Antonii Bosi De episcoporum electionibus dissertatio

발행: 1771년

분량: 121페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

DE Z LECTIONI Bus Atque quod ad eorum originem attines; neminem latet in varias abiisse sententias homines eruditissimos. Usserius, a Beve. regius , Hammondus illam ab Apostolis traditam colligunt ex Eusebio lib. 3. cap. & Crys. hom. I. in Tit; Alii autem , uti Petrus de Marca lib 6. cap. t & Gulielmus Caveus non multo post Astostolica tempora ortam confirmatamque fuisse coniiciunt . Sed in hac opinionum varietate illud ambigi nequit, quod diu ante Concilium Nicaenum extiterint, cum idem Can.

6 de metrop. verba faciens vetustam praese- ferat consuetudine n : τὰ ἔθη κρατειτω τὰ εν Aιγυπτω, κάι , και -&c.

Et re quidem vera Irenaeus Lugdunensis Episcopus Paroeciis Galliae praefuisse fertur eiusdem Eusebii testimonio, lib. I. cap. 23.

Maxima vero horum potestas erat,nOminisque celebritas . Ipsis b enim incumbe bat dirigere Episcoporum Provincialium electiones, eosque vel ordinare, Vel ordinandos committere : Nullum Episcopum ipsis non approbantibus eligi vel ordinari decebat: Alte

32쪽

Fum ossic Ium erat controversias α) intes Episcopos subortas dirimere. An vero sola Auctoritate sua Episcopo alicui oscium abrogare potuerint, de hoc valde quidem

dubitatur . Spalat. de Re P. Eccl. pari. I. lib. exempla non veretur adferre Episcoporum qui a Metropolitanis, suis muneribus orbati fuere. Sed utrum res ita se habeat, an secus, non multum refert, cum vi Legis Iustinianeae. Canonumque, a Metropolitano ad Provincialem Synodum promvocare liceret. Ad eumdem similiter spectabat Synodos Provinciales indicere, ad quas omnes Episcopos suffraganeos se conferre oportebat, quarum quaedam congregabantur nullo temporis ordine servato, sed prout occasio ferret, pro peragendis nempe Episeoporum ordinationibus ; aliae autem ex Canonum decretis bis aut semel b) in anno statutae , & in iis Ecclesiae cauis, litesque civiles ac criminales Clexi iudicabantur, & Provinciae Regimen curabatur .

Leges insuper , & Canones Imperia les, Metropolitani promulgabant ; G emen

33쪽

dabant abusus, vacantisque Sed is intra provinciam curam agibant, nec Episcopos peregre abire a) sine ipsorum literis patiebantur . Coet crum circumscripta & inti M. tr politanorum potestas erat, ad out sine Eoi scopo tum consilio, tantummodo quod ad proprias Ecclesias pertinc bat , expedire possent Quidquid autem a comprov1ncialium Episcoporum cautas aut quascum qua alias respiceret, Provincialium Pontificum

consensu, iuxta Epistolasn Lucio Pontifici adscriptam , agi absque ullo dominationis fastu sed concordi , & humillima administratione debebat : Quod si Metropolitanus id facere renuisset, Episcoposque nimis gravaret, Anicetus epis i. ad Galliae Ponistifices iubet , ut ab omnibus districte corrigatur , & si pertina κ in eo fuerit. ad Apostolicam Sedem, per quam omnia Episcoporum iudicia finiri prae ccptum cst , eius contumacia roseratur ; cuiae qui dom serta iasse Verba , ut obiter animadverti potest , in uispiciosse in huius Ponti sesae Epistolae Critiacos induxerunt . Denique M tropolitanus nemini sis eirtium indicere, nec Susa odii nanisi de consilio, assensuque Episcoporum disi

34쪽

erat proprium iubere , ut aliqua scriptio, libes lusve legeretur, vel potius reiiceretur. Hactenus de electionibus quae superioribus tribus Ecclesiae saeculis vigucrunt . Nunc priusquam ad alia progrediar, Loctores meos oro obtestorque, ut hic non gra- Ventur, quandoquidum firmam stabilimque eligem di regulam subtiliore disputationec vincere conatus non sim . Enim vero magis veritati consultum iri putavi, si fluxam variabilemque veteris illius m cmoriae normam rationemque persequerer nulli opinioni, aut systemati sedulo inserinviens, veluti eruditus Blon dolius qui P pulum absolutam immutabilemque habuisse eligendi facultatem'asseverare non dubitati ideoque iusta reprehensione non carci. IT quς Procedente tempore quid Pop lus , Plocer s , Episcopi, Imperatores in oriente potuerint videamus . Quare pro certo habendum, populi quidem valde im-rninutam , at non omnino extinctam potesatem fuisse . Perspicuum in primis est Ni

35쪽

go DE ELECTIONI Et sNicaenos Patres hac in re nihil immitanse, quamvis Can. 4. definia rur quod E--

μαρχια-όσθασθαι; Eo quippe Populus nos excluditur, sed iura Metropolitica & Episcopalia contra Meletium schismaticum vindicantur . Et hoc modo Athanasium post exa- Rum Concilium Nicaenum electum fuisse ab eo deducitur. quod Eusebiani creati nem Athanasii irritam fieri cupientes, de fectum popularis electionis obiiciebant ;contra vero Episcopi AEgyptii epis. Synod. Conc. Alex. ap. Athan. asserebant cunctis

populi suffragiis Athanasium fuisse expetitum. Simili de causa Na Zian Z Orat. 2I. de ipso Ioquens ait, νοῦ λαοῦ πασος εχτι του Μαρκου θρονον ἀνάγεται , & Orat. I . ita refert proclamatum Basilium ma amvis non sine Populi seditione . Testatur itidem Theod. lib. q. cap. 2 o. Luetum Artanumnion Episcoporum Orthodoxorum S'nodo electum fuisse , non Clericorum si raeso. non petitisne poplitorum , ut Ecclesiae Leges praeeipiunt

Quin imo crebro vim Populus inferebat, ipsiusque furori Episcopi morem gerebant, donec a pietate licet immoderata proficisci compertum fuit, adeout validae, & Cain

36쪽

nonicae eiusmodi haberentur ordinati nis . a Postquam vero ea vi fraudulenter, &malitiose abuti coeperunt, cautum exin de fuit ne quid simile deinceps susciperent,& ut quodcumque ausi essent pro in isto habetetur Vero simile est huc rex pexisse. Synodum Laodice nam Can 33. Mὰ τοῖς

pe illa voluit, ut pondet arentur potius su fragia, quam numerarentur, coercendo , non penitus exturbando ab eligendi Provincia, sive Plebeculam , ut ex Dionysiana verso ne interpretatur Petrus de Marca b . Qua de causa Gregorius ep. 22. sese electioni assensurum profitetur, dummodo unanimes omnes consentiant, secus vero, si ea fiat per cognationes, & sodalitia, vel acerrimos dimicatus. Ac Mai rianus Leoque Imperatores irritas declararunt Ordinationes, ubi per Parentum colludia Filii ordinati fuissent inviti. illo suae reddito voluntari , qui eoactus non lotuit

Fatendum tamen est Graecis tandempla

37쪽

placitum , ut a solis Comprovincialibus Episcopi deligerentur. Ita visum Patribus

Nicaenae Synodi a. Can. 3. qui tanu'n ne novae huius institutionis a iustorcs esse Viderentur , inopportune prorsus originem desumpsere a supra laudato Can. . Synodi Nicaenae I. Hinc orta est Zonarae , Balsa monis, & Mathaei Blastaris hallucinatio, qui medii aevi Canopes interpretati artὸtis suae praeiudicium, & usum prae oculis habuerunt Cum enim Populo tunc nihil Ioci in Episcopalibus electionibus relinqueretur , hinc augurati sunt cam illi abrogatam fuisse eo Nicaeno Canone potestatem.

Idque eo facilius ipsis persuasum fuit , quod

χοιροτονια tum ordinationem . tum electi

nem significet, sa) quidquid contra sentiat do 'tissimus Marca b) fretus auctoritate Frontonis Ducari in notis ad Chrysostomi opera. Porro tractus hic mos per χειροτονίαν consensum , & concors Populi suffragium declarandi, ab Athenico sibu S, qui Magistratus creabant vel per sortem qui inde dicti κληροτοί, vel per electionem qui αιρετρι , vel per manus porrectionem , vocati, quas Populus universus lcgitime

38쪽

time convo tus suffragio, & acclamatione dc signabat. Ex his omnibus emergit, vel post Concilium Nicaenum aliquas fuisse Populi partes in elee ionibus , dummodo ne quid gyvius impedimento esset, ut ecce , si prolonge dissitis, barbari ne regionibus Episcopi ordinarentur ex Concilii Calch cd. praescripto Can. 28. quemadmodum de Atlaa naso Frumentio Indorum Episcopo Historici referunt ; a) si quis iam σχολαζουσης

Cκκλησίας , vel ut Canones loquntur, λι- σκοπουν σχολαζοντων sedem quomodocumque

absque Synodi Provincialis concessu acciperet , vel ab una in aliam commigraret Paroeciam; b) si demum, ut alia coetera inissa faciamus , maxima Ecclesiae pars inhaercsim lapsa' esset ; enimvero tum Iemporis , e X. gr. Donatistarum , & Arianorum

Schismate longe lateque diffuso , si communi Plebis suffragio eleetiones cssent peractae , nonnisi Haeretici, seu Schismatici Episcopi dcbuerant ordinari. Sic Petilianum Alypio Episcopo Catholico exprobasse legimus, ce) quod Episcopi multis in locis sine Populo creati fuissent. C Nec

39쪽

, D et E LECTIONIBUs Nee plura , ut arbitryr. congerenda sunt argumenta , ut intellisatur non parum momenti ad electiones Episcopales in Populi suffragiis fuisse , multoque etiam plus in favore Honoratorum, atque Nobilium , quos generis fama , & dignitatis

splendor extolleret, nec non Cleri, ac Presbyterorum, maxime in Civitatibus, quae maiori ςelebritate gauderent. Augebatur enim quotidie numerus Clericorum, di cum numero authoritas, cum ab initio solus pene Populus in tanta Clericorum

paucitate emineret.

Caeterum eo quam citissime ventum est , ut Populi libertas arctis valde limitibus concludcretur, ac postmodum tota ad Episcopos , Synodumque Metropoliticam devolveretur auctoritas. Quod ad primum attinet, aliae leges Populum Clericosique ad unum ex tribus, quos Episcopi in comitiis prius nominassent, eligendum quandoque impellebant; ab aliae vero b)iubebant, ut Clerus, & Populus tres no minaret, ac Metropolitanus, & Episcopi Provinciales quem vellent pro lubitu cligerent. Qilod ad alterum a nobis propositum

40쪽

situm, usurpata a Graecis Episcopis eoia sue ludine ad se avocandi totum ius Electioianum , Clero Populoque neglectis , hute

gravi incommodo Iustinianus ex vet crimore mederi cbnstituit, ac lege condita λαμπρότατους, seu προ ς της πόλεως ita vocavit , ut totius Populi vicem gererent

a). Sed quid ξ tantum abfuit, ut Iustinianea Constitutio executioni mandaretur, ut potius tam in Oriente , quam occidente oppositum vicerit ; Quod alias in causa fuit, ut Graeci subinde Imperatores ad se ius Metropolitanorum perin

traxerint .

Iam vero cum Populo, Nonoratioribus , & Magistratibus nonnihil in electionibus pro variis circumstantiis tribueretur,

non potuit non & summis Principibus plurimum tribui. Ecquid est cur insolens novumque videatur, si Principi quandoque eligenti libentissime Populus accomodaret Ecquis ignorat quam saepe id necessarium fuerit, atque expetitum , ut perturbationibus, tumultibusque sublatis , Ecclesiae pax, ac securitas restitueretur Verum cum mihi animus sit nihil , nisi ex Conciliorum,& Historiae Ecclesiasticae testimoniis exem-

SEARCH

MENU NAVIGATION