Thesaurus pathologico-therapeuticus : exhibens scripta rariora et selectiora auctorum et indigenorum et exterorum, quibus natura ac medela morborum tam internorum quam externorum illustrantur atque explicantur

발행: 1791년

분량: 258페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

LIB. I. CAR X.

net eum mihi Dominus, re dii ut infans P ntanc autem quia mortuus est , quare jejunem P nunquid potero revoricare eum ampliust Facillimo etiam, & vol levi do caussa moeror in nos irr pit, tum ob consuetudinem, depravatamque imaginationsem, tum ob salsas, quas in mente gerimus rerum I deas. Si quis enim in rchus advorsiis dolorem non sentiat atque tristitiam, a vulgo digito notatur, & deridetur.

iam multa injusa, ac prava sunt moribus. Terent. in Andria sub persona Chrem.

Quid plura 8 dolore quandoque ex iis rebus assicimur, quibus potius esset nobis laetandum i idque ut plurimum evenire solet, quia a pueritia pluribus praejudiciis mens nostra fuit imbuta. Quamobrom no tristis hasc affectio animos nostros inficiat, vulgaris deridendus mos est, & ab eo recedendum, resque, ut Vere se habent, ita concipiendast. Adversae enim res, aliae nobis ob quandam naturae necessitatem obveniunt, ut mors, &senectus; aliae autem, ob vicissitudinem, qua humanae res mutantur, quid igitur dolendum, cum

earum natura ita ferat ' dol0ndum esset potius , si quid male ob nostram inconsiderationem, negligintiamque nobis cadero t. Quod si assectione illa tristi obruatur animus, seque illi subjiciat, ' tunc remediis uti opus est, quae aut tristis illius ideae extimstione. aut ejusdem distractione animum ipsum eaehilarent. In ter primi goneris praesidia nullum aliud praestantius inveniri potest, quam vini potus, & aliquando etiam

meri, usque tamen ad moderatam hilaritatem , non Vero usque ad immoderatam ebrietatem. NonnΠnquam, inquit Sen ca , s usque ad ebrietatem Penter

dum, non ut mergat nos, seu ut deprimat curus, cluit enim curias, ta anDNO animum MOPct, ut MUMMI

42쪽

quibusdam ita trilstitiae medetur. Licet enim ebrietas ipsa plurimum ad tristem illam ideam obliterandam Valeret. Nam Quid inquit Horatius lib. I. Ep. a. non ebrietas designat g operta recludit, Spta jubet esse ratas, in praelia trudit inem

Sollicitis animis onus eximinumquam tamen laudanda est, neque proponend3, cum malum morale intrinsecus vero sit, hominesque animalibus rationis expertibus similes reddat. Moestitiam vero adimunt tristium id starum distractione, alias imagines in mentem subinde ingerendo , blanda amicorum colloquia, ludus, in aerem rusticanum migratio, peregrinatio, naVigatio, equitatio, cantus

symphoniae, & musica; Ait enim Celsus Lib. II l Cap. XVIII. quorundam discutiendae tripes cogitationes sunt, ad quod symphoniae, re cymbala, strepitusque proficiunt. Quoniam vero in curandis animi AD fectibus pluries de cantu, & musica mentionem feci mus, quae ad curandos plures morbos multum etiam confert, ut docent etiam Socrates, Pythagoras, Caelius Aurelianus, Democritus, & omnes Antiqui, ut videre est apud Mercurialem de Gymnastica lib. 6. Cap. 5. non injucundum, fore puto inquirere quomodo musica animi affectus leniat, iisque medeatur. Duplici modo, ni fallor, animi morbis musica succur-xit, nervearum partium commotione, dc mentis distractione, cum enim, ut inquit Aristoteles, quidquid molletur ab alio moveatur, musica non posset nostris calamitatibus mederi, nisi aliquod inter homines,&Musicam corpus intercederet. Quodcum aliud es e non possit, quo sonitus ad aures deferatur, quam Aer, ut etiam BOylaeus experimentis in sua machina peractis demonstrat, dice

43쪽

LIB. I. CAP. X.

dicendum est, aeris undulatione, & vehementi eiusdem percussione, quae a musticis instrumentis fiunt,atque in partes membranosas incurrunt, blande titillari norvos, eosque praecipue, qui sunt cerebello inditi, cum per co- rebellum nervi auditorii, ut docet willis anatoms d Cerebro, transeant, S ab ipso dependeant; cumquo illa titillatione, lenique commotione spiritus animales excitentur, mentem quodammodo intendunt ad voluptat0m, delectationemque, unde sequitur, ut commotio haec mentem a tristi illa cogitatione, & intpntio no distrahat. Alii vero facillime, alii difficultor distrahuntur, dolectanturque, quia primi tenuiores cerebello sunt, duriores secundi, uti etiam quidam sunt, qui non solum particulari modulamine, verum otiam particulari instrumento, alii scilicet fistula pastorali, alii tympano parvo, cithara, lyra, cymbalo, fidibus; alii organo, & tibicinibus varii generis, alii

muliebri, alii virili cantu magis capiuntur, pro vario cujusque ingenio, quod a Varia consuetudine, variaque fibrarum toxtura aut rariori molliorique; aut compactiori, tu duriori essici videtur; cum prima placido, & dulci cantu, aut sonitu: secunda vero duntaxat a pleniore, & vehementiore concentu commOVeatur. Haec Vero delectatio, qua homines in musica fruuntur, diu non durat; quia in actione solidorum nervosorum, & animalium spirituum consistit; in longe aut0m actione, dc solida, & spiritus, ut docet etiam Aristoteles, defatigantur. Porro singulis ex animi moerore morbis sua apponenda sunt remedia ; & primo qui dom stomachi imbecillitati, qui caeterorum

supervenientium morborum fons est, & origo, succurrendum. Solebat enim magnus Hippocrates Mari stomachum comparare, quia si toti orbi mavocommunicat aquas, Ventriculus toto corpori communicat morbos, ideo AEgyptii exenterare cadavera solebant, '

44쪽

3 6 DE SUCCESSlONE MORBORUM

& vontriculum ad solis radios expositum, tamquam

A uctorem omnium morborum , percutere. Inter praecipua, quae hoc incommodum respiciunt, remedia ost cibi abstinentia, & maxime vespertini, quo semper crudita ises, indigestionesque augentur. DOC bat enim Sanctorius in sua Statica: qui animo periti bato coenatum pergit, eum minus digerere , quam si sic laetus, re tranquillus, loco vero coenae ad stomachi

cruditatos auferendas substitui potest usus The , aut Casse, aut, si crumena sufficit, Cocolatae, quae est veluti ambrosia, quae exhilarat animum, spiritus reficit, &imbocillo Stomacho succurrit. Cibi vero assumendi sunt frigidi, &, ut Celsus docet lib. q. cap. 5. qui

potius difficulter coquuntur, quam facile vitiantur. Ad potionem pariter aliquibus magis ConVenit aqua, quam Vinum , dc praecipuo iis, qui sunt calidae, sic-Caeque naturae, cum ex Hippocrate Aqua vorax sit, quae tamen frigida exhibenda ost, aptissimum aliis ostvinum frigidum , vel certe bene calidum mera um, potitiimum Rheticum , vel Allobrogicum, aliudve, quod & austerum, Sc resina conditum est. Sunt etiamox codem Celso lectiones, & oxercitationes superioris partis necessariae; item unctiones, & frictiones, gestationes, & navigationes; uti etiam vociferatio,

quod remedii genus, vocem nempe eXerCendo, magni semper iecerunt Antiqui, qui rQcentiores in praescribendis diaetae, & exercitationis legibus multum superant. Hac in re l0g0ndus est Oribasius Lib. VI.Cap. VIII. Galonus de tuenda valetudine Lib. I I. Cap. a. & Lib. 8. de Medica. locali. Cap. q. Aa setius Lib. 3. Cap. 5. Et Paulus Aegineta lib. I. Cap. 19. Blande etiam convenit alvum subducere, quo casu in pilulis potius praebenda ex Marcato Medicina est ex tilia barbaro, ik Aloe confecta, quae stomacho diu detenta eundem simul purgat, & roborat. Stomacho

45쪽

LIB. I. CAP. X.

Stomaeho pariter cruditatibus referto amara apta sunt, ut Absinthium, quod exhiberi etiam potest extractum per tincturam , vel sub alia forma paratum. Quantum v pro etiam conferant martialia

medicamenta, jam apud omnes in confesso pst, elletque jacturam temporis facere, si eat nunc vellem laudare. Constat, nullum praestantius suppetero medicamentum, quod fibrarum tonum excitet, ac firmet,

in ipso enim modicum caloris inest ut tradit Gal0nus) in st vis abst0rsionis, & penetrationis. Tandem

ut in ro tanti momenti nihil intentatum relinquamus, talis diapta instituenda est, ut legumina, carneS cum adipo, & caetera crassantia, ci meatuum cavitates replentia prohibeantur, edulia vero potius, quae spirationem aperiunt, in usum YΡVOCentur, somnus non

strato, & porrecto corpore, sed potius contracto capiendus est ; viscera enim unita concoctionem adjuvant , facilioremque reddunt, ut probat etiam Sartorius in sua Statica de somno, & vigilia. Dempta ventriculi cruditate, excitatoque fibrarum tono & robore, facillime etiam obmuctionibus, & Ictero subvenitur; in quae , praeter pleraque superius enarrata medicamenta, opportu ue cadunt Aquae Thermales, pra sertim ex sale , & chalybe vim habentes, Pilui startareae sontii, Gumma Amoniacum. Rhabarb. pulveres cachecti c. Quercetani, sal Abscinth. tartarus solubilis, vitriolat. chalybeat. cum decoctione Graminis frρgariae, trifolii, cu scutae curcumae, cichorei, m rubii, & similium radicum, & herbarum, quae frequenter a me similibus i in affectionibus usurpantur, tum quod noxa, ac damno nullo assciunt, tum quod mirifico laborantos hisce in nostris Regionibus juvant. Debemus etiam in Ictero excitare laetitiam, vinum generosum exhibere, sudores, dc labores commendare i& ea omnia proponere, quibus homines dignitate fuI

46쪽

s 8 DE SUCCESSIONE MORBORUM

goni' , & Regii fastigii gaudent. Affectiones hypochondriacae & Molancholia dissiculter tolluntur, nec nisi primigeniis, quibuscum cohaerent, fundituS OX-tirpatis morbis, moestitia nemp0, & ventriculi imbecillitate , & cruditate, eadem igitur remsedia, quae in animi moeroribus; & ventriculi cruditatibus supra laudavimus, in hisce etiam affectionibus amplect0nda sunt; quibus etiam addi possunt succi herbarum aperientium, ut agrimoniae, boraginis , cichorei, fumariau, betonicae, & sori Caprini depurati, vel nitrati, vel tamarindati, potiones vel per se, vel post usum cassias, ct pulpae Tamarind. est etiam proficu US, praecipue in Melancholia, usus pitularum do tribus de succino Cratonis, de hiera cum Agarico, de mercurio etiam crudo nunc temporis in usum revocatis miri

co juvantibus, ut saepius expertus sum in iis, quos identi dom curandos accepi. Spiratio etiam libera inmolancholicis servanda sest, & consolatio aliqua, si fieri pol st, inducenda. Unde Sanctorius in sua Statica de Animi affectibus, legem eam sancivit, melancholi am duplici via superari vel libera spiratione, vel aliqua

continua animi consolatione. Venae etiam sectio in hisco affectibus convenit, & sodalium venalium cum generosa sanguinis missione apertio tutius enim, splenius, ex Zacuto Lusitano, in plenitudine melancholica emittitur sanguis, quam in plenitudine biliosa; Scipia haemorrhoidum apertio sanguinem directe ex affectis partibus educit, ex hypoc bondriis nempe, & ex capite, lac quoque prodesse potest, dummodo in stomacho non corrumpatur. Saepe etiam cauteria in

brachio imprimuntur. Curabam Corii venditorem magna obrutum Melancholia, qui cum doloribus vagis in Abdominis regione frequenter cruciaretur, macieque extenuari se sentirpi, putabat, se toxicum hausisse, deque salute sua prorsus actum esse putabat. Lo-

47쪽

LIB. I. CAP. X.

niontibus praestitis, & duabus ex brachio, & ox ped

phlobotomiis peractis sedales venae secantur, inde herbarum succi, cichorei nempe, Betonicae, Fumariae, Agrimoniae ministrantur. Postea Pilutau do trihus cum copiosa seri caprini tamarindati, & sub Dio expositi potione ad tres, & aliquando etiam ad quatuor libras usque adhibentur. Cauteria 'quoque in

brachio inuruntur ; Lac item per quadraginta dies exhibetur, ex quo coepit nutriri. Tandem usu pilula-Tum eX crudo mercurio perfecte convaluit. Ithistris quidam Civis circa quadragesimum quintum aetatis suae annum naturae calidae, oc siccae, & habitus gracilis ex saepius repetito animi moerore in melancho- Iiam hypochondriacam, maximis ructibus ex superiori, & flatibus Qx inferiori parte erumpentibus , est delapsus. Huic tum ex praepostero medicamentorum usu, tum e X depravata vivendi ratione spasmus, vertiginosa capitis affectio, vagus per thoracis regionem dolor,

obstinata alvi stiplicitas, & nocturnae vigiliae accessero , post multa irrita medicamenta, consilio decessoris mei, Aponi bibit aquas, a quibus tamen statim destitit, quia egredi per diuretica vasa minime poterant,

altero adveniente anno, consilio etiam celeberrimi

Praec0ptoris mei Alexandri Macoppe, Doctissimi prismarii praeticae Medicinas in Gymnasio Patavino Professoris, quem honoris caussa nomino, methodicam verno tempore instituit Purgationem, urente Canicula Recobaris sumit Aquas, aliisque utitur medicame iis, a quibus levamen aliquod accopisse videbatur. At non ita multo post, iisdem fere incommodis urgetur, altero etiam revertente anno, veris tempore, se fidei meae committit, arreptaque statim occasione purgationem exordior, & post venae ex brachio sectionem, sedales venas aperio cum sanguinis ad libram cum dimidio detractione, ut nimirum etiam vitiosi ex asse

48쪽

DE SUCCESSIONE MORBORUM

ctis partibus seducorentur humores, inde pilulas de tribus, pitulis de succino Cratonis iunctas, singulis qua-

tornis diebus, per tres vices, cum seri Caprini depurati, & tamarindati, ac sub Dio expositi ad tres, qua tuorve libras potione exhibeo. Ρostea Iunio menso, quod vis tum magis herbarum vigeat, per trigintadios iacto Caprino uti jubeo singulis diebus mane, & .sero duabus unctionibus: altera nimirum spinali medullae admota ex oleo lumbricorum terrestrium, & vi perino parata; altera vero umbilicati regioni totiquo abdomini ex butyro recenti, & oleo amygd. dulcium composita, tandem Septembri monse, per alios triginta dies, id sem lac praescribo, dum rusticatur. Quibus praesidiis alvus lubrica redditur, dolores, & affectiones spasmodicae cedunt, appetitus aruitur, seque homo ab eo, qui fuerat, veluti mutatum fatetur, & licet aliquando aliqua ex illis morbis affectio exsurgat, facillimo setiam usu pilularum ex mercurio constantium compescitur. Salutaria etiam in hisco affectionibus sunt Balnsa, victus humidus, & inspiratio intra cohibita, & compressa; prima enim illa duo praesidia

fibrarum laxitati, & spirationi opitulantur, tertium vero vasa iniseriora dilatat, partes intimas comprimit, impurosque ex infarctis glandulis humores exprimit. Quod vero ad affectionem scorbuticam, ut appellant, attin0t, sit tamen mihi venia, si superius dispositum ordinem pervorto; nunc enim illos jungo morbos, qui in curatione maximam inter habsent assinitalom cum hoc in casu a vapida, & faeculenta sanguinis dlathesi, & a deperdita spirituum animalium substantia

morbus hic pendeat, illa suadentur remedia, quae ad sanguinis mallam perpurgandam & animalium spirituum roparandam substantiam inquo pristinum tonum restituondam maximo valent, pollentque. Inter haec

sunt dococtiones ligni Sanct. salsae parillae, visci po-

49쪽

LIB. I. CAP. X.

mati, aut quercini C. C. raspat. addendo in obullitionis sino summitates Pini, aut fumariae, agrimoniae, beccabungia se folia. Inter etiam praecipua remsedia ponenda est chalybis tinctura; praeterea lac, The, Theriaca, eXercitatio, rusticatio, peregrinatio, is animi hilaritas apto tempore sunt frequentanda. Nobilis quidam Civis, circa sexagesimum aetatis suae annum, naturae sanguineae, & habitus mediocris ex diuturna moestitia affectionem est scor buticam nactus, quae cum, praeter dentium vacillationem, rhpumaticam in pulmones fluxionem produceret, pulmonis ta .

bem portendebat. Verno tempore, prudentis sit ni otiam Praeceptoris mei, quem saepe laudavi, conssilio, per quadraginta dies huic exhibetur decoctum ex salsa parilla, ex C. C. xaspat. & visco Ρomorum compositum, cum summitatum Ρini additione in Decoctionis fine, quo tempore etiam usus sum Pilulis Ricardi Moristonis mediocris magnitudinis ad pulmonis tabem impediendam ; post talia praesidia ad Botridis decoctionem cum Balsamo Toluta no julepizato , ut aiunt, sumendam aegrotantem dispono , quibus omnibus peractis sub Iulii mensis finem thermales Virginis Aquas,

utpote sulphureas, praescribo, a quibus tamsen statim cessavit, quia, praeter summam virium imbecillitatem, etiam majorem appetitus prostrationem inducebant, neque libere per ureteres egrediebantur. Augusto mense, post Caloris diminutionem , cum The dococtione lac bibere jubeo , in eoque per quadraginta Dies perseverare. Appetitus tamen semper dejectus manet, Viresque fractae, & corporis extenuatio in dies magis se prodit. Nescio tamen quonam fato evenerit, ut post diuturnum Lactis usum alvus fluida, quae semper dura fuerat, etiam plus quam par esset, evaserit,

tum ad id avortendum theriacam cum vino generoso ex meo consilio sumens, indo restaurare Vireb, a P

50쪽

DE SUCCESSIONE MORBORUM

appetitum recipero, nutriri aliquantum, & recreari. Sumpta postea autumni occasione rusticatur, tum per Varia loca peri grenatur, praeterque meam eXPectationem meliusculam valotudin0m suam facit, sed hyeme adhuc anorexia suborta consumptis viribus, post duos annos tabs confectus est. S0d de febri tabida ex moerore superveniente duae apud Forestum leguntur historiae. Prima observ. XL pag. I 35. de Topiario quodam, qui factus dives, cum in horto egregiam domum sibi construxisidi, & solitarius ibidem viveret prius melancholia affectus, inde ex moerore vehementi, ac longo phthisica febri correptus est. Altera Observatio. I I I. pag. I 38. de Magistro Cornolio regio juris perito, qui Delphis in insigni magni spoculi habitabat longo tempore vir facetus, & hilaris, at postquam ultra annum in comitiis tum in Flandria, tum in Brahantia apud Principem Auriacum Illustrissimum egisset, melancholiam aliquam concepit, ex qua paulatim macilentior factus, tussicula etiam subinde levi incidente contabuit. Sequitur, ut de cachexia, hydrope, & mensium suppressione verba faciam; & primum de cachexia, & hydrope, qui morbi maximam in sui vel productione, vel curatione affinitatem habere vi dentur. Impeditis enim ex depravato chylo in glandulis secretionibus, tota sanguinis massa ichoribus in

primo morborum genere scatet; unde depravatus cutis color, maius corporis pondus, tumores in corporis circumferentia, ci praecipue in pedibus apparent, in hydrope vero praeter haec omnia symptomata etiam universi corporis tumor, cum serosi laticis stagnatione conspicitur ; transeundo enim ex arteriis in venas fluidarum massa ob eiusdem motus pigritiem serum ob maiorem gravitatem secernitur, interque membranas corporis circumferentiae, atque intra abdominis

cavitaes subsedit, has si non vincant, saltem moderantur

SEARCH

MENU NAVIGATION