Prosperi Alpini Marosticensis, philosophi, medici, in celeberrimo Lyceo Patavino pharmaciae professoris ordinarii, hortique medici praefecti, Historiæ Ægypti naturalis : pars prima ; qua continentur Rerum Aegyptiarum libri quatuor

발행: 1735년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

63쪽

RERUM AEGYPTIARUM L1n. I. CAP. VII. 33

parentes ad sepelienda ipsorum cadavera cellulas in lapide

marmoreo eXcaUataS fieri curabant , quae amicorum itidem

sepulchris conjunctae essent, & Ostium etiam habebant, per quod ex una in aliam ingressus pateret. Curabant sane ut in ipsis ad latera in loco eminenti reponerentur cadaUera patrum familiae, scilicet mariti, uXoris, filiorum: & mancipia, servique conditi humi strati procumbebant, unus supra alium, adeo ut in ipsis parvis cubiculis in lapide eXcavatis fere omnibus quae vidimus circa ipsarum parietes nobilium cadavera condita in loco eminenti spectentur , Compluriumque etiam nobilium S pictae figurae eX ligno parietibus affixae pendebant, atque etiam eX gypso quorundam imagines confectae, praese timque mulierum eX pictura coloratae , habentes sicas parvas auratas, AEgyptiis quibusdam antiquis characteribus insitagnitae. Dominicus a Rege , qui triginta , & plures quoque

annos pro Veneta natione Pharmacopaeam , & Chirurgiam Cairi fecerat, ex AEgJpto pr imis annis Venetias reversus, complura & virorum, & mulierum defunctarum simulacra Sex ligno, S ex gypso cum suis coloribus accurate configurata, ct picturis variis, pulcherrimisque Ornata, Venetias tulit, quas cuidam antiquario cum multis aliis antiquitatis monumentis vendidit. Innumera intra eam lapideam planiciem cubicula

concamerata eXtant, alia rotundae, alia quadratae figurae, cadaveribus medicatis plena. Ingrediebamur intra sepulchrum unum per meatum rotundum descendentes, atque OX Uno cubiculo per internum itidem seramen rotundum in alterum transivitamus, & ex his in alia numero fere infinita. Non satis certe hactenus Veterum 2Egyptiorum sapientiam in suis cadaveritabus in hisce sepulchris perpetuo conservandis video ab alia quo , ut res ipsa eXposceret, fuisse debitis laudibus concelebratam. Lam gentem apud quam olim ille sepeliendi moria tuos modus fuit familiaris, Idololatram extitisse, facili, ce

laque conjectura assequimur, quod singula cadavera medicaata , Mumiae Vulgo Vocata, intus contineant aliquod Idolum, aut vitreum, aut lapideum, aut aeneum, qua'. ' Idola in ipsis va-E a rioin

64쪽

3s PROSPERI ALPIN I

riorum generum esse deprehendimus ; nos ex communibus plura habemus intra illorum corpora inventa, haecque qua- dantenus in facie, S capite humanam, muliebremque figuram representant, quaedam figuras ignotas, quae bruta animalia ex insessis quaepiam esse constat. Nos intra quoddam medicatum cadaver invenimus scarabaeum magnum ex lapide marmoreo efformatum, quod intra pectus cum libanoridis Goronarii ramis colligatum, fuerat repositum. Incredibile dictu, rami rorismarini , qui una cum idolo inventi fuerunt , folia usque adeo viridia , & recentia visa fuerunt , ut ea die a planta decerpti, & positi apparuerint. Quae cadavera spacio ad minus duorum millium annorum incorrupta, integraque fuere in hisce sepulcris conservata, ct duratura quoque in perpetuum sunt. Sed unum non est omittendum, scilicet quibus haec corpora perpetuo duratura olim AEgyptii condire consueverint: de qua re opinionem vulgarem fuisse constat, ut compositum

medicamentum quo condiebantur cadaUera, eX mJrrha, aloe, croco, Opobalsamoque esset, quam forte sententiam secutus

est Serapio, qui inquit. Mumiam sepulchrorum esse myrrham, aloemque cum eo quod admiscetur iis de humiditate corporis humani. Strabo inquit, bitumen Judaicum olim ustim habuisse ad tuenda hominum cadavera. Dioscorides Vero, Galenus, Diodorusque Siculus , atque alii ex veteribus cedriam fuisse aptissimam ad cadavera conservanda tradiderunt. Petrus Bellonius credidit bis asphalio omnia AEgyptiorum condita corpora fuisse, a qua opinione non judico esse discedendum, cum Mumia, quae extrahitur eX conditis, seu medicatis illis cadaveribus , nihil aliud esse videatur eX colore nigro splendente, odore, S quadantenus etiam sapore quam bisiasphalium. Non tamen ne gandum in quibusdam nobilium cadaveribus praeter bissasphaltum, fortasse fuisse additam mIrrham, aloem, crocum ad Odorem , & in aliquibus opobalsamum. Sed ut ingenue fatear

veritatem , nos in Mumia nobilium cadaverum quae ex locis eminentibus concameratorum illorum sepulchrorum, aliis

humi stratis superstantia , & sublimius posita dignoscuntur, &in illa plebeorum, & pauperum humi stratorum, nullam manifestam

65쪽

RERUM AEGYPTIARUM Lin. I. CAP. VIL 3

nisestam differentiam, tametsi id diligentius fuerimus perscrutati, eX colore, sapore, & odore Observare poluimus. Cedria vero ea corpora non fuisse condita, color, atque odor satis testari videntur, cum cedria non si1t coloris bituminis, neque odoris, neque Vel etiam saporis. Ignoramus etiam unde

tanta cedriae copia, quae suffecerit ad omnia AEgyptiorum cadavera condienda, fuerit illis suppeditata. Sed de hac re, aliorum quoque esto judicium , haec enim obiter dixisse

Voluimus , demum unum aliud quoque duximus animadvertendum , scilicet, Mumias antiquorum non fuisse corpora AEgyptiorum, Arabumque quovis modo si1ccata ; maximeque quae in deserto ab arena sitffocata interierunt, siquidem complura in arena quod sit nitrosse facultatis quotidie ita exsiccata Observantur, ut perpetuo, si in loco idoneo conservarentur, duratura , perinde atque illa quae medicamentis condita in sepulcris conservantur , forent. Multis in locis in AEgypto propter solum nitrosum , & arenosum, corpora quae in eo solo sepeliuntur in Mumias si1ccantur, ex quibus omnes illos qui istorum corporum siccatorum carnem siccatam accipiunt

pro Mumia, satis errare liquido conflabit. Hic addo ex Diodoro Siculo, AEgyptiorum usum ad sepelienda cadavera; quippe ea domi plures dies servata , postea a Memphi per lacum naviculis ad sepulcra , quae X. milliarium spacio distant, deducere fuisse solitum : Ex quo Graeci finAerunt animas

mortuorum a Charonte per naviculam paludem Stygiam transvehi, ut ad campos Elisios deducerentur. Quod si verum es.set , nos quoque lacum Stygium pertransiisse ad Mumias saepe profectos haud dubitandum erit. CApuΤ VIII.

De Ragst, atque Damiata AEgdisti nunc Urbibus.

Rusiit esst oppidum ad ostium Nili Canopicum, ab antiquis Canopus dictum, ab ostio per quod Nilus in mare AEgy-Dtium eZOneratur quinque milliaribus distans. Alexandria per

L 3 diem

66쪽

38 PROSPERI ALPINI

diem terrestri itinere ad hanc urbem itur, quae omnium rerum ad victum attinentium est opulentissima : ab hac trium dierum spacio per Nilum flumen navigant: Locus est viridariis multis adprime amaenus. Ex Civitate Cairi in Damiatam, olim Pelusium Vocatam, quatuor diebus per alterum ramum Nili cum illo qui ducit Rasiit, atque cum mare AEgyptio , Deltam insulam constituente, parva naVicula perVenimus, atque eundo supra flumen coacti fuimus cum latronibus pugnare, quam ob causam itinera in AEgypto solent esse periculosissima. Dum per Nilum navigaremus Vidimus planiciem fertilissimam, atque amaenissimam utrinque a natura factam,& quo proprius Damiatae appropinquaremus, multo amaenior

visa est, quoniam plus ea pars AEgypti, quod sit aliis humilior , a flumine, S commodius irrigetur. Parva Civitas est, intus fatis indecora, quae Villam potius aemuletur, OpaCa, immundaque est: portum in ostio Pelus1ado haud multum distantem habet opportunissimum, ad quem naves multae e Hierosolyma, Syria, CJpro, Creta, S ex aliis locis navigant, quae piscibus salitis onerantur. JuXta hanc urbem in Nilo ranas, quae pau- cisiimae sunt, luteique sere coloris, offendimus, quas nusquam in alio Nili loco nos audiveramus. Loca eXtra urbem posita nobis amaeniora Visa sunt quam alia in AEgypto Videre potuerimus ; neque alia ratione id evenire putamus , quam quod habeat solum demissius, majori fluminis aquae, quae ibi copio-ssior abundat, inrigatione foveatur. Nusquam Viridaria neque numerossiora, neque pulchriora, fecundioraque in AEgypto visuntur, quae effossis ab canalibus circumdantur perinde ac agri in Italia Nili aqua plenis, in quornm superciliis Cassise arbores, instar nu- cum juglandium in agro Patavino Virentium, pro vitium sustentatione habent; unde castiarum racemosi flores multi aurei coloris in Vitium soliorum amaenissimo colore eXpanssi, mistique aspectum reddunt jucundissimum. Haec viridaria abundant mus14 copiosioribus, iisdemque Vegetioribus pulchrioribus e nnbd arborum altitudinem, & caudicis crastitiem accedentibus quam alibi Viderimus; malis itidem citriis , aurantiis, limonibus, ligustris AEgyptiis , paliuris, atque aliis stirpibus,

quae

67쪽

RERUM AEGYPTIARUM Lin. I. CAP. VIII.&IX. 39

quae singula simul mixta aspectum in ipsis viridariis reddunt juia cundissimum, atque amaenissimum. Via est lata ab hac Civitate juxta Nilum flumen quo Damiata itur ad Villam Mengelavi vocatam, fossis latis aqua plenis, agris, viridariisque interstincta, quod est ita in AEgypto rarum, ut nullibi alias inveniri queat, quando in hac regione vel campi sint, Vel arena, vel flumen, ita ut nullae viae in tota AEgypto existant, cumque in ea via ambularem, Videbar mihi esse juxta Patavium, in via qua itur ad Reverendos Capueinos per locum Uantium

nuncupatum.

Te Catice in Temptis, domibusque Arintilicio , atque de ejus hisoria.

Tullum Templum, nullaque domus fere in AEgypto reperi-bs itur, maxime vero in Cairi civitate, quae multis in locis pictum vel insculptum ' calicem cum hostia, S duabus tedis utrinque non habeat. In Syria quoque iidem calices picti in multis locis reperiuntur , qui cum Syria sub AEgypto esset,

etiam isthic observari creperunt, quod in F ederici Imperatoris ab Rege AEgypti capti memoriam fieri asserunt. Inquiunt enim illum Imperatorem, Hierosolymam eX Mahometanorum dominio liberare cupientem, per se ipsum primum cam AEgypti regionem eXplorare voluisse , Ut vires tanti Regis AEgyptii, cujus imperio tota Hierosolyma stabat, ejusque potentiam oculatius cognoscere posset: de qua re Alexandrum Tertium Pontificem maximum consuluise , eique soli ipsius desiderium , institutumque aperuisse : illud Pontifice annuente , laudanteque , iter aggressum fuisse. Quse tamen omnia quidam a secretis Pontificis, Imperatoris odio , ementita ipsius Pontificis

manu, & sigillo ipsius, AEgyptio Regi scripsit, eoque Christianorum Imperatorem iturum significavit, ut AEgypti opes, S statum personatim cognoscat, quod diterosolymam eXPU-

68쪽

4 PROSPERI ALPINI

gnaturus esset, signaque praecipua quibus Imperatorem recognosceret addidit; Quae omnia Rex AEgyptius libentissime a divit , continuoque custodes posuit in locis omnibus maritimis ad quae Naves feruntur; ipsisque imperavit, ut omnes qui ad ea loca pervenerint, ad se ducerent. Nec multo post Imperator cum sacerdote appulit ad AEgypti portum , qui ad Egyptium Regem adductus , probeque ex signis recognitus ,

accuratissimeque inrerrogatus quis esset, quamobrem AEgyptum adiisset. Ad quem Imperator cum respondisset, se esse hominem Germanum, qui cuperet sanctissima loca in Hierosolyma, ct videre S adorare. .moptius Rex tunc dixit: Non me latet te Imperatorem Romanum Christianorum esse, teque huc venise, ut haec regna mea videres, atque deinde ipsa bello invaderes: quod cum firmiter negasset, ei literas, quas falso a Pontifice acceptas credebat, ostendit: quibus lectis , dum annitum Piscatoris; ementitamque Pontificis subscriptionem intueretur Imperator, obmutuit, & quid amplius responderet, ut

iterum in negatione constanter perseveraret , non habebat, eaque literarum visione Victus, persuasusque, suum secretum

institutum AEgyptio Regi a Pontifice proditum fuisse, aperte Imperatorem se esse, fassiis est; illuc vero minime venisse exploratorem aflirmavit sed ut sanctissimum Christi sepulcrum

inviseret , ae adoraret: at per AEgyptum Viam , iterve ea praesertim causa tenuisse, ut oculis usurparet, quae de illius Regni potentia , atque Regis Optima moderatione audierat, miraque quae in eo Regno esse fama erat, conspiceret, cognosceretque. Verum multis inter ipsos dictis, adductisque, in eam sententiam AEgγptius Rex adductus est, ut tantum Imperatorem honorificentissime eXciperet, atque ut totum AEgypti Regnum libere inviseret. si Vellet. Concessit. Neque enim, inquit, vestra arma timeo, licet aliis Regibus istud non placeret, quipp8 hostilem Regem sua Regna, potentiamque eXplorare. Imperator per mult0s dies in AEgypto moram traxit , perpetuo magno honore ab AEgJptio Rege assectus, eumque vidisset tanti Regni, Regisque opes , magnificentiamque, a

Rege facultatem petiit Illarosolymam versus proficiscendi, ad

69쪽

suosque redeundi, quod ut facilius obtineret, sic illi eam auri summam daturum promisit; qua Capti Imperniores redimuntur. Quam rem ut libentius subdidit) mihi concedas, tibi pignus relinquam, quo mihi nihil Carius, neque in terra, neque in caelo est. IEgyptius conditionem accepit, cui Imperator Calicem, sacrosanctam synaXim in arcula clausiam cum duabus accensis tedis una cum sacerdote custode reliquit. Ve-Tum enim vero poli multum tempus AEgyptius Rex, quid Imperator pro pignore sibi reliquerit sciendi avidus, arculam aperiri jussit, in ipsaque invenit Calicem cum hostia S dua bus parvis tedis accensis, tot diebus minime consumptis. Quae res omnibus fuit plurimum S admirata, S concelebrata: atque eXinde coeperunt omnes AEgyptii Calicem cum hostia, Sduabus tedis accenssis foris in parietibus atque in Templis, ac pedibus depingere, Vel sculpere, deincepsque nostros sacerdotes summe Venerari. Imperator locis sanctis Hierosolymae vi-11tatis, eaque summe Veneratus, domum reversus, insignem auri copiam, atque longe majorem quam ei promiserat, muneraque tanto Imperatore digna ad Regem misit, arculamque cum cultode recepit. Posteaque eo ipsius ira odiumque adversus Pontificem venit, ut ipsi bellum inferret, quem sui proditorem crederet; quod magnis collectis copiis fecit, ipsumque Roma fugere coegit. Cumque Pontifex Venetiis ubi diu in Coenobio latuerat) recognitus esset , a Senatu summis honoribus Uusceptus , affectusque fuit. Quod cum Imperatori innotuisset, classem contra Venetos misit, Othone filio duce, qui quamvis Viribus Venetis longe superior esset, tamen ejus providentia, quae innocentiores semper defendit, a Venetis superatus, Venetique Senatus Opera proditore cognito, Pontifex innocens in suum locum magno honore restituitur. Hseu est hi storia Calicis, qui cum duabus tedis accens s multis in locis pictus, sculptusve, etiam hac nostra aetate spectatur. De qua historia illud unum AEgyptiis credendum duco, quippe Regem quempiam, fortasse Ludovicum V. non Imperatorem sed Galliarum Regem in AEgyptum profectum AEgyptio Rege captum fuisse , illique pro pignore vehetam Arculam ha-

70쪽

PROSPERI ALPINI

bentem calicem cum hostia , S duabus tedis. Quod vero Fe- clericus primus Imperator, Barbarossa vocatus, fuerit ille, qui in IEgyptum fuerit profectus, & captus, & reliquerit pro pignore eam arculam, plane ab Omni historiarum Veritate ab ho rere videtur, cum nusquam legatur ipsum ivisse in Egyptum. Neque verum est ipsum, Alexandrum Pontificem de ea in Λ gyptum profectione consuluisse , etenim omnium historiographorum firmissimo testimonio constat, Federicum odio habere caepis. se Alexandrum summum Pontificem, quam primum ipse fuerit in Pontificatu electus, qua de causa duos Antipapas Imperator contra ipsum substituit, eosque defendit: nunquam vero constat Pontificem hunc fuiste allocutum, nisi posteaquam Pontifici Venetiis fuit reconciliatus , & Pontifex in locum restitutus. Credo equidem aliquibus dicentibus in AEgγpto ab Egyptio Rege eo modo quo de Federico Imperatore dictum est, captum fuisse quendam Galliarum Regem in quem historia Calicis , ct non in Imperatorem consultius erit referenda.

CAPUT X. De AEgypti gubernatione , atque de Turcis qui praesunt a distio Regno.

Quemadmodum olim AEgyptus optime regebatur, tripleX-que gentis genus antiquitus hanc Provinciam habitabat, ita nunc fere itidem observatur, quippe ut una pars istiusce gentis milites sint, altera sacerdotes, tertia agricolae, atqUecoloni. Etenim Turcarum Reges provinciam quam bello ceperint, populumque quem subegerint, siloque imperio adjunxerint, propriis legibus , ut vivant permittunt, nisi aliquam desectionem, aut tumultuationem ipsum fecisse praesenserint.

Quod quidem, & in omnibus locis, maximeque in Egypto observatur, ubi adhuc horrea servantur, quae sanctus Joseph instituit, legesque quas publicavit in agrorum divisione quos fame ingruente ab AEgγptiis suo Regi emit posteaquam

SEARCH

MENU NAVIGATION