Thesaurus pathologico-therapeuticus : exhibens scripta rariora et selectiora auctorum et indigenorum et exterorum, quibus natura ac medela morborum tam internorum quam externorum illustrantur atque explicantur

발행: 1791년

분량: 258페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

LIB. I. CAP. X.

eantur affectiones Gummi ammon. Bhab. Olect. Ta tar. vitriol. Sal Absinth. Pilui tartareae Bontii, vinum Medicatum chalybeata, Absinthium, pulegium, cha- medrios, decocta pariter sudorifera ex lignis fasia-phras, Visci quercini, C. C. raspat, salsi parillae,

Tasur, eboris, sentat. citrin. , addendo in fins ebullitioniS radic. calam. aromat. cum foliis salviae, &chamaedrios, grana etiam juniperi contusa, & in vino generoso cocta Optima sunt, uti etiam proficua sunt spiritus salis, armoniaci, tinctura tartari, & esu

sentia Absinthii, aliaquo huiusmodi, quae ad in farctas humoribus vitiosis glandulas expediendas, ad fluidorum massam dopurandam, dc ad fibrarum tonum ro-horandum mire faciunt. Quod vero ad menstruorum suppressionem spectat, vena in prima secetur; Per epicrasin corpora etiam purgentur, inde aperientia- tandem specifica menses moventia praecipiantur. Inter caetera validissimum extat remedium, quod pluries expertus sum, maximeque in duabus virginibus omnino Prospere; quarum altera in Xenodochio ad viginti duos annos citra ullum florem decumbebat.

Altera Vero, mihi sanguino juncta, in Divi

Bartholomaei Cenobio cum educaretur, decimum nonum aetatis suae annum agens, febri alba continuo, ob menstruorum absentiam conflictabatur: hoc Vero remedium paratur ex radic. Astar. &Agaric. alb. a. 5 sii., ex rhab. eleel. 5 i. s. ex herb. sab. M. S. ex croc. 3i. ex mac. 3 s. insus. per noctem in Vin. alb. lib. ii. cujus 5 vi

mane, dc Vesperi sumendae sunt, atque aegra calido

in lecto detinenda, in pristinam quoque laetitiam revocandae mulieres sunt, quod si fieri potes , sine ullo praesidio alio statim morbus depellitur, ut nuper mihi contigit in honesta illa puella ; quas ad Salvatoris t0mplum in vico Divi Petri degebat, cui plura cum essent in cassum ad menstruorum suppressiouem

52쪽

5s DE SUCCESSIONE MORBORUM &c.

tollendam remedia r mediis cumulata , demum in Patriam cum reversa esset, & agi de nuptiis suis audis sol, ob conceptam laetitiam in pristinum statum redacta est. Plura adhuc de animi morbis dicenda snt, ni verear, ne Lectoribus meis forte fastidium croetur. Illud tantum in hujus primi Libri fino animadverti velim, quod etiam Sanctorius in sua statica d0 Animi aDfectibus aptior. quadragesimo septimo edocuit: bona valetudine magis gaudere homines, spirationemque magis salutarem habere, qui nunc hilares, nunc moesti, nunc iracundi , nunc timidi, quam qui unico, licet bono, semper assiciuntur animi pathemate.

53쪽

M O RBORUM

De Febribtis c um sobris gravissimus, dissicillimus, Elemquo frequentissimus morborum nobis occurrentium sit, do tibi in primis verba facere opportunum duxi, ut statim quae a me in earum curatione observata sunt, lectorum oculis subjiciantur. Non hic febrium esisentiam, naturam, differentias, proprietates, modos iust res ram ; cum hoc satis erudite a pluribus omni t mpore ab Hippocrate usque ad Aetatem nostram sit praestitum. Solum, quae praesentis instituti iiint, referam, tripli citer febrim considerando , vel ut aliis morbis succedit, vel ut ideam mutat, vel ut in alios tandsm des nerat morbos. De singulis hisce mutationibus brevia ter, & perspicue disserendum.

CAPUT IL

De febri aliis morbis succedente. Febris quae ex aliis supervenit morbis, aliquando

54쪽

586 DE SUCCESSIONE MORBORUM

quando bona, aliquando mala est, bona dicitur, quando morbis frigidis incidit, ut pituitae, rheumati, flu-Xionibus, doloribus articularibus, apoplexiae, jecinoris, & hypochondriorum sine inflammatione doloribus, ebrietati, & aphoniae; docente enim Hippocrate,s quis ebrius repente obmutescat, repente moritur, nisi superveniente febri vocem recipiat; nervorum etiam distentioni, & rigori, aliisque silmilibus morbis febris succurrit: hic tam n exclamaret Seneca, abominandum remedii genus , quo sanitatem debemus morbo. Hoc loco animadvertendum ab industriis Medicis es , febrim tunc tantum praesidio illis, quos superius enumeraVi , morbis esse, quando tales morbi a frigida, non autem calida caussa producuntur, tum quando, quae hisce frigidis morbi supervenit febris, non lenta, non parva, sed magna, & vehemens es , ut viscidam; lentamque materiem morbos gignentem bens di sol-Vat, bene agitet, & consumat; scripsit enim in Prorseretico Hippocrates, convulsionem fanat exorta febris acuta, quae prius non fuit, quod s prius fuerit, exacerbata. Quase verba intelligonda esse, inquit Duretus, non de febri, quae ciet humores, sed quae excludit, ac dissipat, exemplum in Numenio filio habemus, cujus Apoplexia repente suborta, superveniente lenta febri, licet prius sanabilis, faela est omnino fu-n sta. Id etiam vidimus nos in Bagaroto, & Baldoictis Apoplexia, quibus ingruens lenta febris, licet aliis salutaris videbatur, attamen funestissima fuit. Porro adeo Verum est, febrim frigidis morbis suppetias

ferre, ut Magnus Hippocrates doceat, quandoque eam esse excitandam. Ideo in sexto epidemicorum

libro sic habet, si puerperis spasmus sat, ignem fac,

docet enim in eiusdem loci egplicatione doctissimus Mercurialis, per ignem febrim intelligi debere. Quat

tum autem utilis appareat labris, Irigidia morbis su

55쪽

perveniens, ex historia pueri Canotti clare unusquisque intelligere potest. Post febrim Puer iste tortianam duplicem per acrisiain sanatam, intolerabilibus doloribus, & cruciatibus in brachiis, & cruribus cum duris partium tumoribus, di motus impotentia aggressus est: ad tales fugandos morbos plura incasium adhibentur remedia, ik paucorum mensium intercedente mora febri iterum, & quidem acuta corripitur, &nullis aliis adhibitis remediis post paucos dies porrecte convaluit. Pessima vero febris est, quae inflammatoriis, ut Vocant Renum, Vesicae, articulorum, intestinorum, hepatis, Lienis, ventriculi, Gutturis, Oculorum, aurium, Capitis doloribus su pervenit ; item pessima ost, quae haemorrhoidum, lochiorum, menstruorum suppressionem consequitur , in quibus Venae sectio, & refrigeratio convonit. Nec minus funesta otiam est si sanguinis sputo succedit, vol etiam si alvi fluxum comitatur; uti etiam AGysipelata, ulcera, V utinera, & alia hujus generis mala, quorum Curatio, prout se occasio offert, aliis in locis proponitur, ne igitur jacturam temporis hic faciam, ad alia transeamus.

De Febri Ideam mutante.

Fobros Ideam mutantes dicuntur illae, quast ox acutis in chronicas, & eX longioribus in breviores mi grant, eX quo genere Praeci Pue sunt illas tertiana o febres, quae Vel aestivo, Vel autumnali tempore oriauntur, de quibus statim nonnulla, & jucunda, & scitu digna scribere aggredior, cum enim Observaverim, hasce febres, vel ex quacumque levi occasione, vel etiam ex natura sua facile r&rudescere, & recidivas fieri, &ex acutis in chronicas verti, non sine modicae artis dedecore aliquo, cum aegri iii Medici culpam perti.

56쪽

588 DE SUCCESsIONE MORBORUM

pertinacos talium febrium insidias cons rontos, Modico suo dimisso, ad alios, atque alios confugiant quod non solum mihi aliquando , verum etiam decessoribus mois, & aliis saepius accidit.) cogitavi maturius depa

rundem curatione, eandemque sappo, ut magis existimationi meae, & aegrotantium saluti considerem, semper nova praesidia, novamque m pthodum experiundo immutavi. Ρrimum in vulgi deveni opinionem , febres eX corticis per uviani usu recurrere, quippe qui tantum labrilia fermenta sopire, non auisem Omnino P X-

tinguere, ac dissipare posset. Coepi itaque hasce Obres sine eiusdem corticis usu curare. At plures, &fortasse etiam majores recidivas offendi, nam cum fe-hres absque sobri sugi ut a junt, usu longiores sint, magis magisque aegrotantium Vires prosternuntur, succi digpstivi alterantur, iiec non etiam ventriculi tonus debilitatur; ut vel ex levissima occasione ingravescant febres, atque aegrotos rursus aggrediantur.

Inii rationem aliam, & post primam febrium expulsi

Onem curavi, ut aegri decoctiones Chamaedrios, con-

taureae minoris, & Florum chamomaeli, hasque perplures etiam dies susciperent. Attamen neque hac methodo potui tam malignam harum febrium indolem expugnare. Cogitavi tandem, rem dium hoc esse eiusmodi, quo naturae diu oppressae, S attritae quoties libuerit subvenire, & fatulem , ut cum Ricardo Mortone loquar , harum febrium e itum prasecave re possiimus, corticisque per uviani usum per quadraginta dies meis aegrotis, minime interea temporis fructuum o sui indulg0ndo, imperavi. Verum ne his quidem armis vim harum febrium intus il lites contem v I ut eruere potui atque. Opprimere, quin etiam cum so in pristinam sanitatem restitutos judicarent infirmi, ecco tibi febris incursus novus. At post Varios Caius

57쪽

& ut mihi videtur, tutam dios en attulist ultro, in fo-hribus igitur, quae facile rocrudescunt, cuius ς' neris, ut plurimum sunt continuae continent PS , trita Co-ph qae, tifodes, uti etiam nonnullae intermistionis participes, quarum, ut inquit Hippocrates, enormes tuis ii cces iones, scilicet, ut oXplicat Duretus pagita. 79., quae thyo regulari carrat, idque autumno, degenerant iu qtisternas; quas saepe vigiliae, sitis, Ventriculi, alit capitis dolores, nausea, inquietudines, & internus ca lor comitantur, duplices ut plurimum ignes, alterum an primis viis, in sanguine altorum habsentes; Modici primum, ut tuae existimationi prospiciant, a segrotantibus praOdicere debent, illius generis has febres Oissio, quae facile, vel ex sui natura, vel sex quacunquo lovi Occasione ingravescentes. cum semel coeperint , iterum atque iterum ad plures menses pergunt, qui ita se gerit, obsequentiores medicis nutibus reddit aegrotantes , & si forto fortuna in novas incidant febres omnem fiduciam in Medico ponunt, non amplius de alio quaerendo cogitantes. Illis deinde Medicus spondere debet, se operam ess se, ne tales recidivas fiant, daturum, dummodo velint remedia, quae sunt ab ipso praescribenda, libonior sumere. In hisce igitur febribus, prout suspius obs servavi ad aliquam in soli adis, & fluidis laxitatem inducendam primum venae se ctio, praemisso clystere, facienda est , indesqu0 sanguis attente examinandus: nam si ex salvatella frig0racta coaguletur; vel si sex brachio, rubicundam habeat crustam, repetenda venae sectio etiam ex pede, ost & uberius sanguis mitisendus, inde Blanda ad alvum

subducendam, eX tartar. eX cassia, cum lignis confractis, ex epith. cum additione , aut syrup. Rosa, aut de cictiore, cuni rhab. potio exhibenda, hinc obser-Vandum est, cum proficiscantur hae sebres a putridat humorum cachochilia in primis viis, mesenteriique

58쪽

5'o DE SUCCESSIONE MORBORUM

glandulis eoacervata, quod intelligitur ex dorsi dolore, ut notat Duretus in illo Hippocratico dicto in Coac. praenotionibus, quae ex dolore dors principia morborum ducuntur, di scilia sunt, observandum, inquam, non ut notat etiam Baglivius ad emulsiones, aliasque similes potiones, sed potius ad decoctiones herbarum, malvarum scilicet, horaginis, cichorei intubi, vulgo enditiae, & agrimoniae, esse confugiendum. Quibus etiam iungi possunt Aq. Graminis copiose exhibita, & Tartarus solubilis aut vitriolatus cum Absin- thii sale, post vero repetitionem lenientium superius memoratorum alia facienda est observatio, & quidem utilissima, nam cum in hisce febribus, ut plurimum, urina sit pauca, & cum sedimine lateritio . ireservire

videntur diuretica medicamenta, cum mQrbi, ut notat Zacutus Lusitanus, qui ex urina cognoscuntur, per diuretica eliminentur, at per diuretica urina potius diminuitur quam augetur, eX quo, Fredo, Obje

ctam Baglivio illam osse dubitationem, unde assirmet, se diureticis quidem credere, at minus quam caeteros medicos omnes. Cum enim hisco in labribus Chyliviae, & mesenterii glandulae in arctae sint, per diuretica medicamenta veluti comprimuntur vasa, & magis magisque humoribus putridis iniiciuntur ; quod non ita contingit, si pro diureticis, medicamenta adhibeamus, quae epicratice in Alvum coactos humores eliciunt. Nam his opibus paulatim urina copiosior redditur, & sedimine minore obsita, haec vero remedia sunt Gumm. Ammon. Rhabarb. elect. & tartar. Viafriolat ad S c vel ad 3 i. cum aliquo liquid. in formam soli parata, & cum jusculis herbarum superius d

scriptarum alteratis exhibita, quibus ad plures dies insistere Lectores meos rogo, cum eventu, felices lx in me ipso , S in aegrotis meis pluries aspeXerim.

Quibus remediis fugata febri studendum est , ne itarum

59쪽

LIB. II. CAP. III. 59 Irum thylus in stomacho corrumpatur, novaeque fo-bri pabulum praebeat, quod fit usu maXime testaceorum, & praecipue oculorum Cancrorum praeparatorum ad 5. s. singulis diebus mane apprime ad aEorem stomachi, instaurationemque morbi removendam utilium. Quod si haec remedia deludat morbus, viresque suas resumens iterum laborantem invadat aut otia iam ex toto non eVellatur, tunc exhibenda sunt 3 i.

corticis peruviani, & 3 i. rhabarbari electi in copiosa foliorum horaginis, cichorei, & fumariae decoctione, diebus intermediis in ea decoctione exhibendo stip. diaphor. sal. Absinth. & ocul. Canc. a L per dies

quadraginta; cum labrilia fermenta intra fero hoc spatium ingravescentia soleant exterminari, ad iteratos istos morborum casus impediendos pluries etiam eXpertus sum, praecipue tamen in lienosis, pulverem

hermodactitatum ad 5 ii. viscidum enim pituitesum,& melancholicum in infarctis visceribus redundantem ex longinquis partibus educit, & per secessum eliminat. Animadvertendum, febres autumnales non omisnes tertianas esse, sed ut plurimum etiam quotidianas, quae facile dignoscuntur ex repetitione periodorum , quae singulis diebus eadem hora recursant, &noctu aegri valde jactantur; in quo casu mihi Κinae Κinarum usus suspectus est. Febris haec cum soleat ad quadraginta dies ex- tondi, nulla alia ratione breviorem reddere illam potui, quam vesicantium, ut vulgo uictitant, usu, quae tenacem, rebellemque materiem segregant, dis rahuntqu0, ut mihi in Lucina Brixiana, & nobili Matrona Boccata praeterito anno usuvenit. Mutant

etiam Ideam fere sempor orraticae febres, quae tamdem aliquando in quartanas degenerant, ut saepe Praedicere mihi contigit a grotis meis eX nigris nu

beculis in urinis existentibus, dicebat enimHUPO M

60쪽

59a DE SUCCESSIONE MORBORUM

tes in Pr ua Ptico, quae in erraticis se ribus fundi nἰ-grae nubeculae quartanas dentinciant. Nam cum erraruticae febres, ut docet Mercurialis, in diversis partibus fomit m ha bsant, modo a bile, modo a pituita, modo a sanguine faeculento originem suam trahentes, lata, di transmisia materia a divorsis locis divorsos quoque insultus parit, cumque in his tardius consumatur humor melancholicus, is aliis consumptis, solus rolictus, & sane copiosus quartanam producit. Contra has febres quartanas nullum magis herculeum i .in Veni praesidium, quam pulverem hermodactitatum, eiusque post usum, minime cedente febri, dococtionem exhibere Florum Chamocentaureae minor, Cum uncia cortic. peruviani, 3 iiii. salis armoniaci ad dit. lib. I. vini albi generosit ad 3 viii. vesperi, & ma ne per dies quadraginta. Ad hoc album reducuntur etiam ardontos, ct acutae febres, quact non recte curatae, ut inquit Galenus, in phthysicas mutantur. Haec enim febris ardens, & acuta, καυθων πυρετος

dicta, repetita, & generosa sanguinis misione, &copioso aquae frigidae potu curari debet, quod nisi opportune a medico fiat, ideam mutat, de ex breviori in longiorem transmutatur, dissolutis enim, & ac censis continuo, & mordaci calore solidis partibus phthysica suboritur febris. Laborabat ardenti febri tribus ab hinc annis adolescentula quaedam in Divi Francisci Vico, de qua jam omnino Medicus desperabat, eamque ego reperi oculis conca ViS, naribus acu tis, collapsis temporibus, lingua arida & hiulca, voto etiam sexili admodum, supinam. fere veterno torpentem, cibum quo omnem recusantem t ei tamen pulsus non ita submissis orat, ut tota spe s practeis a videre

SEARCH

MENU NAVIGATION