장음표시 사용
211쪽
RERUM bEGYPTIARUM Lin. Hl. CAp. XII. 177tinuo exhibent, quo probe ii nutriuntur, S robustissimi evadunt. i Hordeum ibi ad equos alendos abundantissime serunt, ad colligunt: Secale non multum delectantur OryZam abunde
in toto AEgypti solo aquis irriguo serunt , & magno studio colunt, quod cibus sit bEgyptita longe aliis cibis frequentior,& familiarior. Decoquunt in jure pingui vervecis donec
veluti crusta pultis reddatur , ct postea copiosum butyrum addentes, ebulliendo ipsuin adhuc perfectius concoquunt: hocque epulum Pila nominant. Serunt Zeam, Viciam, atque medicam pro equorum, mulorumque pabulo. Milium habet EgJptus etiam , sed non multum , quod pullorum gallinaceorum causa serunt. Habent, ct copiosius quoddam genus milii, quod AEthiopicum appellant, & proprio nomine Dora. Planta fert caulem arundinaceum, geniculatum, Vene- ' Videto milio sorgo vulgo vocato longe brevius, foliis itidem b. III brevioribus, minusque latis: paniculam fert magnitudine, at-Num. I, que figura sirgo proximam, non tamen sursum, ut in sorgo, recte, actam, sed deorsum fleXam, seminibus parvis, rotundis , sorgi granis similibus innumeris congestam, colore extra, intusque candido ; ex ipsorum farina panis conficitur albus& esui acceptisiimus, S utilissimus. Eodem tempore quo triticum serunt , eodem S linum , quo maxime AEgyptus abundat, ct trifolium, S reliqua omnia cerealia semina, a qne leguminosa ab Incolis seruntur. Inter legumina quod primum bonitatis locum habet, est quod Mas appellant: post ipsum bonitate, pisum, phaseolus, cicer, lens, faba, ervile,
cicercula, aracus, faenugraecum, S ervum. AEgyptii omnibus leguminibus praeserunt Mas ab omnibus Arabibus vocatum , ct planta , S semine piso simile , sed longe minus: crediderim tamen ego esse pisi genus, sed eo longe ad victum utilius, quando facilis sit coctionis in passivis qualitatibus. At de hoc legumine in fine primi Libri istiusce Historiae cum a nobis accurate actum sit, nihil aliud addimus. Pisa huic succedunt, quibus coctis familiarus ad cibum utuntur, atque viridibus crudis quoque indigenae perinde ac nostri vescuntur. Phaseolos multorum generum habent, in-Z ter
212쪽
I 78 ter quos albos Italis similes, & parvos, lentis sere magnitudine : libentius esitant AEg3ptii, Turcaeque plurimum esuleguminum delectantur , atque adeo, ut in conviviis , quae fiunt a Pro-rege AEgypti , Turcarum Imperatoris sumptu, in aula auditoria Cadis, Spais , Chia is, Beis, Sangiachis , atque aliis Turcis, dapes majori ex parte sint legumina varia, scilicet Mas, pisa, phaseoli albi parvi, ciceres, lentesque.
De Piantis non esculentis, quae in ZEguto nascumtur, atque de ipsarum Uu.'3 nnumerae sere plautae in AEgJpto nascentes etiam obsera I vantur, non ciborum usui servientes, cujusmodi ex iis, quas potuimus observare, est Kali, cujus multae sunt differentitie Icellu vocata ab Arabibus, yΙarmel Armata , Melanthium papaver nigrum , hyosciami genera quaedam , sed album praesertim , urtica a nostratibus disserens lini semine, ossar, cujus studinu beidet far Vocant, viola, gramen, meli lotus, visnuga, schoenanthus, iris, psyllium, beem album, &rubrum , hermodactylus, buZeidam , abel metuch , papyrus, stratiotes aquatica, Cyperus rotundus , artemisia alba , rosasofferra, sesban, bon, gel siminum Arabicum, calas, seu ban, gossypium , uZeg, agi alid , glans unguentaria , ligustrum , tamariscus, acacia, secamone , Cassia catharsica, balsamum, tamerindus, atque lanisera arbor. De his modo singulis enumeratis stirpibus non esculentis , particularis sermo a nobis habendus est. Ex Kalli plantis Κellu vocatis, eas, quas in Libro de Plantis AEgypti scriptis tradidimus, altera ejusdem generis planta postea nobis innotuit, ex qua usta cineres ad vi ra constanda, atque ad seponem parandum etiam
213쪽
RERUM AEGYPTIARUM Lia. III. CAp. XIV.
fiunt. Hanc Petrus Bellonius prope urbem, Rassit Vocatam, in quadam planitie , se vidisse tradidit; quam plantam esse Anthillidem Graecorum credidit, neque immerito sane, cum haec planta habeat ramulos rectos, folia parva lenti similia, sed longe minora , totaque planta gustui sit salsa, in sabu lossisque, & salsis locis nascatur. Armale multis in locis nisscitur qualis prosecto a Dioscoride expressa videtur. Vis las habent & inibi nascentes, & aliunde perlatas, quibus fa miliarius , atque utilius omnes in illo calido caelo utuntur. Melanthium quoque S nigro semine , & albicante odora tum ibi copiosius nascitur. De papavere nigro quod copiose
ibi provenit, superius dictum est , quippe ipsius plantae contusis capitibus , preloque expressis, succum meconium VO-catum emanare , atque ab iisdem scarificatis lacrymam exire , quae ab Arabibus Assium dicitur , atque a nostris Ο-pium, quae est exitiale venenum refrigoratoriUm , de cujus
viribus , atque usibus cum seperius latis, superque dixerimus , nihil aliud in praesentia addere Voluimus. Hyosciamum album in multis locis provenire Vidimus, sed privatim circum magnas eas pJramides in ea planicie copiosius, cujus quidem plantae imaginem dabimus in altero libro de Ex oticis Plantis, quas nos spatio annorum viginti, quo S Venetiis Medicinae causa fuimus, ct Patavii Medicam materiam ordinarie in Patavino Gymnasio professi sumus, collegimus; eo enim tem poris spatio multa a multis ex variis locis accepimus: qui liber si mulcum hac historia, quam nunc scribimus, eVulgabitur. In ruderibus Alexandriae, & antiquae Memphis, quae nunc extant in ruinis solummodo, haec planta nascitur. Urtica semine lini copiossius provenit, cujus profecto Vires , atque usus alias
abunde diximus. Nasci etiam in locis humentibus Ossar planta , S gramina multa , ct melilotum, quam plantam Alchimelech vocant, in Libro de Plantis AEgypti diximus. Gingidium quoque, quod visinagam multi appellant, Cairo
per Nilum flumen Alexandria navigantes, juxta ramum Calig vocatum, non procul ab oppido Rasiit appellato , copiolistime nasci offendimus, cujus quidem plantae umbella-Z Σ rum
214쪽
18orum ramulis siccatis ad usum dentium detergendorum magno eomodo uti frequentius solent. Habent & plantam Papγri in Nilo flumine nascentem, cyperumque rotundum , quam plantam nos in ejusmodi fluminis superciliis humentibus copiosam saepe manu nostra decerpsimus, quippe rotundas radicos habentem , S grandiores quidem quam ullis aliis in locis unquam fuerint inventae. Habent & quasdam radicu-Jas subtiles coloris flavescentis , & sapore subdulci, cum quadam laevi excalefactione , quas BuZeidam Vocant, quae radices usque adeo similes videntur radicibus Polemonia quas ossicinae ben album appellant, ut aliquando easdem esse crediderim. Hae ad venerem movendam apud omnes in magno pretio habentur, atque ita, ut tunc temporis singulae drachmae harum radicum si1ngulis aureis venderentur. Fatemur S nos ex omnibus Medicamentis ad venerem augendam mortalium memoriae a veteribus traditis , atque hueus que a nostris cognitis, hanc unam radicem omnibus esse
praeserendam. Johannes Brattius Justinopolitanus , Medicus maxime eruditus, multos annos Venetiis qui Medicinam fecerat , frigidi, siccique temperamenti, atque ita , ut potuerit inter frigidos maleficiatos facile comprehendi, cum forte Venetiis in ossicina Medica ad insignia Struthii modicum illi sce radicis casu degustasiet , fassiis eli nocte subsecuta usiaque adeo ipsi venerem fuiste excitatam, atque auctam, ut per totam eam noctem se in magnum priapismum incidisse, atquo laborasse suspicaretur. Non possum amrmare, haec ra dix an in AEgypto nascatur, vel aliunde deseratur. Ad hunc usum etiam habent Lehem album, S Behem rubrum legitimum Arabum: quod est: planta pastinacae sylvestri similis, radicibus quae nititur multis, non unica, ut in pastinacis, brevibus, crastis, in acutum desinentibus, per longum rugosiis, non recte, sed oblique actis , colore aut rubro, quas Behem amra, aut albo, quas Behem abiat Vocant. Suut etiam
boni odoris, S saporis sub dulcis. Serapio in lib. Simpl. cap. 223. has radices ex Medico Aben Mesu ag ita descripsit. se Behem sunt duae species, scilicet. rubri, ct albi, & suntis ambae
215쪽
is ambae venae in magnitudine radicis pastinaeae parvae, qua-- rum quaedam sunt tortuosae. Deseruntur ab Armenia :is odor ejus est bonus , & esst in eis viscositas quaedam, &o utraeque sunt calidae, ct humidae , ct augent sperma. Aviis cenna vero dixit: Behem esie radices carnosas, asperas, is a si1ecitate contractas : si Cum errore autem statuit has
esse calidas, S siccas, cum haec semen non augeant, sed quae humidae sunt: Quod melius a Serapione dictum fuit, eas calidas , & humidas esse. Abelmeluc sunt semina , quae CXMeecha deferuntur cujusdam plantae ricino similis, oblonga,
rotunda, nigrescentia , extrema in acutum desinentia , Violentissima vi purgatoria praedita, atque adeo pUrgant, Ut Unum semen devoratum cum per vomitum, tum per Ventrem
Violentissime purget ellebori albi modo. At haec duplicis sunt
disserentiae: quaedam majora pistaciorum cum corticibus fere magnitudine, atque figura: quaedam vero longe minora, eadem tamen figura, quae nucleis pinis piasse similia magnitudine videantur. Haec longe Venenossiora sunt, Ut modi etas unius seminis ita exitialis sit, ut purgando non raro saevis symptomatibus homines qui eam devoraverint , quasi interemerit. Ab his omnes abstinent, tanquam a Veneno exitiali. Majora vero apud quosdam rusticos in usu existunt. Iridem habent S ipsi in eo solo provenientem , at ipsius radicibus non utuntur, quod non ita viribus praestent. Utvntur iis familiarius ex Graecia, ac vel etiam ex Syria delatis, uine sunt admodum odoratae. Has pro Arabibus, S agrestibus hominibus pulverigatas ad manus habent, quem pulverem corporibus eorum a balneo inspergunt. Hanc profecto radicem tanti faciunt Λrabes , ut ipsorum nullus sit, qui duas, vel tres radices collo appensas non habeat, ipsamque Moscho odore praeferunt, unde apud eos Mosch non immerito appellata est. Nascitur in multis locis AEgypti Schaenanthus, sive juncus odoratus, quo tamen ibi nascente non
utuntur, sed eo qui ex Arabia desertur, cum AEgyptio longe sit odoratior, & viribus magis praestet, quam quae in Africa tota nascatur. Habentque fores ipsius duos ad Medi
216쪽
IMcinoe usum recipiunt: neque illis desunt flores , etsi non in ea copia, ut herba suppetit illis, quod Cameli partes superiores plerisque in locis depascantur, eoque pabulo maXira is nae delectentur: sorum enim defectus , vel etiam Galeni Anti . tempore dignoscebatur, qui de eo ita inquit. V His praete- si rea juncum odoratum ex Arabia allatum immitti praecipit, is quem nescio quomodo Schoenanthos, id esst junci florem se multi vocant, cum nobis floris copia non adeo suppediis tet: nam etsi tota advehatur.herba, sunt tamen ejus sua se periores partes a Camelis Depe depastae, Vescuntur enim si ea , & delectantur maxime se. Neque enim etiam hoc tempore iri magna abundantia flores junci odorati Cairi habentur, quod, uti a Galeno distum est , Cameli partes istiusce herbae superiores maxime depascantur. Neque iis qui
Arabiae loca viderunt hoc mirum videbitur , atque etiam non minus qui Camelorum ingentem numerum inibi viventium observarunt : etenim in quibusdam locis inter Dama scum , & Babilonem Arabes affirmant non minus quatuo centum millia Camelorum vivere. In Arabia vero in qua juncus odoratus nascitur longe plures observari. Quo mirari quispiam non debebit , si tot numero Camelorum pastione , qui herbae superiores partes assidue depascuntur, flores Schoenanthi magna ex parte absumautur, atque propterea in tam magna eX parte absumantur, atque propterea in tam
magna copia non suppetant. Q se si Mattheolus perspesta habuisset, Galenum, tantum Medicum, dicentem, ex ingenti copia Camelorum depascentium partes superiores herbae, flores non uξ opus esset, nobis suppeditari, haud risisset. Noueuim dixit, quod omnino flores non habeantur , sed parcius quidem illos ob eam causam nobis suppeditari. Psyilio quoque ea regio minime abundat. Herba usum non habet, at semina ejus, quae quod colore , magnitudine, & 1igura pulicibus sint similia , idcirco planta herba pulicaris dicta est. Semen vere quidem miraculorum omnium maximum merito Arabibus dicitur , quod nimirum usque adeo exile semen duas profecto facultates oppositas in excessu
217쪽
RERUM AEGYPTIARUM Lia. III. CAP. XIV.
constitutas, deleteriasque habeat: cortici enim facultas frigidissima, humidissima, atque epicerastica inest, qua hoc semen interimere potest interna vero substantia calidistima, siccissima, atque interna Viscera corrodens tritum Vero semen, in pulveremque redactum intus assumptum , validissi mum purgatorium est , cum per Vomitum , tum per Ventrem , educendo bilem Crassam, pituitamque, non minusquam etiam serosas humiditates. Unde in frequentissimo usu est tritum ad drachmam , S geminas etiam, devoratum in histericis mulieribus, atque ad colicos , uterique frigidos dolores. Sed quid amplius de eo dicemus, an non etiam integra semina solida ad drachmam , S ad geminam etiam dantur, quater aqua optima prius lota , priusquam muca nem contraXerint, in febribus ardentibus malignis, atque in pestilentibus mirabili cum utilitate , cum ab ipsis Voratis ,
1ne putridos, istidissimosque, eoque modo aegrotos ab iis febribus liberet. Hoc modo non paucos desperatae sal itis vita dimus fuisse sanatos , sed qua ratione psyllium sudorem in illos movere valeat, atque Ventrem purgare itidem , non est istius loci disputatio. De ipso semine satis, superque in Libris de medicina AEgyptiorum etiam scripsimus. Demum S hermodact3lis quoque IEgγptii non carent ad Medicinae commodum, praesertimque ad podagricos, S arthriticos dolores tollendos, in quibus nihil videtur utilius: etenim per cibum interius assumptus hermodactylus, tum eXterius parti dolenti adhibitus, ct dolorem tollit, S partem amictam a futuro dolore praeservat. Quam hermodactyli facultatem insignem ad podagram finiendam , solus Sise, Medicus AEgyptius, cognovisse visus est, qui in suo libro de Simplicibus Medica mentis, qui nunc etiam Arabico idiomate scriptus apud Medicos AEgyptios habetur , ita de hoc Medicamento scripsit.,, Hermodactylus calidus est, ct siccus recessii secundo. V is nerem ciet, semen auget . praesertim cum gingibere, cal8- , , mentho, ct cimino , ejusque dosis est ad scrupulos duosis cum saccharo. Est articulorum 'theriaca , ct praesertim
218쪽
si materia fluente : compaginum dolorem admotum illicosi compescit, pituitam crassam educit, adstrictionis est par
A ticeps. Ad membrum, a quo eUaeuatur, materiarum es
si fusionem prohibet. Stomachum summopere laedit. Ve se rum ejus DOXa corrigitur, rosis, passis , calamento , S ciuis mino : ejus dosiis eit cum est silmplex sesquidrachma : ath cum Medicamentis solventibus , ad scrupulos duos. Insi ejus locum substituitur sarcocolla rubra. se Inquit in articularibus doloribus si ejus loco ligustri foliorum idem pon-- dus supplet , atque ejus ponderis dimidiam dellii saraceis nici. se Rursusque inquit: si Hermodactilus constat ex dupliciis substantia , altera solutiva, altera adstringenti. Cumque is eator naturalis in ipso agit, substantiam tenuem solventem si separat, ejusque estudium praestat resolvendo , atque ma- is teriam in articulis detentam , quoad ipsam pellat, ad sese attrahit. Deinde subsequitur post aliquod tempus substan-- tia frigida, sicca, ad illudque membrum redit, re vias, is ipsumque refrigerat , adstringitque , prohibet reditum ad se ipsum materiae fluxilis, effusionemque ejus, quod currit ab se alio loco. Itaque AEgyptii habent legitimum hermodactylum , quo, ut dixi, utuntur in arthriticis, podagricisque doloribus, summa cum utilitate. Hincque creditum est eas gentes non veXari podagra antiquata , quod nimirum quam primum ejus mali principium senserint, eo singulari Medicamento utantur, quo nedum doloribus praesentibus liberantur, sed quinimo ab eisdem inposterum futuris maxime praeservantur. At Medicus aliquis dicet, quidnam sit ipsorum hermodactylus quo ii Medici utuntur Θ an vulgaris ossicinarum 8 nequaquam: namque radices Vulgares, quae apud nostrates Medicos in usu sunt ad purgandum, Chamira Vocant, expertesque eas esse cujusvis purgatoriae facultatis longa, certaque eXperientia deprehenderunt : quando iis copiosius vescantur mulieres , & crudis, & coctis sub cineribus, ut ipsarum corpora pinguefiant. Nihil enim eae mulieres ab eorum esu purgantur, neque quicquam molestiae sentiunt, eODclae bulbos, non secus quam castaneas, facile concoquunt , atque
219쪽
RERUM AEGYPΤIARUM Lin. III. CAP. XIV. 18s
atque digerunt. Hinc nostri Pharmacopoei, atque Medici intelligant, quanto errore eas radices ad purgandum in usum recipiant, & ad purgantium medicamentorum compositiones;
unde & valeant ipsorum catapotia de hermodactylis, &majora, & minora, cum nihil ab hermodactylis purgatoriae facultatis habeant. Eae enim mulieres AEgyptiae nihil magis habent, quam ut pingues CVadant, huc animum omni studio intendunt, non secus ac nostrae capillorum comptui. Eas enim summopere pinguedo delectat, non modo mediocris , quae laudabilis est, quod calorem foveat indumenti modo, formosioresque reddat, perbelle formet membra, inania spacia replens, cutem extendens, lucidamque reddens, sed & multa, quae inutilis , atque molesta eit, corpUS gravans, omnium articulorum gratiam , ct membrorum sermam, delineationesque obscurans. In id multis utuntur, praecipua autem sunt Clysteres ex iure pinguissimo Gallinarum , quae nulli bi pinguiores inveniuntur, quam in hac regione, & he modactyli nostri communis usius , a Mauris Cham ira nuncupati , quos avide, non secus atque nos rates Castaneas, ut diximus , comedunt , ct crudos , ct coctos sub cineribus. Nullaque mulier reperitur , quae domi eos non habeat, ut sine iis Vivere nequeant. Ex quo palam fit eos minime ve- Renatos esse , ct non modo non strangulare eadem die , ut veteres de Colchico pol teritatis memoriae tradiderunt, sed potius eos summe nutrire , quod unicuique absque discrimine in ses ipso etiam experiri licet, sicuti & multi ex nostris inibi experti sunt. His autem adeo pinguescunt mulieres, ut earum plerisque accidat quod Nicomacho Smyrnaeo accidisse meminit Galenus, cujus corpus ad tantam molem audium sui sto tradidit, ut loco moVeri non posset, quem aiunt ab . Esculapio curatum. Mulieres Turcas , , Hebraeas, & n lirates, sepe Nicomacho pinguiores vidi, quae fortas e adhuc
vivunt, atque Ob adi possem molem, non Carnosam, Usu pr37- distarum radicum comparatam , locum mutare minimc possunt. Harum radicum facultatem probe & Serapio eXpressit in suo libro de Simplicibus Medicamentis, agens de Her-
220쪽
uterentur, inquit. V Erraverunt autem qui putaverunt, quod
is sit lagia agresitis, quae ex Africa defertur. Nam illa lagia se impinguat mulieres , quando assumunt eam, & humectatis corpora sicca , ct augmentum essicit in carne ; Sis facit rubere faciem colore bono. ,, Quod vero nostrates vulgares hermo dactyli, quibus perperam ad purgandum no-1tri Medici utuntur , sint Cham ira AEgyptiorum , eo Rrgi
mento vel cuique nostrum conflabit, quia eadem magniti do, figura, color, saporque in iis Omnibus animad Uertatur, atque quod nihilo corpora purgent, neque laedant stomachum, ex nostris quidam pulverem ad drachmam de Vorarunt, neque quicquam alvus CX ea ejecit humoris, neque quicquam
molestiae sensit. Nisi pulvis ex vulgaribus hermodactylis , quam ossicinae Medicte ad purgandum parant , alia Medic menta purgantia reciperet, nihil profecto corpora purgaret. Quibus quidem liquido conitabit, vulgarem nostrum hermo
dactylum non est e legitimum, quo Medici ad purgandum in arthriticis, podagricisque doloribus uti possint : S primo, quia nihil purgatoriae facultatis habet , S quod stomachum nihil laedat, quas duas notas Paulus AEgineta de hermo dactylo exta pressi, sic inquiens. V Hermodactyli radix o. &. per se, &- ipsius decoctum vim habet purgandi, privatim arthriticis,
o tunc cum humores defiunt, exhibetur , verum stomacho,, nimis quam adVersatur. - Idem & AleXander Trallianus, Actuarius , di omnes Arabes. Cum vero vim hic noster.
purgandi non habeat , neque stomacho ullae mollestiae sit, quis eum pro hermodactylo recipiet 8 Hermodactylus vero A gJptiorum, quem Surungiam appellant , est radix itidem Chamira , seu vulgari nostro hermodactylo calore , figura,& fere gustu etiam omnino similis, attamen longe minor, scilicet magnitudine aVellanam aequans , eadem Vero figura qua vulgaris hermodactylus. Haec quidem est radix legitimi hermodactyli, quae sola adsumta, absque aliis medicamentis purgatoriis , vim habet purgandi: atque id quoque proprii habet