. Quando igitur, prosequitur S. Thomas , b Usus D creati rarUm refertur ad honum particulare , quod sitis Veriam bonum, exempli causa, conservatio Civitatis, is vel quid simile , hic usus erit quidem vera virius , & vero honus, sed imperfectus; id est, non perfectἡ bonus, si quod non sit formaliter relatus ad ultimum finem. En quid velit S. Augustinus dicendo; nos non bene uti creaturis, nec bene amare nisi ex charitate. 2. Ohe I. S. Augustinus nec non alii Patres Ecclesiae
43쪽
dicunt, quod sola charitas non peccet: ergo quidquid fit ex alio motivo, erit peccatum. Reo. Patres dicunt, quod sola charitas non peccet; intellige, quod sola charitate non possimus abuti: certum est enim, nos posse abuti omnibus aliis virtutibus etiam supernaturalibus, fide, spe, sbia excepta charitate: abutimur fide, vel operando contra ejus lumina de illustrationes, vel ea utendo ad malum, ut faciunt sagae, quibus fides deservit ad sacrilega praestigia. Abutimur subinde spe per praesumptionem de divina Misericordiae Sola charitate nemo potest abuti, quae in hoc sensu sola
non potest peccare: nunquam enim Deus per excessum amatur, nec unquam aliquis amorem Dei verum usurpat ad faciendum malum. Object. S. Augustinus ulterius asserit; quodcunque ab homine sis, id fit via ex amore Creatoris vel creatura: id est, vel ex cupiditate vel charitate: ergo Quenellus verax est, ac viam Dei in veritate docet, testando, qudd vel cupiditas vel charitas semper usum sensuum reddat aut bonum aut malum.
RV . Post tot citatas authoritates S. Augustini nul- Ius rationabiliter dubitaverit , S Doctorem admisime quoddam aliud principium nostrarum actionum, quod non sit neque vera & supernaturalis Charitas, neque Vitiosa cupiditas : ne ergo S. Pater arguatur de contradi tione, intelligendus est aliquando de charitate non divina & supernaturali, sed de amore quodam iusto ix rationali , qui suo modo sit referibilis ad Deum tanquam Iustitiam
44쪽
tiam & Rationem Supremam. Convincens testim nium, quod S. Doctor talem amorem creaturarum i stum & rationalem non condemnet, habemus ex ipsbS. Augustino ab Authore Hexapl. citato: postquam enim S. Doctor amrmasset, homines amare vel Creatorem vel creaturam, ex cupiditate aut charitate, confestim subiungit haec verba formalia, quae Author Hexapl. studiose reticuit: M Non quod non si amanda creatura; ad crearorem refersur , iae amor non cupid/- sed charito est. quasi diceret: non quod omnis amor creaturarum sit Vituperabilis , sed cum hunc amorem naturalem iustum
di rationalem ordiriamiam d Creatorem, tunc Charitas
est divina & supernaturalis. Iam vero potest amor creaturae dupliciter ad Deum ordinari; vel explicitε & immediate , quando creatura diligitur ex amore Dei; vel implicite, quando diligitur
creatura ex amore justo & rationali, & consequenter ordinabili ad Deum , ac modo divinae voluntati nequaquam adversario.
OBedientia legis profluere debet ex fonte; & hic fons est charitas. Quando Dei amor est illius principium interius, & Dei gloria ejus finis, tunc purum est, quod apparet exterius; alioquin non est nisi hypocrisis aut falsa iustitia.
45쪽
Naturalis Sensus Propositionis.
. Bedientia legis profluere debet ex fonte: & hic fons
est vera charitas Hiina orsupernaruralis: quando ver-
Dei amor &supernaturalis est illius principium interius, &Dei gloria ejus finis ac molisa bipropositum, tunc purum est, quod apparet exterius: alioquin non est nisi hypocrisis aut falsa iustitia. omnes Catholici Doctores constanter distinxerunt cum D Thoma duo consideranda circa observantiam legis ; videlicet actum obedientu in servanda lege, consis deratum in seipsis, & quatenus est humanus & ration hilis: deinde imotivum sibi praefixum in hoc actu obediisentiae,quod motivum potest esse meritorium vel demeritorium gloriae aeternae: demeritorium & peccaminosum, quando pro motivo praefigitur sinistra & vitiosa intentio , veluti si quis faceret eleemosynas principaliter obvanam gloriam: meritorium , quando actus fit ex principio & motivo charitatis , ut si quis largus sit in pauperes ob amorem Dei. Inde est celebris illa distinctio inter scholasticos : secundam sub nitam o secundum m dam observantiae legis: implemus mandata Dei & non peccamus , quando secundiam substantiam facimus , quod Deus iubet; dummodo non formemus principaliter intentionem sinistram & vitiosam e verumtamen talis observantia non fit secundum modum utilem &meritorium ad salutem , quando non servamus prae-
46쪽
cepta ex motivo aut principio charitatis divinae & supernaturalis.
Ita loquuntur omnes Theologi orthodoxi. Novatores vero circa haec valde contraria sentiunt. Olebris ista distinctis , inquit Bajus , di vina oris mandata bifariam impleri, altero modo, quantum ad praeceptorum operum iubstantiam tantum ; altero ad certum quemdam modum, vi delicet , secundum quem valeant operantem perducere ad re
num aeternum , Intellige modo meritorio commentitia es, se explodenda. Et hoc ideo, Euia non est vera legis ob dientia, qua sit sine charitate, ait alibi. MIgitur Quenellus desiampsit propositionem XLVII. totam ex Bajo , cum hac tamen differentia , quod error in propositione Baii damnatus a summis Pontifici-hus sit multo nervosius expressius in Quenello : Nam 1. Cum Bathas dicit, non esse veram legis obessientiam , quas sine charitate , posset intelligi haec propositio favorabiliter , nimirum sine charitate non dari obedientiam aut virtutem Vere plenam & perfectam , in quo sensti talis obedientia semper adhuc retineret quandam speciem bonitatis moralis : dicere vero cum Quenello ;obedientia legis sne charitate non est nisi h pocrisis aut fagae jurii ia, est rotunde assirmare, omnia esse peccata, tametsi in se optima, si fiant sine charitate; certum est etenim , hypocrisin esse peccatum, & quidem enorme pecsatum.
47쪽
a. Quando Baius dicit , obedientiam legis non esse veramsine charitate propositio posset adhuc intelligi de chari. tale habituali et posset praesumi, Baium voluisse tantum asserere , peccatores sine charitate habituali non veris obedire legi: Quenellus autem non modo dicit, peccatores non veraciter obedire legi, sed ne quidem iustos esse verε obedientes legi, si obediendo legi pro suo fine de principio non habeant charitatem, nec sibi vel actualiter vel saltem virtualiter pro motivo statuant gloriam Dei. Ex quo patet, propositionem Quenelli peiorem esse quam Bajanam.
Quantiam ad terminum Marii- , praeter iam asserinta indubitatum est, Quenellum loqui de charitate vera, perfecta & propriε dicta. Si quis de hoc ambigere velit, ipsemet Apologista dubium tollet, utpote qui menebium suum non solummodo non excusat desuper, sed econtra probat & confirmat eius propositionem ex prim S maximo Dei mandato: Ut diligamus Dominum
Deum ex toto corde, ex tota anima, ex omnibus viribus&per consequens , ut ad Deum referamus omnes omnino actiones nostras; manifestum est enim, hoc primum mandatum non servari per charitatem duntaxat inchoatam quomodocunque eam explicaveris, ne quidem insensu Iansentanorum volentium , eam tametsi inchoatam esse veram & propriam charitatem sed per charitatem perfectam, quae nos facit diligere Deum silper omnia dilectione summa& dominante.
48쪽
Probatur Veritas Catholica propositioni damnara opposita.
amvis iam probatum sit multifariε, hominem pos, se exercere plerasque actiones moraliter bonas si ne gratia, imo & utiles ad salutem sine charitate, atta. men non importunum censetur, si hanc veritatem pro superfluo confirmemus authoritate α argumento S. Thmmae, quem Author Hexaptarum satis etfronter pro se &in proprium citat favorem. S. Doctor sequentem sibi
ritare, sive uirum modus charisatis cadat ses praecepto dravina legis p id est, si Deus praecipit exempli gratia, honora re parentes, utrum Velit eos honorari ex principio Cha ritatis e S. Thomas respondet negativo ,& dat rationem: is qui enim, is inquit, Praeceptum non servat, peccatis mortaliter , si igitur modus observandi legem ex prinis cipio charitatis cadat sub praecepto, sequitur, quod , is quicunque facit aliquid, nec id facit ex principio cha- ritatis , peccet mortaliter: iam quicunque non habetis charitatem, ille non agit ex principio charitatis; ergo sequitur, quod , quicunque non habet charitatem, is peccet mortaliter in omnibus .suis actionibus, quan- tumvis alioquin bonis: quod ere es inconveniens. DNihil addamus verbis S. Thomae: quidquid illis ad- . iungeretur, potius infirmandis, quam firmandis deser-
49쪽
viret. Hoc Blum notabimus , quod verba Authoris Sex Columnarum, a) quibus impetit Iesultarum quendam, in proprium ejus caput sint retorquenda, nimirum postus monium tam ciarum taemque praecisum S. Thoma, desum tum
ex eo us loco , quem citas Author Hexaptarum; nemo m Iansenista, & quidem Ian senista tam malae fidei, ac est hic Author temerarius , attentabis sne rubore Fribere, hunc S. Doctorem fui se opinionis contraria , vel qhiod docuerit , omnia opera, sine charitate facta, esse vitiosa & peccami
I. c Mnia, quaecunque facitis, pro gloria Dei facile , inquit Apostolus: quod est verum praeceptum , iuxta D. Thomam, & non duntaxat consilium: Cum igitur non omnia, quae facimus, ad Deum referimus per charitatem, vero peccamus, legi non obtemperamuS, ac obedientia nostra non est nisi hypocrisis & falsa iustitia. Reis. Nemo melius explicaverit S Thomam, quam ipsemet S. Thomas : unde cum ipso & post ipsum dicimus , quod Ordinare omnes suas actiones ad gloriam Dei sit si ib diversis sensia & respectu tum praeceptUm, tum consilium: praeceptum est, quia tenemur vi primi & maximi mandati I. Esse in charitate habituali ,& conari, nos disponere ad eam obtinendam cum auxilio gratiae. 2. Tenemur nihil perpetrare , quod fit contrarium huic
50쪽
charitati, quod eam expellat e corde. Tenemur fiequenticis : amoroses divinae charitatis affectus elicere : atqui nemo potest Omnes has implere obligationes, quin omnes suas actiones ad Deum referat; hic est enim character essentialis charitatis, ut docet S. Thomas ,
quod homo sit totaliter Deo subitus, tribuens quae sunt
Igitur verum est in aliquo sensu, quod homo tene tur reducere omnes suas actiones ad gloriam divinam, hoc est, amare Deum habitualiter, frequenter producere actus internos amoris divini; attamen falsum est in alio sensu , rios teneri referre, quidquid agimus, ad gloriam Dei, adeo, ut quotiescunque desiimus huic obligationi, eo ipso fiamus peccaminosii:& quidem hoc falsum est ex duplici ratione,quam affert S.Thomas. I.Quia Deus non mandat verbi gratia, honorare Parentes ex principio :charitatis divinae , 'sed simpliciter iubet eos honora re. 2. Quia praeceptum charitatis, utpote praeceptum affirmativum, non semper & pro semper obligat: Mila, inquit S. Doctor , potest contingere, quod aliquis implens
praceptum de honoratione parentum . non tunc transgredia. tur praeceptum de omissione modi charitatis, neque fiat culpabilis alicujus peccati omissionis respectu praecepisti charitatis : Ex quo tamen non sequitur, ait S. Thomas , quod peccator , non honorans parentes mos ex principio charitatis , . non sit alioquin summε reus &culpabilis, non ideb praecisε, quod hanc actionem lio, norationis non retulerit ad Deum ; sed quia existens in