Antonii Bosi De episcoporum electionibus dissertatio

발행: 1771년

분량: 121페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

tamen eius pace dixerim in magis arridet opinio Virorum praeclarissimorum , qui eam facultatem ex altioribus , firmioribusque publicae aequitatis principiis repetentes in iure Principum proprio, nec aliunde quaesto fundamentum, & robur habere demon

strant .

Denique quod ad nominationis pol statem inferioribus Patronis concessam a tinet, communis est eruditorum sententia , quod ab Ecclesiis rusticis originem nacta sit. Nam ut ad annuos reditus Ecclesiaerccens positae constituendos allicerentur homines, ei qui pium istud, ae perutile facinus perpetrasset, ius nominandi , exhibendique idoneum quemcumque Clericum concessirm est. Viam creditur huic praxi stravisse Concilium Araus canum primum Can. IO. & Aiolat. a. Can. 36. a quibus hoc privilegium Episcopis primum tribuitur . Exinde omnibus Ecclesiarum Fundatoribus , eorumque haeredibus ab Ilistiniano facultas data est , e X iure , quod vocant Patronatus , hisce ipsis Ecclesiis si os dc signandi Clericos :

62쪽

Sed iam ad illud posti cinum .des taxit oratio, quod de Metropolitis, & Patria chis singulatim dicendum superest . Igitur

in t grum non erat Synodo Provinciali manus imponere Episcopis χωρίς-- Μη- , τροπολιτου, quod ipsi το κόρος των γινομενων diu dicatur si,). Id iuris non aliunde profectit m videtur, quam ex Apostolorum institutione, qui Ecclesias ad exemplum Romani Im- perii per Provincias distribuerunt e), adeo ut . iidem Ecclesiarum Orientalium , & O cidentalium fines ess cnt qui ipsius olim Imperii fuerant; unde accidit, ut Episcopi celebriorum Civitatum , quae Matres a Veteribus appcllantur, ius quoddam eximium in coeteras Eccusas acquirerent . Ac proinde Mctropolitae tam in Oriente , quam Occidente non diversam habuere usque ad octavum sarculum potestatem. Proximum est , ut in Patriarcharum iura , ac privilegia inquiramus. Hinc, in

de a Viris doctissimis de prima potestatis

63쪽

Patriarchalis origine disceptatur. Existimant Zonaras, Theodorus Balsamon , aliique recentiores Graeci Patriarchas primum a Concilio Nicaeno esse institutos eo CanO- ne sexto, unde Bellarminus Papae Primatum tuetur. Calvinus oppugnat. At vete res tantum consuetudines ibi confirmave

runt Patres Nicaeni . quas eruditissimus Latinoius ita nobis ignotas esse animadvertit, ut in antiquis Romanae, Alexandrinae, Antiochenae Ecesesiae usibus nihil Patriarcharum proprium possit demonstrari. Inter privatos Auctoris, qui Patriarcha rum expresse meminerint, primus est Socrates, qui Historiam suam an. o. immorta litati commendavit. Nec enim attenden' da epis. I. a. 3. Anacleti, & Epis. Clomentis ad Iacobum Fratrem Domini. quae , a Criticae Artis Peritis inter apocryphas reiiciuntur. Inde error superiorum Scriptorum in Comment. ad eundem Canonem ε. quod accidere solet iis qui a rerum gestarum origine quamlangissime absunt ;quippe inter Conci Ilum Nicaenum. ac Balsamonem , Zonaramque anni circiter octingenti intercedunt. In re tam dubia, aetenebris eircumsepta illud emicat , non uso, eodemque tempore ubique locorura

64쪽

EPISCOPORUM.

constitutam Patriarchicam Potestatem, nee unam eamdemque in omnibus Ecclesiis, sed diu triam fuisse pro varia locorum , Rogionumque consultudine , vel prout Regibus, & Conciliis maiora eis Privilegia placuit e largiri. Iraque Patriarcha Byrantinus tum primum a Concilio Oecum nico a. constitutus Thraciam tantum regendam sortitus fuerat; at invalescente subinde Constantinopolis amplitudine, Asiam , Pontumque su:e addidit dominati ni, Ephcsino plane, & Caesareensi Patriarcha libcntissime conniventibus; quod posteaquam in consuetudinem abiit, deinde sessi 16. Conc. Calchedonensis confirmatum fuit, licet Romani Pontificis Le- ti mordicus repugnarent. Ecclesia iam bifariam dividi coeperat. Hic ByZantinus, illic Romanus Episcopus dominabatur. Utrobique diu certatum est . Etiamsi ille ad

Patriarchatus fastigium nuperrime evectus secundum post Romanum Episcopum occuparet locum , ambitione tamen maximae Civitatis, cui praeerat elarus, his sese Gnibus contineri non patiebatur, quod Pon- .aificiam prinentinentiam non tamquam i-

Petri Cathedrae inhaerens, sed Ecclesiae velut Imperii Dominae concessam praerogati-

65쪽

uam respiceret. Roma interim orbata Carissaribus, barbarorum manu saepe capta, &miserrime prostrata , & afflicta eamdem promereri gloriam Orientalibus amplius non vidi batur; contra Constantinopolis ea ipsa saltem splendoris amplitudinc digna esse , quia Civitarum omnium Romano no 1nini subditarum facile Princeps evaserat. Pluribus id Patriarchis tentatum Ioannes concilio coacto confecit, in quo non sine Imperatoris , Patrum, totiusque Populi gratia nomen Patriarebae universalis assumpsit a). Id Roaea aegre tulit ; sed frustra. Nam , & acceptam auctoritatis notam obis firmato animo semper servavit,& ad sucis .cessores transmisit. Hoc autem ita dictum volui, ut intelligatis quam longe , late que dignitas Patriarchalis pateret b . Attamen praecipua Patriarcharum potestas in Metropolitanis omnibus ordinandis, confirmandisque posta erat; Eos au--tem a Synodo omnium Dioecesios Episcoporum ordinari oportebat se . Itaque Ro- manus Episcopus in omnibus Italiae Povin-

66쪽

eiis, vel saltem suburbicaria Dioecesi Epi

scoporum ordinandorum iure fruebatur . Usus est ea voce Rufinus nullo servato discrimine , quod inter suburbicarias , & urbicarias Regiones a Viris eruditis est animadversum , qui suburbicarias dici eas,

quae no a longe abessent ab Urbe adnotarunt, urbicarias vero, quae Vicario Urbis ob cmperabant. N n mediocris tamen 'est dissicultas in earum assignandis exacte limitibus. Nonnulli Provincias suburbicarias non ultra centesimum ab Urbe lapidem protendi autumant, ut Niri omni eruditionis genere praestantissimi Gothoseedus, atque Salmasus . Ille quatuor tantum Pro vincias enumerat, Thusciam, suburbicariam, Picenum pariter suburbis aristin distinctum ab annonario, Latium vetus, & novum .

Alter Latium non dividit, sed quartam Provinciam addit Valeriam. Scite inferunt alii ex Rescripto Valentiniani, Valentis,& Gratiani, ad Ampelium eas omnes esse suburbicarias, quae in Vicaria tu Romae, non autem Italia' sitae essent, ut doctissimus Sirmondus, cuius sententiam plerique sequii sunt. Quaenam : illae . sint , habetur ex Notitia Imperii edita apua Baronium ad annum ros 7. Videlicet Campania, Thuscia,

67쪽

6a DE ELECTIONIBUS

Umbria, Picenum, Sicilia, Apulia, Calabria, Brutii, Lucania , Samnium, . Corsica, Valeria, quae aliquando cum Samnio confunditur . In his omnibus absolutam Romanus Pontifex habuit potestatem . Profecto in coeteras etiam Ecclesias imperii sui vires extendere sategit , ideoque variis in locis Vicarios , & inter alios Thessaloni censem instituit; nihilominus in nullas alias Provincias ordinariis iuribus Patriarchicis eum usum esse dignoscitur, eo quod nulli bi gentium, excepto Romae Vicariam, Metropolitanos aut Episcopos ordinaverit. Quo circa non probe Historiam , aut Canones perpendisse videntur, qui docent Rc-gionibus suburbicariis universum Romanum Imperium , aut saltem . Occidentem rcia

pondere.

Quod eum diffiteri nequeant qui proprium Pontificis privilegium id esse volunt,

ut Episcopos, aut Metropolitanos' nusquam non ordinet, eum Orientis Patriarchas &occidentis Episcopos non ordinasse dictitant defectu voluntati S, non potestatis ;quasi vero iura Pontificis aliunde, quam aeonsuetudine , & Canonicis constitutioni

bus desumi possint .

Hic porro continemorasse iuverit Paur lit

68쪽

Ei collationem, fontem potentiae Papalis

uberrimum, ac pervulgatum. Initio fuit hoc simplex Imperiale ornamentum instar Chlamydis, ab Imperatore perisse, vel e ius consensu Patriarchis, & Metropolitis collocatum. Proinde non iniuria Baronium redarguit Edmundus Richerius, quod rein trotrahendo quae posteriorum saeculorum sunt propria , Pontificum esse, non Imperatoris dare Pallium Episcopis frustra praesumat. Porsuasum quidem fuit compluribus saeculo s. & seq. hoc quoque inter a- qia dedoris insignia tributum Sylvestrq Papae in ea celebri Constantini donatione, quam trecentos post annos a Stephano 3.Lco o. qui in sapientum virorum numero habebatur , adferre non dubitavit, cum iustiorem possessionis titulum exhibendum liaberet. Veruntamen haud legitur, ante Innocentium 3. necessitatem impetrandi a Pontifice hoc ornamentum impositam iso . Nec temere quidam cogitant Pallium . prium itus a Pontifice traditum io :sgnum Vicaria tu S Romanae Sedis, una cum praeminentia, ac potestate coniuncta, ut per eam

Palsiorum saepius repetitam postulationem a tetropolitas arctiori vinculo obstri ctos ad

69쪽

obedientiam compellerent: cum enim Palinlio solis Patria ichis uti liccret, Morro p litani , qui eo donarentur , non immerito vices sibi repraesentare videbantur Romani Pontificis ,' cuius tamquam Patriarchae Occidentis psoprium illud censebatur ei e ornamentum . Deinde Palliorum dationi Pontifices ad vinxere conditiones admodum graves, quae Metropolitas Pontificiar Sedi magis devincerdnt: ex. gr. quod ante illius receptionem nullas Pontificales obire possient functio hos equas mox a consecratione , nullo habito respectu Pontificii consensus, li-

here exequebantur. Valde igitur vero simile, veterem Pallii formam Imperiale ornamentum prae se ferentem sensim in aliam , ae tandem in hodiernam a pristina omnino diversam fuisse immutatam, postquam Romani Pontifices Pallium independenter a consensit,& benignitate Imperatorum cominmunicare coepetunt ; magis enim congruum, ut i sacrae vestis formam 'exhiberet, ita ut ab omnibus tamquam Pontificale ornamentum reputaretur a Praetermittenda non est altera nec minus vera remporalis Pontificiae magnitudinis, ac propterea potestatis in coeteros

omnes Episcopos Epocha, nempe haeresis

70쪽

Icono clataca, cui Leo Isauricus , eiusque Filius Constantinus Copronymus imprudenter admodum adhaesere. Eo enim tempore publicis turbatis rebus ea maXime incre

Vit . Huc accedit, quod vita functo Ai-st ut , cum Dux illius Desiderius Longobardi cum Regnum favente, atque Opitulante Pontifice adeptus esset, idcirco postea grati animi testimonio Pipini donationem ad auxit, & confirmavit. Necesse etiam est, ut primoribus labris nonnulla delibemus de Collegiis Religiosis, seu Monasteriis , quae per magno Ecclesiasticis opibus incremento fuere . Monachatus in AEgypto ortum habuit an. ferme 3 oo. a) eo ipso disciplinae syst nate, quod modo etiam iis in Regionibus viget: Romamque ab Athanasio asinportatus a paucis benigne est exceptus usque ad annum 'oo. quando sc licet Divus Bene die us illum late unde quaque disseminavit. Interea Monachi sibi ipsi crea bant Abbatem, qui bona cum oblata, tum propriis ipsorum parta laboribus , agrorumque cultura gubernaret. Sed cum Tran

salpinae Abbati, magna iam essent posse D

SEARCH

MENU NAVIGATION