Primae lineae physiologiae in usum praelectionum academicarum /

발행: 1781년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

liberrime essivit. Demonstrat labrica, injectio, vinculum, cordis dextri caveae majores, quando pulmo obstructus eas non sivit depleri. CVIII. In pulmonalem arteriam receptus sanguis Porro per pulmonem circulationem obit. Ea arteria primo in duos ramos dividitur, sinistrum minorem , brevem , qui pulmonem suum continuo subit, dextrum ampliorem, longiorem, qui retroaortam transversus ad suum pulmonem mjgrat. Ex utroque, multiplicata ramorum divisione, minimiramuli oriuntur, quorum pars exhalat aqueum liquorem in cellulas pulmonis, pars in Uenulas continuatur. Ea enim directione ire sanguinem demonstrat fabrica, ligatura, quae sanguinem inter coria pulmonem coercendo arteriam dilatat, polypi, a quibus obstructo ostio arteriae pulmonalis cor dextrum enormiter intumescit, & denique rumpitur, dum sinistrum inane manet, injectio, quae aquam, gelatinam, lac facillime ex arteria pulmonali in

venam inque cor sinistrum urget. Anastomoses vero arteriarum cum venis ipsas in ranis microseo- pium demonstrat.

CΙX. Neque relabi potest in coris sanguis, qui

semel arteriam pulmonalem subiit. Valvulae enim CVΙ.) eas mensuras habent, ut explicatae persecte claudant ostium cordis, & ita firmae sunt, ut longe majori nixu , quam est arteriae pulmonalis

contractio, nequeant superari. Utique tamen a magno nixu contractae arteriae callescunt nonnunquam, aut laceratur altera membrana, & ossea materies in duplicaturam valvularum effunditur. Dum nempe sanguis a contracta arteria Versus cor retrogreditur , offendit aperta ostia spatiorum velarium

CVII. , ea subit, expandit valvulas, & cogit

ad medium axim accedere, quae, ubi expansae sunt, ostium claudunt, ut ne rima supersiit, nam& eam corpuscula illa dura CVΙ. abolent CX. Venae pulmonales, alibi uberius dicendae, colliguntur in ramos, in truncos denique quatuor,

52쪽

raro duos, etiam rarius quinos, quorum luco mos invaluit, ut unicam pulmonis venam nominent. Ii trunci peri cardii, a quo Vaginam accipiUnt, caveam subeunt; & inseruntur angulis quadrati sinus sinistri, sive posterioris, quem etiam pulmonalem

vocant. Superiores Venae descendunt, ascendunt

inferiores. Venas autem istas sanguinem suum in ea directione serre, quae ad sinum ducit. ligatura demonstravit, qUa Vena inter Vinculum & pulmonem retento sanguine turgida facta est. CXI. Sinus iste sinister pene cubicus variis fibrarum fasciculis inter duas membranas decurrentibus, firmiter compositus, ad deXtra, anteriora communem

habet cum dextro sinu parietem LXXXVI.), ad

anteriorem vero terminum & sinistrum in appen dicem abit conicam, processibus credatam & cristatam, quae bis, terve, . in serpentem flexa, ventriculo sinistro incumbit, auris sini fae nomine , mU-crone antrorsum eminente. Rus fibrae, Ut in deX-tra auricula, aliae in arcum flexae aurem adstringunt, aliae ab origine appendicis deductae in apicem insertar, eam deprimunt. Sinus iste una cum aure sua dextra aure Paulo minor est. CXII In hoc sinu sanguis expectat cordis relaxationem, cum qua sanguinis ni Xus valvulas ve nosas impellens, L nixu linus sortior remittit. Tunc sinister sinus antrorsum contra cor se eX planat. &Una transversim arctatur, & appendix manifesto arctior fit & brevior. Ita atrium sinistrum sanguinem ea ratione in cordis sinistrum ventriculum impellit , uti auris dextra in suum thalamum

eam undam impulit XCV . Nam similis ibi an

natus ValvulosuS, ovalis, membranaceus, similes habet productiones, quas valVUlaS Vocant mitriales, L. pro duabus numerare solent. Longiores etiam

sunt, & robustiores dextris. Earum perinde carnei sunt musculi, cuique suus & unicus. sed multo Valentior; frequentjus vero, quam in dextrjs valvulis; ex summo nixu cordis confricata valvula

53쪽

COR. 4 passim tumoribus cartilagineis in principio tendineorum funiculorum abundat. CXIIL Ergo in sinistrum ventriculum sanguis Venit, quem caVae venae in dextram aurem miserant LXXXIX. haec infuderat ventriculo cognomini XCV. is in pulmonalem arteriam pepulerat CV. qui, eX ea in Venas pulmonales receptus, convectu Sfuerat in sinum sinistrum CX. indeque in Ventriculum sinistrum pulsus est CXII. Haec est minor circulatio , multis nota veterum LXII. Confirmant eam si pistrarum venarum pulmonalium vasorum otiam dextrarum cavearum cordis aucta amplitud ex obstructo ostio ventriculi sinistri. CXIV. Sini iter Ventriculus, vel posterior, Vel superior, primigenius, inque plurimis animalibus solus, cordis semiconici eam partem occupat, quam obtusiam esse dixi XCI. Angustior dextro est, & longior paulo, & teretior, minori in universum est-Vea. Capacitas enim fere duarum unciarum est, dextri ad tres usque. Fabrica intus reticulata similis est, subtilior tamen, & perinde sub ostio arte-rioso levis, vis major , quod ipse carnem multo validiorem circumpositam habeat, pene triplo. Septum cordi3 majori parte ad sinistrum, aliqua addeXtrum ventriculum pertinet, totum pariter reticulatum, solidum tamen, neque injectum liquorem ex altero ventriculo in alterum transmisturum. CXV. Et ipse sinister ventriculus, lacessitus ab impulso sanguine, ex eadem natura irritabili, de

qua superius CΙΙΙ.) Verba feci, contrahitur, I

vehementi motu sanguinem suum ad axim compellit, I ad basim, dum conus cordis ad basim eccedit. Idemque cum sit valUularum apparatu S, sanguis Venosum quidem annulum expandit, dextram vero valvulae productionem ab ostio, quod claudebat, aortae arteriae removet, hoc ostium sibi ape Iit , valvulas semiiunares in eo ostio positas contra parietes aOrtae apprimiζ, in elim arteriam exit, Vehementissimo impetu. Ostendit oculus in vivo

54쪽

animali, ventriculi sinistri amplitudo aucta, quando portae ostium impeditur. CXVI. Njhil valde a valvulis pulmonalis arteriae disterunt storticae. Unjce, ut osculum majus, ita δε ipsae majores, I sortiores sunt, & rarius d stituuntur globulis illis callo lis. Fibrae etiam valvu- Iarum tum transversales, tum ascendentes, Paulo magis conspicuae sunt. CXVII. Post contractionem cordis sequitur ejus remissio sive diastole : Inane nempe, laXum, &molle longitudinem priorem recuperat, & Ventriculi a septo recedunt, & ab apice basiis. Sed cum praesto fit ante eos undique expectans sanguis in auriculis, ille per valvularum venosarum intervalla irruens parietes oppositos dimovet, & cor una S amplius, & longius undique efficit. Sed etiam postquam auriculae sanguine recepto se liberarunt laxantur eaedem & parietes oppositi a se invicem relabuntur. Easdem aures sanguis in venas cavas aut pulmonales collectus, his venis contractis replet,& aures pariter ut ventriculos, undjque & longas,& latas & crassas reddit, & denticulos ipsos cristati marginis distendit & explicat. Fjbras in corde esse dilatantes repugnat conjunctioni fibrarum, quae per ramos medios colligatae non postunt seorsim moveri : & incisionibus vivorum animalium, quae

totum cor una cosutringi ostendunt.

CXVIII. Considerandum vero est hos motus auri S dextrae, sinistrae, ventriculi dextri & sinistri non ea successione fieri, secundum quam ordinis gratia

eos motus descripsi Aures enim utique contrahuntur, dum ventriculi ludiantur. atque aurium conistractio praecedit ventriculorum contractionem, manifesto experimento in morjbundis, inque animalibus, quibus sanguis friget. Sed una utraque auris

repletur primo momento, Una evacuatur utraque secundo. uterque ventriculus contrahitur tertio,

sed quod idem primo est, & uterque evacuatus remittitur quarto, quod idem est secundo. Qui alla

55쪽

docuerunt, non satis magnum experimentorum in vivis animalibus fructum ceperunt. Auriculam ante mortem crebro palpitare, antequam vel semel cor contractionem perficiat, & pergere dextrae mo tum, quando sinistra quievit, utique certum est. Auricula cum sinu unum saccum efficit, & uno re-Pletur tempore, uno inanitur.

CXIX. Sed quaeri potest, quare cor in desessi, moia tu , tot in vita annis, tot in anno diebus, in hora denique pulsibus, qui in sano homine non multo

pauciores sunt, quam 5OOO, eOUtrahatur, nunquam ferietur, sed repletioni contractio, huic nova repletio succedat in aeternum firmo ordine, neque unquam a tanto labore, quem nullus alius munculus vel paucis horis ferat. lastetur aut doleat. Varii respondebunt varia, desumpta a nervis inter arterias magnas compressis, de arteriis coronariis alterne cum corde repletis &c. CXX. Sed summa mihi videtur naturae simplicitas. Repletur auris, quando laxa est, Vi musculosa venae proximae : ita cor pariter contrahitur, quando a sanguine per aurem invecto irritatur. Ergo idem, ubi sanguinem accepit, vi irritabili, &stimulo, quo fibrae in contractionem aguntur, constringitur, sanguine se evacuat, idemque stimulo liberum quiescit atque relaxatur. Sed nunc laxum, ab auricula, quam par stimulus sanguinis Venoli irritat, contracta repletur, cum perennis actio cordis & arteriarum, ad aurem continuo sanguinem appellat. Ita se habere demonstrat observatio, quae successionem repletionis & contractionis in vena, aure, corde, arteria facile in debiliori animale ditastinguit; evidentius vero in iis animalibus, quibus unicus ventriculus est, testudine, rana, serpente, piscibus, pullo in ovo contento, cui pro corde

curvus unice canalis adest. Porro haec confirmat

cordis quies a ligatis venis, cordis motus a silutis,c si haec phaenomena satis firma sunt, b certius autem ab impulib natu, liquore, cordis ranae ctrea

56쪽

bullam aeream insatam perpetua contractio, quam alterne multis horis mittit in aurem & alterne recipit. Quiescit primus sinister Ventriculus, tunc auris ejus lateris, inde dexter Ventriculus, tunc de X-tra auricula, pollea Venae pulmonules & cavete. Quem caVae venae motum tribuunt, is auri debetur, repellenti in utramque venam cavam sanguinem,

quem cor emortuum non recipit.

CXXI. Neque quidquam ultra requiri credo, praeter perpetuum stimulum ad particulam summe irritabilem applicatum. Nam etiam sub ipsam mortem ipsum frigus artuum, quos calida Vita relinquit, venas constringit, & sangujnem cordi submittit, quo tempore pulmo ex respirationis defecta immeabilis sanguinem ad sinistras caveas nullum transmittit. Et contra cor rite inanitum quiescit. Ita fieri potest, ut pro vena cava aureque deXtra, ultimi viventis praerogativa ad aurem & cor sinistri lateris transferatur. 1si facias ut dextrae caveae inanes sint, sinistrae a sanguine irritentur. Si enima nerVitrum compressione quietem cordis derivaveris, repugnant auriculae, quarum nervi non comprimuntur , exemplo piscium & pulli gallinacei,

ubi nulla nervbrum compressio locum habet. Si ab arteriis coronariis repetieris, experimentUm contrarium eli, cum ValVuljS aortae non tegantur, &ex arteriis coronariis sectis tempore systoles cordis sanguis altius exiliat. CXXII. Neque cum cordis Vjribus conjungo Oscillationem vasorum minimorum, quum eχ erimenta refutant : neque Vis caloris externi c Umin summo septemtrionis rjgore animalia vivant Vigeantque & arteriae vis contractjlis & pondas partium A atmosphaerae adjuvat sanguinem in eordis diastole : sed eadem resistit in systole, ut nihilo majori compendio per contractiles arterias sanguis promoveatur Α quam quidem per arterias rigidas animalium minutiorum.

CXXIII. Qua vero celeritate, A quo impetu sanin

57쪽

C O R.

guinem cor promoveat, varie disputatum est. Recentiores scriptores calculum ita posuerunt, ut proceleritate quidem definienda admitterent, ex Ventriculis cordis prodire uncias duas, ea celeritate, ut pulsus pars, quae dicitur systole, intra tertiam

partem pulsus totius, sive intra za5 minuti primi Perfieeretur, aream autem ostii aortae aestimaverunt ut O . qi 87. Ita dividendo spatium, quod a duabus unciis sanguinis repletur, c 3. 318. poli. per aream ostii uortae, hunc numerum, nempe longitudinem aOrtae cylindricae, quam replent duae sanguinis un-

eiae, P 1 4 4 o pollicis, multiplicando per 225.

sive numerum pulsuum , invenerunt pedes I 49. &2. une. dee. Pro spatio, quod intra minutum primum sanguis percurreret, si ea Velocitate Pergeret, qua ex corde expulsus est, & per arteriam cylindricam flueret. Pondus vero sanguinis, quod eordi in eum bit, aestimarunt ex saltu, quo ex arteriam ori sanguis in vivo animale prodit, ad 2 Pedes, decimas quinque, & ex areae ventriculi IS unciarum ratione. Sic prodeunt 18SO unciae cubicae sanguinis, sive librae si . & s. Unciae, quae eontra Ventriculum cordis contracti nituntur. Ea ergo velocitate cor SI. l. projicit, qua intra minutum primum Ig9 pedes percurrant, idque 48OOies intra horam.

CXXIV. Et multa hic subsunt, neque consecta, neque forte extricanda unquam, etsi uortae ostium distentum in Vivo amplius est, incerta sit mensura areae Ventriculi, neque saltus satis sorte altus, si cogitaveris, ex minutissimis arteriolis sanguinem Vehementer in Vivo animale erumpere, etsi denique non possit facile confici, quantam partem totius pulsus systole cordis sibi sumat, a quo tamen

numero mutato maxime calculus omnis mutatur,

interim apparet validam esse machinam, quam cor VOeamus. Consentit experimentum, quo demonstra-

58쪽

COR. tur, dissicillime injectione anatomica repleri vasa

Omnia rubra, minora omnia replere impossibile esse,& tamen cor sanguine impulso non solum lente

distendere vasa omnia majora, minora, minima, sed magna praeterea celeritate sanguinem promoVere. Et in minimus arteriolas cor sanguinem urget,

ut etiam subsultus ejus alterni percipiantur; & in Venas, & demum in vasa minora, cum in frigidis animalibus , inque insecto ovo contento, nulla praeterea potentia sit, quae cor per id vasorum genus Promoveat, & ex minimis arteriolis saltum aliquot pedum L parabolam descriptam vidi, cujus altitudo esset quatuor pedum, amplitudo Vero Pr jectionis ad septem pedes, & ex aorta testes sunt, qui viderint ad duodecim pedes sanguinem exsiliisse

CXXV. Deinde, ut vim cordis in vivis animalibus aestimemus, cogitandum est, quantae sint resistentiae, quas cor superat : aestimandum enorme pondus sanguinis totius, quinquaginta I ultra sorte librarum, id enim totum , ubi quievit, in motum facile cor solum redueit, exemplo eorum, qui in deliquium animi incjderunt, aut ex aquis sunt revocati. Porro considerandum est maximum decrementum Velocitatis, quod a majori lumine ramorum oritur, & omnino vel in intestinis videtur ad et tam vel gomam potentiam rationis - aestim ri posse. Et tamen celeriter moventur per minima Vasa liquores, argumento perspirabilis Sanctori ni, quod valde velociter sumi modo ascendere Vidi in subterraneis cuniculis, & sanguinis in piscibus moti . Cumque frustiones in omni machina ma-Ximam partem virjum consumant, in humano corpore, ubi liquidum longe aqua viscosius fluit, in adeo angustis canalibus, quos singuli globuli, Ane se quidem absque mutata figura perfluunt, frictionem maximam retardationem facere, facile intelligitur, magnam ergo vim esse, quae tantam molem, per resistentias α virium decrementa prOMο-

59쪽

veat. Sed etiam aneurysmata, & arteriae vi cordisruptae, & pondera maxima una cum corpore humano per cordis systolen elevata. CXXVI. Sanguis in aortam impulsus offendit a teriarum coronariarum duo oscula, vicina aorticis valvulis, sed 1uperiora, neque ab iis valvulis tegenda, in ea omnium primo irruit, sic cor sibi linsi sanguinem suppeditat. Eae arteriae sere semper duae sunt, & ex corde angulo prodeunt cum trunco obtuso. quarum dextra inter aOrtam & arteriam pulmonalem, superior & sinistra inter aurem sinistram, & aortam exit. Omnes arterias externas multa pinguedo sequitur. Non magis quam aliae arteriae valvulis interceptum habent cavum. Hae arteriae quidem parvis ramulis inter se ubique ci ca leptum cordis & apicem communicant, annU-1um verum circa cor non perficiunt. Dessinunt duplici modo. CXXVII. Prior finis in venas est, quarum rami arteriarum socii decurrunt, trunci necessario disserunt. Itaque sinistrae arteriae comes est Vena coronaria magna , quae ad sinisteriora valvulae Eustachianae in aurem magno & valvula, aut pluribus etiam membranulis, protecto orificio inseritur, radicem legit auris sinistrae, & ramos superficiales a teriae dextrae comitatur. CXXVIII. Altera vena, sive partem prioris seceris, eadem enim utrique est insertio, per septum cordis in facie plana descendit, Mediae nomine digna. Tertia auris dextrae radicem transversia legit, & hinc in magnum ostium venae coronariae CXXVII. aut certe in viciniam hujus orificii, inde in venam anteriorem aperitur. Dat Ventriculi dextri parti in facie plana sitae. Innominatas, proxime dicendas, saepe recipit. CXXIX. Aliae sunt vena' aliquot anteriores com dis, sed una major, quae in ventriculi dextri parte aciei vicina decurrit, & auri dextrae. Obliquo

itinere, aliquamdiu iniqx membranas repens, ins

60쪽

ritur in partem maXime anteriorem, & nonnun aquam in truncum Venae cavae superiorem. Ea anterior Vena aliam OezUltam per radicem sinus dextri

mittit, quae in ipsa auris 1ubstantia tecta migrat, atque iterum inserta coronariae magnae circulum venosum cord js perficit, qualem sere arteriosum, sed nihi ignotum, alii describunt. CXXX. Sed aliae incerto numero, locoque Venae plurimae dantur, quae ad partes Profundas, neque vulgo aecessas baseos cordis Pertinent, inter Origines magnorum Vasiorum reconditae. Eae numero sis osculis aperiuntur in sinum deXtrum, auremque, ii numque sinistrum, sed hae rariores. Ita Vidi venam propriam ex sinu in carne auris dextrae latente sursum ivisse, versus stortam, & arteriam Pulmonalem , & insertam ab altero latere fuisse venae coronariae majori r aliam , inter ostium Venae coronariae vortam occultam, insertam sinui dextro :aliam per vestigium foraminis ovalis I septum duorum sinuum, huic ipsi sinui insertam. alias ad val-Vulas Venosas pertinentes, aliasque nimis fuse dicendas. Vidi etiam a sinu sinistro in venam cavam

insertum. .

CXXXI. Aliae minores Venae, quarum trunculi breves sunt, neque disiectione facile attingi possunt, osculis brevibus, per omnes illas infinitas foveas ventriculi dextri A sinistri in septum cordis,& utrumque atrium obliquis Osculis aperiuntur. Eas dena onstrat aqua, satus, mercurius, post ligatas undiqUe Veuas coronarias sociis arteriis inprirnis immisius, vel ipsis etiam Venis, intercepta maiorum orificiorum insertione. Per omnem enim ambitum utriusque Ventriculi bullae aereae, guttae aquae

tinctae, & argenti vivi erumpunt, etiam absque violentia, quae credi postit Venas rupisse. Est tamen ex arteriis in sinistras caveas dissicilius iter. CXXXII. Sunt, qui velint coronarias arteri ES sanguinem non contracto corde accipere, sed abn0rta subsidente , Ob angulum retrogradum, Valvula. 1

SEARCH

MENU NAVIGATION