Antonii Bosi De episcoporum electionibus dissertatio

발행: 1771년

분량: 121페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

usurpare debuerint potestat in , maxime cum multas Germanicas Ecclesias dirutas iacentesque Franci reparaverint, atqucr resecerint. Immo & Austras te Regnum, cuius pars maxima erat in Germania , suos saepe ex Francorum Regia Familia Reges habuisse in comperto est apud omnes. Nec diversa profecto fuit in electionibus consuetudo Pannoniae, Vindeliciae , Norici, &Rhaetiae. In Bavaria Vero, quae tum proprios Reges habebat, Episcopos a Populo interdum delectos indicant Leges Bavaricae relatae in Codicem Fiiderici Lindem-brogii lib. I. cap. I . a . Post receptam a Reca redo Rege Cain tholicam Fidem , disciplina Hispaniarum ab iisdem moribus non abhorrebat, quippe verisimile est , eam ex Gallia derivatam fuisse ad Hispanos, qui Codice Canonum magna ex parte Gallicanorum uti consueverant. Electio scille et Clero populoque; iudicium autem Metropolitano, & Ccepiscopis reservabatur eo paeto, ut Regius quoque assensus intercederet, qui Can. Con. Barcinonensis perfacra Regalia, id est sacras literas Regias denotatur. Confirma vit usum illum Con. Tolentanum i a. sub

52쪽

Ervigio Rege Can. 6. cuius verba retulit Gratianus dis. 63. , nihil autem novi constituit, ut nonnulli opinantur. Fatcntur inibi Episcopi liberam etiam antea fuisse Principis electionem, quamvis suspensam, donec consultatio, seu relatio miti cretur e Provincia a Metropolitano &Episcopis . Fallitur in notis ad hunc Ca-nonem Garsias e&istimans Regem ante Conc. Toletanum et e monem suam ad Concilium Generale Hispaniae retulisse , ab eo- qtie percon statum, an nominatus dignus esset qui confirmaretur. Erroris occasio sumpta ex Conc. Toletano I 6. in quo de translatione Felicis Spalensis Episcopi agitur . Sane translatio non poterat iuxta

Canones a Rege decerni, sed a Synodo generali. Adde quod Concilii Ia. tempore omnia a mero Regis arbitrio pendebant , ideoque ex posteriore usu Concilii

I 6. immutatam clectionum formam supra memoratus Auctor interpretari non potuit. Iam vero iidem pene mores erant

Ecclesiarum tu Anglia; nam in primis Episcopi ab aliis eligi non potuere, quam ab iis, a quibus ordinabantur . Ioannes Diaconus ea de re disserens lib. 3. cap. 7. inquit Gregorius Papa Augustinum ρο-

53쪽

48 DE ELECTIONIBUS

ires O nylos a Galliarum Episcopis ordin. ri praecipit , per quem nihilominus ad Epi-jcopatum in eadem Gente Monychi eius ei nTatris interdum provecti simi , Mellitus , It m s , Laurentius , O Pautinus Plura possem ex Beciae Anglicana Historia e Xena-pla depromere , sed dumtaxat unum , aut alterum ex insignioribus proferre fatis superque erit . En Cius vorba lib. r. cap. 21. 28. Contiyit ut congregata Synodo non

parva sub praesentia Eegis fridi, cui Theodorus Arcbiepiscopus prasidebat, uno animo , omniumque consensu Sanctus Ctit bertus ad Episcopatum Ecclesiae Lindisfarnensis eligeretur. Idemque lib. s. cap. Ib. recenset a Rege

Alfredo missum in Gallias Vilfridum, ut Callicanis ab Episcopis Ordinaretur, eoque ipso tempore itissu Regis Olavi creatum

Ceaddam Episcopum Eboracensem . Sane dubitari non potest, quin eandem formam sequerentur reliquae Occidentis Provinciae, scilicet ut ab Episcopis, a Clero , & a Plebe in unum congregatis eligeretur qui praeficiendus Crat Ecclesiae. eo tamen discrimine, ut iudicium esset Episcoporum, Populi, & Cleri suffragiunt. Id aperte profluit ex Can. quinto Con.

54쪽

3. Veterem illum usum Con. Cart. q. an. 398. Can. I. paucis exponens sic loquitur : eum in his omnibus examinatus inventus fuerit plene instructus , tum eum consensu Clerieorum , O Laicorum, O Condentus totius Prodineta Episcoporum , maximeque Metropolitani mel auctoritate mel praesentia ordinetur Episcopus . Nec porro alio de more, Acholio Thessalonicensi vita functo anno circiter 39o. successorem Anysium Macedonicis obsecratum,& a Sacerdotibus electum refert Ambrosius lib. 3 epist. 2 a. Quoniam vero ista eligendi ratio pluribus obnoxia erat incommodis ob nec ossitatem Synodi habendae , electionem summi Pontifices Siricius , innocentius, Zosimus, Bonifacius, C r testinus, Leo credidere fidei Populi, & Cleri, etiam absque Synodi Provincialis praesentia . Hinc decretum de electione factum , subscriptumque ad Metropolitanum, mittebatur, qui caussa cognita , iudicium de forma cicctionis , &de Persona electi ferebat. At quamvis electio in Italia apud Clerum Populumque diutius viguerit, nihilosecius Regum con sensus requirebatur , unde ius confirmandi & tandem investiendi per annulum , O baeulum originem traxit , cuius ortum ,

55쪽

yo DE ELECTIONI Bus

progressum , decrementa , & interitum fusus describit Conringius de Const. Epis. Ger. S Gregorius saeculo 6. scribit Ioanni primae Iustinianae Illyrici Episcopo: ia si specta Fratrum , O Coepiseoporum

nostrorum relatio ad loeum vos Sacerdotii tois Mus Coneilii unito eonsensu, se Serenissimi Trinei is voluntate d. clarat oeeersiri , gratias Omnipotenti Deo magna cum exultatione retu

Iimus e lib. 4. Epis. 8. apud Gratianum dist. Can. Et eadem dist. Can. is. ita scribit Leo IV. Lothario Augusto , & Ludovico eius Filio: Vestram mansuetudinem deprecamur , quatenus Colono humili Diaeono Feclesiam Reatinam regendam eoneedere dignemini , ut vestra licentia accepta eum con serare va-

Ieamus Di opum . Ncque dissimilis cst Epi- sola Stephani IV. ad Guidonem Comitem

Telata Can Ig., nec non altera S. Ivonis Car notensis ad Hugonem Lugdunensem Primatem in qua haec habet: Canonicam electionem Reges Apostolica auctoritate a concessione Epi opatuum probibitos minime videmus ; Le-ysmus enim sanctae recordationis summos Pontia fres aliquando apud Reges pro electis Ecelsarum ut eis ab ipsis Regibus concederentur Epij copatus ad quos electi erant , intereessisse , ali quorum , quia coneessiones Regum nondum

56쪽

eono uti fuerant, eon erationes dissulisse. Atque iampridem obtinuisse , ut electi in Episcopos consecrari non possent, priusquam consensus Imperatoris accessisset , apertissime declarant Reges Gothorum, qui Imperio Romano in servitutem redacto , in harum Electionum societatem honoris causa adscisci bantur; quo quidem pacto eorum potestas in praerogativam quandam confestim increvit, ut ius nominandi sibi solis asstmerent, coeterisque omnibus nihil fere reliquum esset , quam ut nominationem reciperent a . Nec id novum , inauditumque videri debuit , nam sicuti Gothi Reges in iura omnium Imperatorum occidentalium successerant, Ecclesia sticam quoque . externamque politiam in se rite suscipere potuerunt. Hoc autem Principibus adeo conveniens, congruensque

visum est ad ambitus, seditionesque declinandas', ut Athalaricus Antemium , Le nemque imitatus , Edie tam a Cassiodoto compositum miserit Ioanni a. qui an . I 33. Petri Sedem occupaverat , quo Pontificum, d Metropolitanorum , & Episcoporumcle istiones dirigebantur, Salvantioque Urbis Praefecto mandaverit, ut illud coram Da Se-

57쪽

Senatu Populoque Romano publicaret, tandemque in marmoreis tabulis ante Atrium S. Petri Apostoli collocandis ad memoriam hominum sempiternam inscriberet a . Tantumque abfuit , ut Ioannes de edicto que-rcretur, ut potius illud magno cum ob- scquio, & observantia receperit . Q 'od facile quivis animo 'comprehendere poterit , siquidem vera est eius Epistola ad Iustiti ianum Imperatorem in Codicem relata, in qua eiusdem studium, ac diligentiam pro Ecclesiastica disciplina tantopere sommendat b). Uno verbo Grotius existina at, e) Gothorum Reges semper i Episcoporum electiones in sua Potestate habui sse . Nec minus eos laudandos existimo , quod probe caverint , ut subditorum nullus Clericali Militiae nomendaret regia inconsulta auctoritate , uti ea quoque de re multa supersunt fragmenta superiorum Imperatorum in Codice Theodosiano. Unde rcche notat Chistianus Lupus in Dissertatione de regia nominatione

tit. 17. Leges olim in atriis Ecclesiae loeabantur. b, L, inter claras s Cod. de Suitim. Trjnit. & Fid. Cath. Duia bitant utrum haee Lex γνησία sit Hot. obf. 9. cap a. Alciae.

58쪽

Tomo III. Sebolioris praefixa cap. 6. Regium consensum esse perantiquum, & a Romana etiam Ecclesia probatum. Quapropter asserendum videtur, simul ac fidem Christianam Principes amplexi sunt , curam , aut horitatemque in electionibus adhibui R se , non quidem ut ad se plenum ius conferendi, aut nominandi avocarent, sed ut consulercnt. ne quisquam indignus ad Sacerdotium promotus Reipublicae , aut Ecclesiae leges , pacemque turbaret . Nam quousque christiana fides metu Principum Ethnicorum delituit , inconsultis quoque Principibus, Sacerdotalos dignitatis ab Episcopis, assentiente Clero, Populoque conferebantur .

Pulsis denique per Narsetem ex Italia

Gothis, cum Roma vetus it crum Imperio adiuncta fuisset, pariter obtinuit ut ele eius in Episcopum Romanum ordinari non posset, antequam Imperator in Personam electam consensisset. Cum Pelagius a. iniussu Imperatoris Pontifex creatus esset,

quod nemini ex Urbe quam Longobardi

obsidione cinxerant, exire liceret, exinde

misit Constantinopolim Gregorium Diaco num , qui pacatum Imperatoris animum in sua studia converteret; atque ipse postmo-

D a dum

59쪽

DE X LECTIONIBUS.

ab Imperatore Mauritio petivit, ut electionem de se factam non approbaret. inando rcquirere coeperint Imperato res ut nihil sine eorum consensu fieret , in- eertum est . Arbitratur in notis ad Platinam onuphrius Pan vinius, quem sequitur Petrus de Marca, Iustinianum iussisse, ut electus a Ciero, & a Populo in Episcopum Romanum non ante ordinari posset, atque admitai strationem Pontificatus suscipere , quam eius cic tio ab Imperatore Const. confirmaretur, ut certior fieret ipse Imperator de conditione novi Pontificis , cuius tum permagna esse aut horitas coeperat , Imperatoribus praesertim ab Italia procul absentibus . Morem hunc a tem pore Iustiniani pluribus saeculis ante fuisse usitatum adstruit Bernardus Van-Espen,& in eam rem adhibet ex Ioanne Diaco

no exemplum S. Gregorii primi, qui sane Iustiniano est longe posterior. Quidquid de eius origineidicendum vidcatur , id profecto liquet , diu etiam post aetatem S. Gregorii necessatium fuisse

Imperatoris asscnsum , ut inviis iis me eruitur ex Libro diurno, quem Garnerius edidit Pontificum Romanorum, in quo forin

60쪽

mulae relationis de electione Pontificis ad

Principem diserte exponuntur. Quod quidem in causa fuit, ut plerumque Romana Ecclesia multum , diuque Moderatore careret. Quamvis enim constantinus Pogonatus petitionibus Ioannis Episcopi Por- tuensis id concessisset, ut ab aere solvendo pro confirmatione Pontificis Ecclesia Romana liberaretur, attamen Confirmationis necessitatem non modo non sustulit , sed veterem potius consuetudinem corroboravit . Itaque , ut incommodis ex diuturna Pontificatus vacatione proficiscentibus obviam irent Imperatores, clectionis coqfirmandae aut horitatem nonnumquam commiserunt Exarchis, qui Ravennae morabantur, resque Italicas nomine Imperatoris administrabant. Quibus positis inferri optime potest, levatos fuisse Romanos onere mittendi Decreti Constantinopolim, sed cxpectare debuisse , ut electio per Exarcham,

Legatumve Imperatoris probarctur . Facultas confirmandi, aut etiam eligendi Ecclesiarum Praesulcs , qua Reges Imperatoresque usi sunt, videtur Thomass-no nixa quodammodo esse iure indulgentiae , consuetudinis, & tolerantiae ; mihi

SEARCH

MENU NAVIGATION