[Omnia quae extant juxta Benedictinorum versionem]

발행: 1835년

분량: 602페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

quae Deus elargitur, ut a sacerdotali irtute perficiantur. Tolum ex gratia est hujus tantum est O aperire, totum vero Deus operatur symbolum hic solum implui. Cogita quantum sit intervallum infe Joannem et Jesum. Audioni Ioannem dicentem Ego opus habeo a te baptis gari et, Non sum dignus SolVere corrigiam calceas menti Attamen cum tantum interesset discriminis, Spiritus descendit, quem non habebat Joannes uax ples nitudine enim ejus, inquit, nos omnes accepimUS At tamen priusquam baptizaretur non descendit Noc Joannes ut descenderet esse cit. Cur ergo sic res peragitur Lidiscas sacerdotem implere symbolum. Nullus homo tan tum distat ab alio homine quantum Joannes a Jesu. Attamen Spiritus in ipsum descendit, ut discas Deum omnia perficere et operari. Volo quid plane stupendum adjicere. Sed ne miremini, neque turbemini. Quid hoc est Obl tio eadem est, quisquis osserat, Si e Paulus, Sive Petrus, eadem ipsa est, quam Christus dedit Discipulis, et quam nunc sacerdotes faciunt. Haec illa nihil minor est, quia non homines hanc sanctificant, sed is ipse qui illam sanctificavit. Sicut enim verba, quae Deus locutus est, eadem sunt quae nunc acerdos dicit sic oblatio eadem ipsa est, ut et baptisma quod dedit. Sic totum fidei est. Insilii statim Spiritus in Cornelium quia prius ille quae sua erant secerat et fidem contulerat. Et hoc igitur corpus Christi est, et illud. Qui vero pulat hoc minus illo esse, is nescit

Christum etiam nunc adesse et operari. Haec itaque eum sciamus , non enim frustra haec omnia a nobis dicta sunt, sed ut mentem nostram corrigamus , cautioreSque in posterum agamus, dictorum custodiae advigilemus. Quod si Semper audientes, nunquam perficiamus, nihil ex dictis emolumenti percipiemus. Allendamus ergo diligenter,

32쪽

quod dicta sunt pPrpendamus , ea describamus in Dion teaiostra , in conscientia nostra insculpta teneannis, O iugi

ter gloriam csdramus Patri, et Filio, et Spiritui sancto.

Amen.

Formam habe sanorum Verborum, quae a me audisti inside et charitate, quae est in Christo Jesu. Bonum depositum custodi per Spiritum sanctum, qui liabitat in nobis Scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt, ex quibus est Philetus et Hermogenes. Det misericordiam Dominus Onesiphori domui, quia saepe meretrigeravit, et catenam meam non erubuit; sed cum Romam venisset, sollicito me quaesivit, et invenit. Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta phesi ministravit mihi , tu melius nosti . I. Non o litteras solima discipulo , quod agenda erant suggerebat, sed etiam verbis, quod ut phuiuiis aliis uiam locis ostendit dicens , si Sive per orbum , si vo per Epis-nlolam , quasi per nos missam . Id vero mulio magis hic facit. Ne orgo putemus aliquid in doctrina usi ero. Multa enim illi absque scripto tradidit, quae in memoriam revocans dicit u Formam habe anorum Verborum, quae samo audisti Quid autem vult significaret Pictorum

33쪽

moro, inquit, imaginem tibi Virtutis impressi et corum

omnium quae Deo grata Sunt, Velut normam , t archetypum, terminosque animae tuae indidi Uzec igitur habeto: sive de id , sive do charitate, sive de castitate consulere oporteat, hinc exemplaria accipe : non opus habu his apud alios imaginem quaerere, cum omnia ibi sint deposita. Bonum depositum custodi s Quomodo et Per Spiritum s sanctum, qui habitat in nobis. η Non est enim humanae animae, humanaeque virtutis, O deposita digne servare. Quare Quia multi sunt latrones, profundae tenebrae diabolus instat adhuc et insidiatur. escimus quo tempore, vel qua hora invadet. Quomodo igitur, inquies, ad custodiam sussiciemus Per Spiritum sanctum id est, si Spiritum in nobis habeamus; si gratiam nota repellamus, aderi l. Nam e Nisi Dominus aedificaverit domum , in va- , num laboraverunt qui aedificant eam. Nisi Dominus cus, todierit civitatem, frustra vigilant qui custodiunt eam . nHic murus nobis St, hoc praesidium, hoc refugium. Si ergo inhabitat, et custodit, quid opus est praecepto Ut

ipsum retineamus, inquit, et custodiamus, nec per mala Opera expellamus. Deinde tentationes Ocenset non ut

discipulii dejiciat, sed ut excitet ut si ipse in haec incidat, non turl,etur ad magistrum se con Vertens, et in menaoriam revocans ea omnia quae ipsi acciderunt. Quid

ergo ait Qui sieri poterat ut ipso captu desereretur, et nullius humanitale rueretur, nec gratia vel auxilio; sed cliam ut ab ipsis si dolibus et amicis proderetur, audi quid ait: ο Scis hoc , quod aversi sunt a me omnes qui in Asias sunt. s Verisimile est tunc stomae multos ex Asiae parti bus suisse : scd nemo, inquit, astitit mihi, nemo me no-Vit, omnes alienati sunt. Et vidi philosophum ejus animum. Dixit tantum quod actum suerat, nec maledixit

34쪽

cis sed cum qui sibi bono secerat, et laudat, et millo ipsi bona apprecatur. Illis vero non maledixit. Sed quid ait : Ex quibus est Phygellus et Ilerniogenes. Det misericor-udiam oui inus Onesiphori domui, quia saepe me restige-ηra Vit, et Catenam meam non erubuit sed cum Romam, venisset, Sollicite me quaesivit et invenit. Perpende quomodo ubique confusionem Seu pudorem, nusquam periculum dicat, ut Timotheus non terreatur, etsi tunc periculo re plena erat intensum enim tunc habebat Neronem, qu0d quemdam ex familiaribus ejus sibi altraxisset: sed cum venisse Romam, inquit, non modo consortium meum non fugit Sed etiam me quaesivit et invenit. De ι, illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die, , ct quanta Ephesi ministraxit mihi, tu melius nosti. Tales csse fideles oportet, ne timore, nec miniS, nec pudore tui pediri, Sed mutuo cooperari, et ut in bello adesso et auxilium ferre. Neque nim tantum periclitantibus, quantum sibi prosunt, Se socios reddentes per opem ipsis allatam etiam Oronarum ipsis dubitarum. Verbi gratia, in calamitate versatur quis qui se Deo addixit, multa

patitur et cum magna tolerantia colluctatur. Τ Vero nondum ad hoc certamen inductus suisti. Licet tibi si velis

etsi in stadium ingressus non es, in partem Venire CorOnarum, quae repoSita sunt, Si adsis, si inungas , si hortoris, si excites. Et quod res ita se habeat, audi quid dicat

illo alibi scribens erumtamen bene fecistis communis cantes tribulationi meo et rursum e Cum Thessas lonicam quoque et semel ut bis in usum mihi misistis. , Et quomodo qui non adorant absenti in preSSuris communicarunt Quia misistis, inquit, mihi necessaria et ses mel et Secundo; et rursum de Epaphrodito dicit: Quo-ο uiam appropinquavit usque ad mortem, non parcens

i lilii p. IV, 14.

35쪽

, animae, ut suppleret desectui ministerii vestri erga me. , Ut enim apud reges non modo qui pugnant, sed etiam qui vasa custodiunt, honoris sunt participPS, neqUe utcumque, sed etiam paria saepe consequuntur dona, licet

manUs non cruentarint, neque arma ceperint, nec Ostium aciem viderint multo magis in his aerumnis. Nam qui athletam juvat fame attenuatum , qui adest, illum Verbis hortatur, et obsequia alia omnia praebet, certanti par praemium obtinet. II. No mihi Paulum cogites, athletam invictum et insuperabilom, sed alium quemvis ex multis, qui nisi multo solatio , multa adhortatione sultus suisset, fortasse non stetisset, neque pugnasset. Itaque ii qui extra certamen erant, ei qui in agone decertabat, victoriae causa suere: et Oronarum quoque consortes fieri merentur. Et quid mirum si inter Viventes quis iisdem rebus participans, iisdem quibus decertantes dignetur praemiis, quando etiam iis qui decesserunt, qui jacent, qui coronati sunt, qui nullo egent etiam post mortem, potest particeps esse. Audi enim Paulum dicentem, a Memoriis Sanctorum commus nicantes a sit quomodo, inquies, poSSumus Communicares Quando illum admiraris quando aliquid eorum exequeris, pro quibus ille coronatus ost illius certaminum et Coronarum Con Sors es ciet illi, inquit, Domisnus invenire misericordiam a Domino in die illa , Misertus est mei, inquit, habebit ergo retributionem in die illa tremenda et terribili, ubi muli misericordia egebimus. Det illi, inquit, Dominus invenire misericordiam a Domino. Duo-ne sunt Domini Nequaquam sed unus nobis Dominus Christus Jesus, et unus Deus dic qui Marcionis morbo laborant, dictum illud usurpant. Sed discant hunc esse Scripturae morem, et id saepe in sacris

Libris occurrere, ut cum dicit, . Dixit Dominus Domino

36쪽

c alibi, ii Pluit Dontinus a Domino . Ioc autum personas do clarat consubstantiales, non naturae diversitatem. Non enim hoc dicit, ut duas substantias inter se distinc las, sed ut duas personas ejusdem substantis intelligamus.

Vide autem quomodo dicat, De illi Dominus. Quid hoc PNon aliud quam misericordia. Quia cnim ille misericordiam consecutus fuerat ab nosiphoro , iit cam de illo a Deo consequatur postulat. Si autem Onesiphorus, qui Sese periculis exposuerat, ex misericordia Salvus sit multomagi nos. Terribiles namque sunt illo poenae, terribiles et multa clementia opus habentes, ut non audiamus dictum illud tremon dum Discedito, nescio Vos, qui Ope , ramini iniquitatem ut non audiamus rursum illud tremendum Discedite maledicti in ignem Pternum , pas ratum diabolo et angelis ejus is ut non audiant: Chaosses inter nos et vos ut non audiant illud horror plenum: Tollit illum , et injicito in cnebras exteriores ;s ut non audiunt illud multum incutiens timorem, si Servus nequam et piger . morrendum quippe et terribilo ostiribunal illud. Atqui Deus mitis os O mansuetus Deus

cnim misericordiarum et Deus consolationis Vocatur, et ita bonus ut nemo alius par Sil benignus , clemens, mulicumisericordiae, nec vult mortem peccatoris, sed ut con Vertatur et vivat. Unde ergo, unde sit ut dies illa tanto sit plena terrore. Fluvius igneus ante thronum ejus trahitur, libri operum nostrorum porti sunt, dies ille ut clibanus ardens est, Angeli circumcurrunt, fornaces appo Silae sunt multae. Quomodo ergo clemens est y Quomodo miseri

cors Quomodo bonus Tamen quo sic ille hinc clemens

erga homines esse monstratur, et clementia ejus magni-

37쪽

iud Ostenditur. Ideo namque tantum nobis incutit timorem, ut liis compulsi ad regni desiderium excitenm p. idonii hi quomodo non utcumque de Onesiphoro testificetur; sod dicat, u Saepe me refrigeravit; quasi athletam quemdam aestu et labore satigatum , recreaVit, inquit, et Ohoravit. Et quanta Ephesi inihi ministravit, tu mellius nosti. nΝon solum Ephesi, inquit, sed etiam hic. alem nimoportet esse eum qui vigilans et concitatus est, non semel, vel bis, vel ter operari debet; sed per totam vitam Sicut enim corpus nostrum, non Semel nutritum , habet lotius vitae substantiam , sed quotidiano cibo opus habet ita et in pio tale, quotidiano egemus b0norum operum auxilio. Mutia enim nobis misericordia est opus Etenim propior peccata nostra clemens Deus illa omnia facit, cum nihil horum opus habeat, sed pro nobis omnia sacit. Ideo enim

omnia nobis exposuit et enarraVit; nec Olum narravit,

sod etiam per opera fidem fecit Fide namque dignus ost, ctiam ex solis verbis. Sed ne quis hyperbolen vel minas

tantum illai esse verba putaret, per opera etiam certi ludinem addit. Quomodo Et privatim et publice poenas inducens. Atque ut ex ipsis rebus ediscas modo Pharaonem punivit, modo diluvium aquarum , et universum illud oxilium induxit aliquando etiam ignis supplicium. Et nunc quoque videmus improbos multos puniri et poenas luere;

quae exempla sunt gehennae. III. Ne dormiamus enim, nec desidia torpeamus, nec verborum Obliviscamur, per opera nos admonet et excitat,

hic ostendens iudicia, tribunalia, poenas. Quod si apud homines tanta est jus liliae cura, apud Deum qui has leges constituit, nulla-ne critiorum ratio Et quomodo haec credi possint Priam et domi et in foro et ubique tribunalia videre est Dominam quo erus quotidie iustitiam in

SerVOS Xercet, poenasque peccantibus inseri, alias culpas

38쪽

punit, alias condonat. In igris quoque illicus o uxor quotidii judicantur. In navi gubernatori vectoribus judicat in exercitibus dii do militii, is et multa inveneris tribunalia in artibus magister de discipulo Privatim ergo et publice omnes et alter de altero judicant: o nusquam iuris rationem neglectam quis videat; sed ubique omnes

poenas dare. Ergo-ne uni hic justi perquisiti ubique sat per urbes , per domos, et per singulos illic ubi justitia plena os dextera Dei, et justitia jus sicut montes Dei, ibi nulla ori justitia ratiora Et quomodo Deus Judex jus

lus, sortis et aliens, id fulseri, nec poenas exigit PHic habes causam Patiens, inquit est, diu expectat ad poe- niloni iam to trahens. Si autem perseveres, si Secundum n duritiam tuom et impinnitens cor thesaurigas tibi iram .sSi orgo justus est, secundum meritum reddit, nec eos qui malo aliuntur inultos sinit. Ioc si enim justi munus; si potens est, eliam post mortem reddit, et in resurrection hoc enim sortis judicis est. Si autem patiens cum sit diis ori nc urbemur, nec dicamus : Cur hic non ulciscitur Nam si ita fieret, iam sublatum osset genus hominum , si quotidie de peccatis poenas repeteret a nobis. Nulla enim est, nulla est dies peccatis vacua, sed vel maius vel minus delictum admittimus. Itaque ne ad vigesimum quidem annum perveniremus, nisi multa ejus esset patientia et bonitas, quae multum nobis spatium dat ad poenitentiam, ut delicta deponamus. Unusquisque igiturciam recta conscientia gesta sua recensens, et vitam suam

totam in medium adducens, consideret annon illo sit

poenis et suppliciis dignus. Et cum indignatus dicit Cur

illo mille scelera perpetrans non dat poenas , Sua cogitet,

et indignatio cessabit. Illa enim magna videntur, quia in magnis ot 0tis rebus sunt. Si vero sua quis examinet,

Rom. II, 5.

39쪽

coHVE T. IU EPIAT. ID AD TIMOTII nou. a11 dis ortasso plura inveniet. Nam rapere et cupidum esse, id ipsum est; si e Urum , Sive argentum diripiatur ex eodem quippe animo ambo pariuntur, et qui minora diripit, majora quoque diripere non dubitabit. Quod si dedit occasio, id non ex illo provenit, sed id fortuito contingit. Pauper qui pauperiorem laedit, divitem si posset aggredi,

non dubitaret: sed coimbecillitate, non ex arbitri abs tinet. Ille inquies, princeps est, et subditorum bona rapit. Tu autem, quaeso, an non rapispo mihi dixeris, illo auri talenta; at tu obolos decem. Nam in eleemosyna, alii aurum osserebant illa vero duo minuta, nec minus quam

illi attulit. Quaro quia de voluntate , non de dono judicatur. Ergo-ne cum de eleemosyna agitur Deum vis ita

judicaro, ut nihil minus reseras si duo minuta deponas, quam ii qui mille talenta auri oponunt de avaritia Voro et rapina non item et quam haec alionem haboan P Sicut illa duo minuta injiciens, ob vobintatem nilii minus rotulit ita et tu duos obolos rapiens, non minori conditione os quam illi sed si quid mirum dicere oporteat, plus quam illi avarus et rapax es. Sicut enim, qui cum

regis uxore, et qui cum pauperis et Servi moechantur, similite adulteri sunt, cum peccatum eX OPSonarum di- Versitate non aestimetur, Sed ex Voluntate moechi ita et hic existimandum. Im magis adulterum dixerim eum qui cum vili persona moechatur, quam qui cum regina. Illiconim divitiae, forma, et multa alia sunt quae attrahant.

Hic vero nihil itaque hic magis adulterias dicatur. Rursus illum magis ebriosum dixerim, qui viliore vino inebria

tur. Ita et magis rapacem Censeo cum, qui ne minima

quidem spernit. Qui enim multa et magna rapit, Ortasse minora despiceret; qui vero modica rapit, majora certe non contemneret. Itaque hic potius su habeatur. Nam

qui argentum non despicit, quomodo aurum despiciat

40쪽

Itaque cum principe accusamus, nostra nobisClim reputemus, et inveniemus Os magis tiam illos rapere et su-xari; si non X re ipsa, at ex voluntate judicium eramus, sic enim irdicandum est. Dic enim mihi, si tui qua pauperibus erant, et alius quae divitis crant, furatus in judicium adducatur, nonne ambo par supplicium hient Quid vero ' homicida nonne perinde est homicida, si mutilum C pauperem occidat, atque si divitum et formosum Cum ergo dicemus cillo alterius praedium rapuit, nostra cogit muS, et sic non alios condemnabimus, deinde mirabimur patientiam , nec indignabimur, quod judicium in eos non ora lur, et ipsi ad malo operandum 'segniores Vademias. Cum enim nos viderimus iisdem obnoxios culpis non ita molosso seremus , sed peccandi sinem faciemus, et sutura bona consequemur in Christo Iesu Domino nostro, cui cum Patro et Spiritu sanet gloria , imperium, honor, nim et semper, et in saecula saeculoriam. Amen.

SEARCH

MENU NAVIGATION