Prosperi Alpini Marosticensis, philosophi, medici, in celeberrimo Lyceo Patavino pharmaciae professoris ordinarii, hortique medici praefecti, Historiæ Ægypti naturalis : pars prima ; qua continentur Rerum Aegyptiarum libri quatuor

발행: 1735년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

RRUM bEGYPTIARUM Lia. I. CAP. X. 43

illis illos reddidit, ea tamen lege ut quintam frugum partem quotannis Regi darent, quatuor partibus pro se ipsis reservatis, S pro semine, &pro familiarum nutrimento. Quae consuetudo inviolabiliter ab AEgyptiis Regibus fuit observata, quoad in Turcarum ditionem redacti sunt , sub quibus non minus eadem fere aliquantisper mutata servari constat. Horreis quidam praeficitur, qui decem aureorum millia in annum quaesium facit; servans etiamnum legem quam Amasini Regem auitore Herodoto tulisse ferunt, quippe ut singuli quot.

annis apud Nomarchen, hoc est Praesidem, os tanderent unde viverent, & qui hoc non faceret, aut genus vitae Praesidi approbare non posset , huic poena extremum supplicium esset. At vero qui hac aetate Vitae genus probare nequeunt, inter fures recensentur, sicque morte puniuntur. Hanc legem ab AEgyptiis Solon, Graecorum sapientissimus, ad Athenienses, ut creditur, detulit: hanc & Areopagitae , ut Athenaeus refert, sua in ditione eXercuere. Eandem propemodum administrandi rationem nunc in AEgypto Mauri servare videntur, quae sub Augusto, & Tiberio Imperatoribus servabatur, quippe ut Prorex esset qui totius AEgypti curam haberet , hunc Bassa nuncupant, cui annuum stipendium a Turcarum Imperatore constitutum est ad centum, & viginti millia aureorum. Deinde est qui Graecis Dicaeodotes, AEgyptiis Cadi nominatus , in cujus potestate est hominum lites atque controversias judicare, ac dirimere : Sunt & alii duo , unus Ballelmal , qui a Romanis Rationalis dicitur , earum inquam rerum indagator , qui assertorem non habent, atque eorum non minus quae in Regem recidunt, quae fisco scilicet obveniunt, non aerario. Alter est Quaestor, quem Deflerdarvocant. Quo facile crediderim hos omnes ordines ex Romanis ad Mauros defluxisse. Sunt & in AEgypto viginti quatuor militum duces , quorum quisque stipenditam habet quatuor ad minus aureorum millia in annum. Hos Sangi ach nuncupant, sunt & quatuor his inferiores, quorum duo militibus equestribus praesunt, duo Vero pedestribus, hos Aga dicunt, & equestres milites Spalii appellant. At pedestres duplici nomine di-

72쪽

PROSPERI ALPINI

cuntur, quippe Giannigari , & Asap. Hi stipendium minus habent , illi vero majus , iique GianniZari sunt , qui domi,

ct foris Regem custodiunt, Ut plurimum eX Graecis oriundi , ex quorum filiis singulis annis partem decimam Turea accipit. Horum quatuor ducum unusquisque ad duorum millia aureo rum in annum habet. Sunt & Cairi sexcenti milites ab iis Chiauus nuncupati, qui gradus militiae sicuti ducibus illis quatuor, est dignitate inferior, atque stipendio, sic milites equestres, & pedestres idem antecedit. His Rex utitur in legatationibus; ii sunt cursores, & tabellarii. At cum tabellarios meminerimus , non possum non recensere antiquissimam & memo ratione dignam 2Egγptiorum consuetudinem, uuam S adhuc servant, nimirum de Columba, qua utuntur tabellarii loco. Etenim & Cairi in Arcis quadam turri Columbas alunt, &, in loco ad quem trium dierum spatio tabellarii perUeniunt, non minori diligentia, separantque has quae se mutuo diligunt, quippe mares a faeminis, ita ut mas ad unum locum portetur, ct in alterum Demina, quaeque ita assuefiunt, ut si relinquaturi semina, statim volet ad turrim in qua est mas, quem diligit; si vero in altera turri ab ipsa dilectus mas relinquatur, sive sol is e turri excludatur, continuo ad locum in quo adest dilecta Mus uxor citissime convolat. Hoc modo Columbis multis asta 1uefactis, tabellarii loco utuntur. Siquidem cum ad locum a Cairo distans trium dierum spacio, in quo Columbae intus cla sae, & separatae a suis maribus conservantur, aliquis Tabellarius pervenerit, statim qui loco praeest schedulam parvam sub ala unius Columbae colligat, venisseque tabellarium Proregi in ea nunciat, columbaque dimissa, illico ad Turrim alteram, ubi est quem amat, evolat, sicque Tabellarii adventus semper

praenunciatur, raroque Proreges imparati offenduntur. Sunt etiam in ea civitate quatuorcentum alii milites superiores proxime enumeratis , quos Mutafarracta nuncupant, gradusque

ipsorum est honestissimus, hique sunt ab omni onere immu nes, neque ad bellum, neque alio proficisci tenentur, nisi eo& Rex simul se conserat. Nec solummodo ad besnm Regem euntem concomitantur , sed & quocumque Rem se coni

73쪽

serit eo & ipssi concedant. Sunt in AEg3pto & alii militum ,

ducumque gradus, quos nunc recensere non est hujus loci, quos omnes AEgyptus breVissimo tempore locupletat. Unde non parvum fit certamen inter Turcarum Imperatoris Servos,

uti iis Cairus contingat, multique ideo sunt, qui ut Cairo praeficiantur, Imperatori centum mille aureos persolUant, duoque loca praecipue ambiunt Turcae , AEgyptum , & Graeciae praefecturam; nec AEgyptum immerito : Etenim is, qui ejus Provinciae Praefectus designatur, antequam Cairi urbem ingrediatur , munera, & honoraria ad centum aureorum millia recipit, quae habet S ab eo qui Alexandriae Diarchiae praeest, ct ab iis qui praesunt AEgypti Provinciis, quas Nilus Utrimque, scilicet dextrorsum, S sinistrorsim evicit. Et quamvis Pro-

rex, sive Praefectus, quadringentos homines suo sumptu alat, eisque ex suo stipendia tribuat , praetermisiis aliis sumptibus, qui maXimi sunt, tribus tantum annis Ordinarie quatuorcentum millia aureorum quaestum facit. At quid dixi ordinarie qua-morcentum millia aureos lucrari Z Cum As an Bassa Eunuchus, quem familiariter Medicinae causa novi, eXtraordinario praeter reditum quem in annum singulum ad Turcarum Imperatorem miserat, eX Columba commonitus ipsum esse Batal factum, idest Praefectura a Rege privatum, Hebraimumque Bassa ejus loco Proregem declaratum Uenire , Ut Caput ei obtruncet, ex AEgypto abiens, Bysantium ad Regem Turcarum iturus, invia abscondidit bis viginti centum millia aureorum, quorum duobus annis quaestum in AEgypto fecerat, praeter decem centum millia cum aliis ducentis millibus aureis, quos pro Cas-na, id est pro reditu illiusce anni secum ad Turcarum Regem tulit. Et Hebraimus quidem Bassa, post ipsum AEgypti Prorex, duobus itidem annis quibus praefecturam habuit, decies bis centum mille aureorum quaestum fecit; quae, cuni Bysantium finita Praefectura ad Turcarum Imperatorem perveniret, prudentissime quidem quod ipsum non latuerit saepe auri copiam non paucis apud auarum Regem exitium attulisse) ipsi Regi quaestum in AEgypto coactum totum dono dedit, affirmans, tantam auri copiam ipsum, qui Regis mancipium sit, habere fas non esse.

74쪽

Rex vero, facile ut eam reciperet inductus, respondit: liben

ter abs te hoc munus accipio, certus tUum erga me amorem

istac pecunia longe majorem esse. Itaque Praefecti in AEgypto magnum auri lucrum in sua Praefectura faciunt, quod Turcarum Imperatores scientes, libentius summa avaritia ducti plerumque huic provincipe Eunuchum Praesidem creant , ex iis praesertim , quos secum ad mulierum custodiam habent, ut tandem moriente Eunucho res familiaris tota in Regem recidat, namque apud Turcas lex haec est, ut qui absque filiis decesserint, bona ipsorum, non in suos, sed in Imperatorem recidant. CAPUT XI.

De AEgypti opibus, scilicet de reditibus; de

suilitie, de equis, equitibus, atque ipsorum ludis.

Nullam opulentiorem AEgypto regionem esse certo aTr-

mari potest, quae regio haud injuria rerum parens a multis vocata est, quippe quae regio fertilissima , ac ita optima sit, ut ab antiquis posteritatis memoriae traditum sit regnante 4ulete , Cleopatrae parente, quem pestimum virum fuisse ex historiis constat , ejus reditum fuisse duodecim mille aureorum. Hoc vero tempore septingenta millia aureorum ex consueto proventu ByZantium singulis annis ad Turcarum Imperatorem Octobri mense mittuntur, & nonnunquam decies centena millia, aucto ab extraordinariis ordinario reditu ab AEgypti Prorege. Ipse enim , ut 11bi Turcarum Regem benevolentiorem reddat, plerumque augere studet Casna, id est Regis ordinarium proventum , nedum ex surreptis, eXpilatisque ab

AEgyptiis, sed vel etiam ex suis propriis pecuniis, aliquando ducenta , aliquando trecenta millia , & saepe etiam longe plura aureorum addendo. Quinquaginta millia ministri in suos sumptus consumunt inquaginta millia ipsius Regis manda

75쪽

RERUM AEGYPΤIARUM Lia. I. CAP. XI. 47

to Meccham, Felicis Arabiae urbem , asportantur, ut S pauperibus, qui Mahometis eorum Pseudoprophetae templo minimo, in quo sepultum esse dicunt, inserviunt, distribuantur,

atque ad peregrinos, qui pauperes sunt, ibi alendos. Reliquum vero reditum, cum in militum stipendia in AEgypto impenduntur, tum in nonnullas naVes, & triremes, quae Gues quOtidie extruuntur , nec minus etiam in stipendia militum, qui quotannis ad Felicem Arabiam mittuntur, ut omittam quod eX- torquent, eXpilantque Duces, milites, atque Praesedit, qui illico cum istuc venerint, ditescunt AEgyptus eam hordei, tritici, fabarum , atque quorundam leguminum copiam producit, ut ad tres proVincias nutriendas sat esset, unde fit, ut eorum insignis copia Meccham, S in Indiam deferatur . haecque fere semper viliori pretio hic venduntur, ut per annum

ibi hominem quatuor aureis tritico abunde alaS, equum Uero totidem hordeo nutriunt. Ex hoc loco Turcarum Rex classis commeatum petit, & igniferum pulverem pro bellicis tormentis, non minus , S funes, S sportas. Pulli in AEgypto, non Gallinae, sed fimi equini calore generantur, S in ea quidem

copia, ut ipsos, non numero, sed menstra Uendant, OUaque sexaginta sextertio , id e si nurno argenteo maidino Vocato emas. Sed de pullorum generatione posterius accuratiorem sermonem habebimus. Equos pulcherrimos, Omnibusque numeris absolutos haec regio producit , Velocissimos, audaces,

disciplinabilesque , ut Velociores , S qui freno magis Obediant, nullum alium alibi reperiri ferant. Horum aliqui duobus mille aureis stant, & multo pluris. Inter equos autem deliguntur spadices aurei coloris, non minus, S russi, quos ascar vocant. Quemadmodum Vero optimos equos AEgyptus habet, sic S strenuos habet equites, armis, ViribuS, deXteritateque praestantistimos, ut in Mauritanorum Regno nullum superiorem, & parem neminem habeant: equum equitantes omnia quidem ea AEgyptii praestant, quae non modo ab homine fieri, sed ne animo quidem concipi queant. Arcus, quOS PUlcherrimos, & Varii generis habent, currentes tendunt, & remittunt, atque in velocissimo cursu ab equo descendere, S ipsum

76쪽

ipsum conscendere magna dexteritate valent, hosteque adventante , cujus ictum effugere nequeunt, se sub equi ventre abscondunt, ac eo praetereunte, in ephippium redeunt ; hocque stratagemate vincere didicerunt, atque adeo, ut eorum nonnulli sint qui hac vasta arte multos occidant. Quidam currentes clavam in altum ejiciunt, eamque capiunt. Alii hastam e manu emittunt, eamque currendo praeVeniunt , ct capiunt. Alii equo currente ephippium solvere, & vincire solent: alii super equum redhi stant currentem, alii super duos, multaque alia praeclara facinora faciunt, quae ad eVitandum taedium praetereo. Ad hos ludos videndos semel in annum egreditur Pro- rex cum omnibus militibus, chlamidemque sericeam , auream, nec non iis stipendium dat, qui in ludis praestantiores se gerunt. Inter quos is ludus praecipuus est. Erigitur extra Cairum in quadam planiele juXta locum Topana dictum pertica longissima, in cujus fastjgio est pila senea, quam qui currendo emissa sagitta attingit, praemium habet, S chlamidem, nihilque pulchrius videtur, quam equites AEgyptios simul conspicere , qui praeterquam quod ubique locorum in Turcarum ima perio plurimi fiunt, Persae quoque equiti, qui summis laudibus concelebratur, IKgyptium equitem resistere inquiunt: quo fit, ut, qui ad Persarum bellum mittuntur duces, ab Imperatore legionem IEgyptiorum petant , saltem pro ipsorum propria custodia. Pulcherrimi equitandi modi AEgyptii auctores primi fuerunt, ephippiis utentes, S parvis, S levibus,

quae equo haud Oneri eXistunt, auro, argentoque fulgentibus, nec non frenis, ac stapedibus gemmis ornatis. Unumquodque ephippium septingentas ad minimum argenti drachmas habet, saepeque ex iis ephippiis Regi Turcae quaedam aliquando dono mittunt, auro, margaritisque Ornatil, qUae Centum

millibus aureorum aestimantur. Equorum pulchritudini, equitum strenuitati respondet S induendi ratio; siquidem, ut plurimum purpura vestiu0tur, S serico , nee non bysso, auroque. Enses magni pretii gemmis ornatos, S auratos gestant: illum vero ex iis equitibus maximo honore habent, qui arcu antecellit, tanti pharetram faciunt, ut cum aliquis alterius semead

77쪽

RERUM AEGYPTIARUM L1h. I CAP. XL

ad Mauritanam deficit, ipsum equitando sagittam manu tenentem per urbem magna laetitia ducunt, & ut propemodum innumeri magistri reperiuntur , qui sagittam emittere docent,

se nullus reperitur ZEgJptius dives, qui unum ex iis magi stris domi non alat. CΑΡ ΠΤ XII.

De Ara tiorum Servis.

Inter AEgyptiorum opes servi connumerantur , quibus 2Egyptii, S Turcae maXime delectantur: namque servi fere innumeri Cairi ex variis provinciis convehuntur, sed omnium maxime ex Nubia,& Abissia, cum pueri, tum puellae. In multis Africae provinciis, praesertimque in provincia Nubum De-

Crur UOCata, usque adeo miserrimam vitam homines ob soli sterilitatem ducunt, ut patres, matresque libenter proprios filios venditent mercatoribus, qui eos in AEgγptum ducunt, & tam vili pretio habentur, ut puer, puellaVe non plus aureo argen leo apud eos aestimetur: suique parentes Vendunt ipsos, ut in alias provincias profecti, commodius, feliciusque vivant, cum in natali solo maxime sterili ii miserrime vivant. Unum ex Egyptio Mercatore , ae ex aliis quoque auditum , confirmatumque est, puellas Virgines octo, decemque annorum Mercatores, ut in tam longo itinere quod ab ipsis in AEgyptum fit expeditius gradiantur, deflorare Omnes, quod iis virginitas sit ad iter longum expedite faciendum impedimento. Servae mulieres triplici colore distinguuntur: quaedam aibae sunt, quae vel ex Italia, vel eX Graecia, Vel eX aliis locis captivae convehuntur, quarum eX pulchrioribUS Unam centum usque aureis

vendunt: quaedam oleaginei coloris in nigrum dilutum rubescentis, cujusmodi quae eX Abes, id est ex Abisita convehuntur, exiliunt. Haeque caeteris omnibus pulchriores , gratio resque ab omnibus aestimantur, plurimique Venduntur. Una

78쪽

que immerito, cum hae sint caeteris omnibus, praeter corporis elegantiam qua praeditae sunt, Venustiores, gratiosioresque, atque ita disciplinabiles, ut ingenio caeteris praestent. Ipsarum corpus, boni est habitus, succique plenum, praesertimque si sint in

urbe enutritae staturae magis procerae, quam brevis Visuntur faciem longam habent, oculos nigros, inclinantem, Oblongum, Venustumque nasum, frontem Vero magnam, Sut summatim faciem illarum dicam, elegantissima est. Vastae sunt, hilares, Venusiae, unde Viris cariores existunt, plurimumque eXpetitae. Turcae idcirco longe pluris Abistinam taminam quam caeterarum nationum taminas aestimant. Demum sunt quae ex Nubia omnium maxime indecora forma cernuntur, quaeque minima summa emuntur, emuntque ipsas ad viliora domus munia obeunda, ipsisque pro vestitu tunicam ex linea tela cerulea concedunt , S pro victu nihil aliud quam panem triti-ceum omnes ibi panem triticeum indiscriminatim comedunt cepas, atque aquam pro potu. Usque adeo fideles, servi Abistini esse observantur, ut in Domini sui commodum potius mille mortes patiantur, quam quicquam adversus ipsum vel agant, vel loquantur. Re monim, Arabum Princeps, Vir quamvis Turca, S nobilissimus, & spectatae probitatis, quem ego stipe aegrotum curavi, quod ditisiimus esset, ab Asian Bassa, AEgypti praefecto, insidiis aliquando captus suit simul cum servo Abissimo, cujus curae fuerant Domini opes pretiosiores. Hic a Prorege interrogatus an sciret locum in quo Remonini thesaurus sepultus esset, Cum tormentis cUm ipso ageretur, ut Veritatem fateretur, respondit: si me nescire ubi sit aurum, argentum, atque gemmae Domini mei dicerem, falsum assirmassem, sed etsi sciam ubi haec omnia sint, tamen millies mori potius quam tubi, vel aliis hoc dicam, patiar, age que Ut Ui Smecum tormontis usque ad mortem, nunquam de me quicquam de iis audies. Longe plures alios id egisse observati sunt. Servis itaque Turcse maXime delectantur, prsesertimque iis, qui militari arte, equestrique disciplina perdocti sunt, quos ita plurimi fa eiunt , ut eos manumittant, aut ipsis mores domi concedant ad

79쪽

RERUM AEGYPTIARUM Lin. I. Cap. XIL s I

ad gradumque S dignitatem eos evehant; quod faciunt omnes, maxime vero divites, duces Sangi achi Vocati, Deflerdares , Cadi, atque AEgypti Proreges, qui semper centum, & plures etiam pueros habent, quibus praeficiuntur Eunuchi; hos equitare, ludere, inque armis exercere AEgyptii student. Ex his duodecim selectissimos juvenes equestris militiae peritos, elegantissimos equos equitantes, anno a Virginis beatissimae Partu

MDLXXX. Prorex AEgypti Turcarum Imperatori ByZantium dono misit, qui ipsi fuerunt acceptissimi, cum ipsisque plurimum delectatus , quotidie currere , ludereque oblectabatur. Eundem fere modum in servorum cura servant Turcae, cujus in Crasso Plutarchus ita meminit. se Servos praeterea circiteris quingentos artis fabrilis, S architecturae peritos emit, nec si iis tantum ad propriae domus extructionem usus est , sed ci- , , vibus aedificare volentibus eorum operas mercede locabat . se ac simul areae spacium cuicumque pro arbitrio suo ad aediis ficandum vendebat. Cumque argenti signati maXimam coia is piam, S agros mirifice cultos, in iisque cultorum ingentem se numerum possideret, minimi tamen haec omnia facienda vi se debantur prae maxima turba servorum, quos variis artibus is instructos, habebat, lectores , scribas , pictores, argenis tarios , procuratores, mensarios , quos ipsemet summa se diligentia curare, discentibus almistere , plerosque etiam do se cere consueverat. Ajebat enim praecipuam Domini curamis circa servos esse oportere, cum sint rei familiaris tanquam se animata instrumenta. - Ι Iaec ad hoc transferri possunt, multos siquidem, ut dixi, servos emunt, iis, ut eorum sectam sequantur, suadent, vellimentis, S donis alliciunt, Voluptatumque, &divitiarum, atque libidinum illecebris eos ad se trahunt: si1n re fragentur, minis, inedia, Verberibus , COΠVitiis cogunt , quibus adhuc repugnantibus, eorum operas mercede locant, ut

fit Lyrantii. Qui vero eorum dogmata lubentes suscipiunt,

manumittuntur, stipendium iis decernitur, atque Ut varias artes ediscant, operam asilidue dant. MaXime autem Scribae,

sutores , calcearii , tonsores, ephippiarii, & id genus alii

adeo ut multi reperiantur qui omnes artes domi alant. Omnes G a Vero

80쪽

vero illos duo praecipue docent, literas, S equitandi modum , hunc quidem, quando nullus apud hos magni fiat, nisi ille sit& miles, illud vero , quod cum legere norint, impossibile, quineorum sectae omnino addicentur , tum quia nullum alium iis librum legendum permittunt,quam eorum legem, quam memoriae mandaverint, tum quod liber ille quem Alchoran nominant, multis in locis habet, haec dixit Deus, S praecipue in eo in quo a nobis dissident : sitque ut eorum sectam mord1cus teneant , qui eam a pueritia imbibunt , cum eas dissicultates submoveat in quibus haeret animus, concedatque quidquid libido eXpetit, ut earum leX in vulgi gratiam Videatur conscripta. Ex servis, qui eorum sectam sequuntur, gubernatores creant per Turcarum regna, quos adeo diligunt , ut cito illos ad 1ummum honorem evehant, iisque imperium committitur, non autem Ethiopi, non Indo, neque Nubi, non denique ulli homini nigro cujuscumque nationis, aut gentis sit, sed solummodo albis, inter quos summopere diligunt Illyricos, Litaburnicos, quod eos nunquam perfugas, nunquam proditores, nunquamque a Turca defecisse tradant. Epirotas vero armis multum praestare putant, nec non Macedonas, atque qui PServia, Mysia, Thracia, Iberiaque ortum ti bent. CAPUT XIII.

De Nubibus. Nubes sub fZgypto esse constitutos , alias quoque dictum

est, qui ab Arabibus incauti capiuntur, atque inde in Eguptum inferiorem a mercatoribus ea copia adducuntur ut pecudum gregem Videas, cujuscumque seXus S aetatis, qui nudi & vili venduntur, nec minus qui illos emunt sedulo inspiciunt, obserUant, ae CXperiuntur, quam facere soleant ementes boVes, aut equos, aut alia similia animalia. Horum Cairi proprium , peculiareque emporium est, S proprium vectigal.

Ex Nubibus itaque quotannis Calaum multi proficiscuntur, te-

SEARCH

MENU NAVIGATION