장음표시 사용
81쪽
eies minorem resistentiam in fluido reperit, cum quo moventur. Celerius etiam aguntur, quibus per axim moVeri contigit, sive ex suo pondere , sive ex directione, qua ex corde exierunt. Porro in convexitatem flexionum seruntur, quaecumque motu projectili excellunt, eae vero repunt per concaVitatem , quaecumque magis gravitati, aut lentori, minus motui projectili parent. Ita sanguis ad secretiones disponitur. CLXXXIV. Θsole arteriarum primo compactionem efficit, lium contra sanguinem tamquam obstaculum contractae, hunc aliunde Viscidum, compressi lem, urgent, liquidiora in oscula lateralia expellunt, puncta contractutum inter globulos augent, crassora adunant, m0leculas planas in densitatem compingunt. Densitas autem est, partim, ut numerus globulorum, partim, ut globulorum ipsorum densata materie S. CLXXXV. Deinde oscula haec minima, uni globulo pervia, videntur modulus esse, in quo masnsulae languineae detritis angulis ad sphaericam figuram praeparatae, eam nunc induunt, & in persectas sphaerulas mutantur. Inde denuo densitas, cum sphaera figurarum solidarum omnium sit capaci R
CLXXXVI. Reticula arteriosa obstructionis periculum auferunt, dum ad quamcumque sedem a teriae, in qua obstructionem incipere vel sanguinem coire posueris, contrarium flumen admittunt, quod haerentem glebulam contrario ductu in latiorem truncum repellat, & inter Ie, sanguinisque directum torrentem comminuat. Irreparabilem etiam pbstructionem, vel jacturam vasis alicujus, supplet vicini canalis major distentio, confirmata in chirurgi eis, post resectam ligatam ve principem arte riam. De Velocitate sanguinjs aliquam partem demit collisio oppositorum torrentium. Reticula fri ctionem globulorum augent. CLXXXVII. Uti velocitatis, ita lentioris motu)
82쪽
ro ARTERIAR. COMMUNIA OFFICIA.
in vasis minimis sui sunt esse eius. Moleculae dive sissimae turbido motu inter se rotantur in arterii a majoribus; in minoribus, diminuto motu progressivo, secedunt a rubris & ponderosissimis laxiores moleculae, & ad circumserentiam ramosque expeJ1untur, dum axim firmiores tenent. Vires etiam attractrices molecularum sanguinearum augentur, hinc pingues moleculae se attrahunt, secedunt inhiantia oscula lateralia, quod & pigrae sint, & magnae : alia tenuiora liquida per ramos laterales gracilioris orificii amandantur, donec in orientem Venulam sere solus sanguis ruber transeat. Miscentur etiam in unam venam diversae indolis particulae, ut sanguis ad certos usus contemperetur, ut in Venae portarum exemplo. Sed haec omnia, quae sanguinem ad secretionem disponunt, dicentur c. VlΙ.
ne in alia vasa depositi, secerni dicuntur, Videntur quatuor poni posse. Prima est liquorum viscidorum, coagulabilium ad ignem Ilio. grad. ab aeOre meraco & abalco hole, qui tamen plerumque in vivo homine vaporis instar exhalant, & a morte demum in gelatinam spistabilem coguntur. Huc pertinet liquor seu halitus Ventriculorum cerebri, peri cardii , pleurae, peritonaei, tunicae vaginali S, amnii, articulationum , capsularum renalium, uteri forte, liquor gastricus, intestinatis, lympha denique vulgo nota.
CLXXXIX. Altera est liquidorum , quae partim perinde exhalant, sed simpliciora prioribus c CLXXXVIIIJ & magis aquea, neque ab igne, neque a vini stillatitio liquore cogi possunt; partim non exhalant, sed in proprios ductus eXeret
83쪽
rios deposita, per commune orificium alicujus glandulae proprio loco excernuntur. Ad prius genus pertinet perspirabile Sanctorianum, pars lacrymarum, humor aqueus oculi. Ad posterius lacrymarum altera pars, saliva, succus Pancreaticus, urina. Sudor ex perspirabili & oleo subculaneo mixtus vi
CXC. Tertium genus ab utroque priorum dinfert, aqua gravius, lentum, Viscidum, sed aqueae
indolis, neque in gelatinam spissabile, sed diffata
aqua in crustas potius liccas coiturum. Cum nullo jale effervescit, & ab acidis sortioribus contrahitur& lentescit : mlvitur a lixivis. Ab igne in aquam resolvitur, & salem Volatilem Parcum, paucumque oleum. Hujusmodi est mucus omnis in corpore humano , per Viam aeream, cibariam, urinaeque iter& genitalium partium cavitates dispersus, semen. CXCI. Ultimum genus est liquidorum inflammabilium, quae recentia quidem aquosa sunt & tenuia,
Per moram vero, dimata aqua, in unguem abeunt tenax, Oleosum, ardens, saepe amarum. Huc bilis refertur & cerumen, & sebum, unguemque cutaneum, & medulla ossium, omnisque per corpus humanum pinguedo, tum castoreum, & Vitellus ovi.
Lac ipsum, quatenus butyrum continet, huic generi propius est. CXCII. Alii humores ex iis componuntur, qu O. simplices descripsimus, lac ex butyro &aqua, unguem articulorum ex adipe & lympha.
CXCIII. Qui cogitavit in sanguine reperiri serum coagulabile CXXXVII. aquam exhalantem CXLII. mucidum aliquod viseidum CXXXVIII. oleum denique CXLII. incipiet percipere, potu jsse omnino fieri, ut hujusmodi liquores CLXXXVIII. ad CXCΙ. ex sanguine separarentur, ut qui Principia sua in massa sanguinea habeant. Sed quo modo laetum sit, ut hoc loco oleum, in alio Viscere
Aqua, alio mucus de sanguine secedat, id indaga
84쪽
dum superest, & requirit descriptionem Organorum
CXCIV. Liquores coagulabiles pene ubique ex
arteriis absque ulla intermedia machina secernuntur, in canales excretorios ex arteriis continUOS.
Demonstrat injectio glutinis, & aquae, olei demum
tenuioris, quae adeo prompte ex arteriis rubris in omnes exveas exsudat & effundjtur, in quibus vapor iste coagulabilis naturaliter reperitur, nullOl-que intermedios nodos, neque cavernulas moratri ces invenit. Sanguis demum per stagnationem, mo ram, impetum paulo majorem, absque permanente noxa , in plerasque harum cavitatum effunditur, documento, non longam, nec impeditam iam inter rubra vasa & eos ductus excretorios i n-
teresse, uti neque flava lympha multum a sanguine distat.
CXCV. Aliud coagulabile liquidum , ab acidis etiam spiritibus, & ab alcobole inspissabile, est auhuminosus articulationum humor, qui adjpe Vero& oleo medullari & liquore exhalante mistus linimentum constituit mollissimum, lubricandis cartilaginibus & minuendae frictioni aptissimum. Huic secernendo conglomeratae quaedam peculiaris fabricae glandulae datae sunt, quae in foveis ossium articulatorum asperis ita sedere solent, ut modice eomprimi pos fant, elidi nequeant. CXCVI. Harum glandularum peculiaris fabrica est. Μ Ores acinorum glomeres lata basii fere ossi haerent, involuti adipe; inde, in aciem cristatam, extenuatae ex tenuit limo limbo liquorem deponunt, patulis, quos tamen non satis manifesto reperio, ductibus. Aliae minores passim I in vaginis tendinum . & inter fibras dillidentes capsulariam ligamentosurum articulorum sitae sere de glandularum limplicium indole este videntur, flavo mucoso sero turgidae.
CXCVII. Liquores non coagulabiles CLXXXIX. Drioris generis eadem ratione secernuntur, uti spis.
85쪽
sabiles illi CLXXXVIII. nempe ex arteriis exhalantibus, quae nullo medio solliculo ex rubris arteriis nascuntur. In valis perspirationem culaneam fundentibus, lacrymalibus prioris generis, humoreaqueo, injectio aquea vel glutinoso tenuior ex arteriis ita exsudat, ut nullum dubium supersit. Etiam his arteriis irritabilis natura est, ut ab aeri tactae multo plus liquoris , quam sanae , dato tempore
CXCVIII. In posteriori vero genere, salivati,
secretio fit ope glandularum congl0meratarum, qUES ex ipso acinoso habitu veteres inprimis distinxerunt, & pro glandulis habuerunt. Eae fiunt acinis, sive Iobulis subrotundis, laxa cellulosa fabrica conjunctis in unam majorem molem, quae saepe densa
aliqua cellulositate, tamquam communi in Voluero. extus obducitur, exemplo parotidis, maxillaris glandulae. Ρer intervalla acinorum vasa migrant arte-riosa, satis hic ampla, & venosa. Pleraeque Vero conglomeratae glandulae liquidum ea lege ex sanguine separant, & amandant, ut quilibet acinus ductum excretorium emittat, is conjunctus cum sui similibus in majorem trunculum, denique Venoso more in unum canalem coeat, qui liquorem in ea glandula separatum aufert ad loca destinata , cavitatem oris intestinorum , superficiem oculi &c. Est, ubi hic ductus excretorius aut nullus est, aut
certe nondum inventus, exemplo capsulae renalis,
glandulae thyreoideae, thymi, nisi istae ad conglo
CXCIX. Acini ipsi cellulosium duriorem limitantem circumpositam habent, & in minores acinos dividuntur, teste oculo, microscopio. Quis finis divisionis 3 An simplex quivis acinus, in medio cavus est, & in folliculum sudantem ex arteriis
humorem accipit, per ductum eXcretorium amandat 3 An hane fabricam suadent grandines, hydatides , renes scirrhis rotundis pleni Θ An viscera majora secretioni praesecta sunt conglomeratae glun-
86쪽
dulae 3 an in hepate, liene , rene , teste , eortice
cerebri, suadent hanc Opinionem morbosa rotunda concrementa 3 an animalia minora, quibus ea
Viscera acinosa apparent 3 An in ipsa cellulositate,
quae omnia in corpore humano etiam extrema Uasa ambit, spatiola cava sunt, & areolae, in qua secretus liquor effunditur pCC. Nihil hujusmodi obtinere videtur. Et aciniquidem viscera animalium componentes lobi sunt, non elementares, sed magni pro suis bestiolis , &compositi. Morbosa concrementa sere omnia in cel-
Iulosa tela placentae, & in ipsis artubus a suspicione glandulosae fabricae remotis limis, sedem habuerunt, fiuntque oleo, halitu, terra, in cavum aliquod minimum cellulosum essu sis stagnantibus, comprimentibus vicinos solliculos, & proprios sibi Parietes parantibus. Sed etiam aque a fluxilis natura liquidi hic secreti CLXXXIX. suadet, nullam
fuisse in ejus secretione moram, nullum locum Ubi stagnaverit. Quae enim liquida quiescunt in corpore humano calido, pleno resorbentibus vasculis, ea omnia in spissantur, & ad muci , olei ve naturam accedunt. Deinde injectio anatomica dissicilius quidem ex arteriis in duetus excretorios penetrat, quae, si crassa fuerit, retineatur, si tenuis, eXha-Jet in cellulosam telam. Summo tamen artificio magnorum virorum factum est, ut crassa satis Icerae similis materia transiverit ex arteriis glandularum salivalium, hepatis, in continuatos ductus excretorios, neque nodul OS interpositos repleverit, ut oportebat ex theoria CXCIX. fieri.
CCI. Quare acini videntur componi ex arteriis venisque divisis, subdivisis, multa cellulosa tela, reticulum distinguente , connexis, donec, ea tela sensim duriori facta, rotundam aliquam figuram imitetur. Suadent analogia loborum pulmonalium, loborum thymi, insectorum fabrica , & inprimis testis, cui manifestissime lobuli ex vasis excretoriis in fasticulos m0llissima membrana cometaiS co
87쪽
ponuntur. In cellulositatem vero liquida glandularum non videntur effundi, unde aut nulla, aut dinficillima via ad ductum excretorium ssit. Nuperior denique Cl. incisorum industria vascula minima, cylindrica , alba , vera viscerum elementa addidit, quae sperari possint repetitis experimentis confirmatum iri. CCII. Liquor tenuis, non spissabilis, neque tamen exhalans, sed aqueus, alibi etiam absque acinosis conglomeratis glandulis generatur. Ita urina ex arteriis rubris in fistulas membraneas manifesto continuatis deponitur, facili via pro aere; aqua, argento vivo. Ea etiam, etsi occultior, ratio videtur esse liquidi nervosi, quod in cerebro secerniturάCCΙΙΙ. Tertium genus liquidorum mucostim CXC. pene ubique ex sinibus. aut glandulis cavis sece nitur. Glandulae perae solliculive in universum ea sunt fabrica, ut amplam cavitatem nactae sint, membrana undique circumscriptam, ita tamen, ut aliquando pro altero, clauso, hemisphaerio solliculi, ipsa caro ejus partis sit, cui glandula adhaeret,
alias membrana continua totum Ovale aut rotundum glandulae receptaculum perficiat. Ea cavitas rotunda plerumque, nonnumquam tamen longa est,& oblique inter vicinas partes repit, exemplo urethrae virilis, solliculorum sinus muliebris. Irritabiles sunt, & ab acri lacessitae secretionem accelerant.
CCIV. In hos solliculos arteriae minimae vel carnis, cui innata crypta est, vel membranae, quae cryptae eonvexam partem perficit, finibus in cavitatem cryptae productis aperiuntur, suumque liquidum exhalant, quod folliculo receptum, Ob angustiam ductus excretorii moram nectens, spis1atur, aquae parte resorpta per Venas, arteriis eXbalantibus similes. Ita docet fabrica solliculorum simplicium linguae, in quibus ti efferens ostium , &advehentes pori etiam oculo conspici possunt: tubuit ventriculorum avium, in quibus villus secre-
88쪽
torius in caveam manifesto propendet; in)ectio, quae decolorem ceram in glandulas simplices emittit CCV. Sive longus sit sinus mucosus, sive rotunda glandula, ostium exeretorium habet, plerumque satis amplum, Ut tamen in rotundis glandulis non magnam rationem ad glandulae cavitatem habeat. Hoc ostiolum non raro absque ullo medio ducta incommunem illam amplam cavitatem hiat, in quam mucum oportet effundi. Ita se habet in dorso Iinguae, in glandulis simplicibus ventriculi, intest Dorum. Has crFptas VocaVit RUYsCHI Us. Sinus saepe simili sunt fabrica, & absque alio ductu aperiuntur , ut in urethra virili. CCVI. Aliud harum glandularum genus est, ubi multi solliculi simplices uno communi inVoluero excepti, ostiis suis amplis in unum communem si1- num hiant, absque Vero excretorio duetu. Ita intonsillis fit. Conglutinatas Vocant. CCVII. Aliae glandulae simplices ductum excretorium nactae sunt , per quem suum mucum effundant , vasculum nempe membraneum, cylindricum , angultum, orificio suo posteriori hians in cavitatem glandulae, anteriori in communem cavitatem , cui mucus destinatur. Hujusmodi ductus excretorii alicujus longitudinis sunt inprimis in glandulis subcutaneis, asperae arteriae, Palati, sebaeeis. Est ubi p rum I ductum manifestius, quam folliculum demonstres, ut in naribus, larynge, intestino recto.
CCVIII. Alias plusculi hujusmodi ductus, ex suo
folliculo orti, singuli confluunt, uti rami venosi solent, in unum grandiorem excretorium ductum, qui plurjbus solliculis communis sit. Huc pertinent glandulae compositae intestinorum, sinus caecus linguae , e X glandularum classe : ex sinibus, aliqui compositi sinus urethrae, piscium & tubuli ventriculi fibri, avium : Himus modi glandulae ex simplicibus conmo ita Vocari pollunt. Ubi vero unice Vicinae sibi sunt, agminatas solemus vocare Vel Congrega-εas : ut in intellinis, Ventriculo, saucibus.
89쪽
nuntur in diversae fabricae organis. Adeps & medulla ex arteriarum exiguis ostiolis in tunicam cellulosam deponuntur , absque glandula. Idem adeps subculaneus per exiguos ductus porosque passim exit, absque glanduloso solliculo. Sed cerumen, sebumque culaneum per glandulas secernitur, easque variorum generum. Plusculae, sebacei generis, o iaculo in cute nudo apparent, & absque ductu alicujus longitudinjs sunt, ut in auriculis. nymphis muliebribus, vallecula inter eas & labia pudendi intercepta, praeputio penis, Clitoridis, area mammarum. Hae nihil valde diversae sunt a cryptis CCV. 9 nisi materia, quam secernunt. CCX. Aliae sebaceae habent ducturn excretorium alicujus longitudinis, ut cutaneae fere omnes, Ut, quae in cellulosa tela positae, ductum necessario sine nactae, qui eutem perforet. Ita in faeie inprimis' notissimum est, & longitudinem ductus metitur ex- prelius vermiculus, qui ipsa sua magnitudine demonstrat, folliculum graciliori poro subesse. CCXI. Aliae denique sebaceae glandulae eX eo sunt genere, quod dixi C VIII, in quo multa
cryptae exiguis ductibus in unum excretorium majorem ductum consentiunt. Ita in facie passim pori majores multis cryptis communes sunt. Ita se habent sebaeea illa intestinula palpebrarum : ita in organo secretorio moschi, castoris, hyaenae, ci Vettae, gliris, glandulae unguinosae, quae in unum
commune receptaculum sebum suum congerunt.
CCXII. Lac, quod ex aqua &Oleo mixtum, &sui generis est, in glandula conglomerata secerniatur, qualis dicta est CXCVIII. & sorte ex adipe resorpto. De bile controvertitur. Sed ibi vasculosam fabricam obtinere, & absque medio solliculo ex vena portarum in radices felleas bilem deponi, multa suadent, maxime vero injectio Ruysichiana,
quae ex vena portarum in eas radices penetrat, neque intermedios moraturos nodos offendit. Sed
90쪽
lae, & bilis, multo tenuiora, aquosiora, sunt seinbo solliculorum, adipe. CCXIII. Superest, ut inquiramus, quomodo factum sit, ut ex uno communi sanguinis penu suis semper locis constanter eadem peculiaria liquida generentur, neque lac in renibus, in thymo bilis, in se baceis glandulis mucus secernatur unquam. Hoc vero problema perse ne is demum solvet, qui inti- am fabricam organorum secretoriorum perspectam habebit. Interim propono, quae certa fide haetenus nota lant.
CCXIV. Primum sanguis ipse, ex quo liquidum
aliquod parabitur, variis locis eum proprium characterem induit, ut plures in eo sanguine particulae sint ejus indolis, quam in liquido ibi secernendo regnare N TURA voluit. In hepar sanguis venosus advenit, lente motus, plenus adipe, plenus vapore semiputrido intestinorum. Ad testes sanguis sertur lente per flexos, graciles, longos, minimo angulo Ortos canales, sub cute, loco frigido. In
carotides probabile eli niti validiores sanguinis partes, & spirituosas, & densas, ut aquosius sit, quod- eumque descendit in abdomen renesque, & salivam Pancreatis, succum gastricum, & intestinatem separat.
CCXV. Deinde praeparat ad secretionem ipsa retardatio sanguinis in vasis minimis, qua fit, ut san guinis rubra pars & densior axim sui canalis sola
teneat, e Xpellantur ad laterales ramos reliqua liquida pigriora, leviora, minus Velociter mota, Occurrant osculis secretoriis ex latere canalis e Xeuntibus. his viscore suo adhaereant. CCXVI. Haec ostia varia sorte diametro, semper tamen angustiora sunt, quam ut sanguinem in statu naturali transmittant. Hinc aucto cordis im-yetu, utique multa sanguinem recipiunt, ut ex arteria rubra continuo oriri, neque Valde minora
esse rubris globulis, probabiliter concludere possis. sine eadem ostia secretoria ceram, sebumque cran
