- 아카이브

Opera philosophica;

발행: 1891년

분량: 535페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

Ex his septem Acceptionibus exsurgunt totidem Propositiones cinter quas duae sunt Quantae, nempe Universalis et Particularis quinque reliquae On-quantae dicuntur. Et siquidem iota Quantitatis Omnis, Nullus, Aliquis non praefigatur expresse, sed tantum subaudiatur,

vocantur Indefinitae.

Quaedam etiam Quantae sunt Naturales, quaedam Artificiales. Naturales sunt quarum subjectis vel nulla nota praefigitur ut sunt omnes Indesinitae , vel illa praefigitur quae adest a natura i. e. quae si verbo abfuisset, re tamen et sensu adfuisset); inde omnes universales Amrmantes et particulares Negantes, sive expresse Quantae fuerint sive In definitae sunt propositiones Naturales. Propositio Artificialis est cujus subjecto nota Quantitatis praefigitur quae non inest a natura i. e. si verbo ab suisset, re et sensu non fuisset subaudita); tales sunt Omnes Assirmantes particulares omnesque Negantes universales.

N. I. Plures Termini uno et eodem loco sub eodem nomine convenientes non constituunt Homonymum Sic Homo non est Homonymum quando dico omnis homo est doctus ibi tamen sub isto nomine plures termini sunt, nempe Petrus et Paulus, etc. Requiritur ergo ad HO-monymum ut plures termini sic sub eodem nomine veniant, ut unus uno loco, alius alio loco veniat adeoque nomen Homonymum ad

minimum bis debet poni, saltem virtute. Quod addo quia, si quis dicat Librum Petri disendi, intelligens hoc de libro cujus Petrus est

auctor, et audiens hoc accipiat de libro cujus Petrus est possessor, Homonymia erit in isto nomine Liber Petri, et tamen semel tantum expresse ponitur, dum virtute bis ponitur, semel apud loquentem iterum apud audientem. N. . VOX dicitur accipi Aequi voce, quando pluribus locis posita uno quidem loco accipitur pro aliquo, pro quo non accipitur alio loco ; ut cum dico omnis homo est doctus , ibi vo Homo aequivoce sumitur, priori loco enim pro omnibus hominibus capitur, posteriori pro duobus tantum . VOX autem dicitur ni voce capi, quando ubique capitur pro omnibus iisdem, ut hi, Omnis homo est doctus et Aliquis homo e natus de virgine. Homo enim utrobique capitur pro omnibus hominibus tantum diversimode numerandis quae diversitas hic non inducit diversitatem AcceptioniS.

512쪽

D RNota igitur, quod diversitas numerationis nunquam inducat Aequi vocationem, nisi simul inducat diversitatem rei acceptae. Quod addo propter numerationem Laxam et Pressam cum enim Acceptioni communi adhaeret semel num pressa et alias Enum laxa licet eadem Omnia enumerentur, non est tamen Acceptio pro iisdem, sed pro diversiis. Cum enim presse numeramus, Acceptio fit pro multitudine

vel multiplici cum laxe enumeramus, Acceptio fit pro ipsis multis. Sic Aequivocatio committitur hic: Omnis planeta est stella, omnes planetae sunt septem stellae, ergo quaedam sic planeta est eptem stellae; nam in majori planeta sumitur pro multis, in minori sumitur pro multitudine, quae licet illis multis constet, non tamen formaliter illa multa est. Sic etiam hic Navis est necessaria ad navigandum; cymba est navis. ergo cymba est necessaria etc. nam in majori sumitur pro multiplici navis, in minori pro multis disjunctive enumerandis.

N. . Discrimen inter Aequivocum purum et Analogum quod Analogum per omnes linguas solet diffundi ut rata ridere non tantum Latine dicimus sed etiam Belgice, etc.), Aequivocum autem purum una fere lingua terminari solet ut Ius Latinis aequivocum est, Belgis non item; tol vero Belgis aequivocum, Latinis non item). Ratio hujus discriminis est, quod Analogum non sit vere Homonymum seu Aequi vocum in Analogo enim plures termini non veniunt sub eodem nomine nisi forte quoad exteriorem apparentiam), sed sub diversis nominibus, unum nempe sub nomine solo, alterum sub eodem cum adjuncta particula quasi Ut certa stella est Sol, Christus vero non est Sol nisi subaudita vel addita pari. Quasi Non est igitur mirum, Analogum vagari per omnes linguas, cum similitudo apud omnes nationes sit eadem. N. . Haec species Analogiae non multum habet loci in Philosophia; Philosophi enim qua tales utuntur proprio sermone, non autem Tropis

rhetorici S. AD PAG. 22O.

N. s. Haec Analogia apud Philosophos etiam viget tenentur enim aliquando propter penuriam Ocum eandem vocem modo per actum, modo per potentiam, etc. capere, ut patet ex cap. a. nostri libelli, ubi subjectum et praedicatum per actum, per habitum, etc. capi dicuntur.

513쪽

ad Logicam.

N. . Quando terminus capitur Grammatice, tunc capitur pro suo nomine. Quando capitur Logice, tunc capitur pro themate i. e. pro re quatenus certo modo significata per vocem). Quando sumitur ordinarie, tunc sum pro re significata. Quando communiter, tunc pro multis; quando singulariter, tunc pro uno. Quando universaliter, tunc sumitur pro multis intercedente Et quando particulariter, tunc pro multis interced. Vel. Quando quasi-universaliter, tunc pro multitudine; quando quassi-particulariter, tunc sumitur pro multiplici. Apparet igitur, vocem plerumque sumi pro aliis et aliis, et per consequens, vocem illam Aequivoce capi seu Homonymiam committi. N. 7. Ex iis quae ad praecedentem . notata sunt satis patet, Acceptionem universalem et particularem posse permutari inter se sine aequivocatione sunt enim duae illae Acceptiones pro ipsis multis, ergo nulla erit ratio Homonymiae seu Aequi vocationis agnoscendae. Aliud est cum vox universaliter et quas1- universaliter capitur eo enim casu uno loco pro multis, alio pro multitudine seu numero illorum capitur; unde hic Homonymia est Omnis Apostolus est homo et Omnes Apostoli sunt duodecim. Similiter cum vox accipitur particulariter et quasi- particulariter priori enim loco pro multis, posteriori pro multiplicitate eorum sumitur, ut hic 'Fmba est nasis, et navis est necessaria ad navigandum, ergo Gmba est . ad .

N. . Haec regula nullam habet exceptionem. Cum enim loquens absurde utitur vocabulis, reprehendi quidem potest ab audientibus, sed tamen audientes debent per vocabula hoc quod ipse velit accipere et penes eam Acceptionem aut concedere aut negare quod dicit. N. 2. Haec regula patitur aliquam exceptionem, et primum quidem irrefragabilem exceptionem facit prima regula si enim loquens aliam quam communem et Obviam Acceptionem dedit, standum est voluntati ejus Secundo exceptionem saepe patitur haec regula a tertia regula, praesertim quando cum in lirmioribus et non bene in Logica versatis agendum est; tunc enim contra communem et obvium sensum saepe stamus pro veritate propositionis quam loquens profert. Ut si dixerit, Omnes homines esse in hoc onclusi, capiemus subjectum universaliter, aut si dixerit, Omnes homines non poste esse in hoo cubiculo , capiemus quasi- universaliter, ut sic veritas asseratur propositioni. Terti e X-

514쪽

conformitatem sermoni S. AD PAG. 222.

N. . Haec regula etiam habet tres exceptiones. Irrefragabilem a prima regula frequentem a secunda. Cum enim inter firmos versamur seu in Logica versatos, non favemus veritati dictorum ipsorum quod quodammodo Caritatis est), sed metimur dicta ipsorum ad regulam communis sermonis communisque et naturalis intellectus quod quodammodo est rigidae Justitiae). Tertiam exceptionem habet haec a quarta regula; inter firmos perpetuam inter hos enim Acceptiones aestimamus penes conformitatem sermonis, nunquam vero penes favorem veritatis), raram et fere nullam inter infirmos horum enim dicta semper interpretamur in meliorem partem, Onamurque ea quantum fieri potest verificare. N. . Haec regula duas tantum habet exceptiones. rrefragabilem a prima regula, et aliquando benignam a regula tertia, quando cum infirmis agitur. Sed non videtur admittenda exceptio tertia, quae fieret per regulam secundam. Voces etiam quam maxime contra communem et obvium sensum interpretari solemus quando id postulat conformitas sermonis . . . quia in Logica nostra dicimus, terminos concordes esse qui in eodem subjecto conveniunt, hinc postea dicemus,

Hominem et Brutum non concordare, etiamsi juxta communem sermonem dicendum esset concordare, nam ambo sunt animalia, ambo sentiunt, etc. AD PAG. 22ψ. N. . Regulae speciales quae derivantur ex secunda regula generali, hinc patiuntur easdem exceptioneS.

N. 5. Nota Omnis saepe implicite praefigitur, sed nota Nullus nisi expresse praefigitur, non censetur absolute praefigi, stando saltem in secunda reg. generali, in qua stant hae regulae speciales). Igitur si dictum fuerit Animal non est homo , non subintelligitur ullum sed Aliquod Similiter si dicas Bos non est mus, etiamsi nullus os sit mus, sensus tamen est, Aliquem bovem non esse murem.

515쪽

AD PAG. 226.

N. . Nota Aliquis implicite praefigitur subjectis Negationum quando illis nulla nota expresse praefigitur ut Anima non est homo idem est quod liquod animal non est homo. Cum enim anima ibi accipiatur communiter seu pro multis non enim ibi sermo est de uno aliquo animali et multa illa enumeranda sint, debent ibi numerari per sit aut per Vel Sed, si numeres per Et, falsa reddetur propositio, cum tamen vera sit quia haec falsa est Animal est homo ς igitur numerandum per Vel adeoque essicitur sensus Aliquod animal non est

In propositionibus autem Assirmantibus nota liquis nunquam sub auditur subjecto quamdiu sc statur in secunda reg. generali), nam Animal est homo perinde est ac omne animal etc. ut supra pari. ., secl. . cap. a. n. 5.), cumque Anima ibi pro multis capitur, siquidem numeres per Vel vera reddetur propositi restat ut per Et numeres, quo posito exsurgit hic sensum: Omne animal est homo. N. II. Praedicatum Amrmationis universalis i. e. constantis subjecto distributo seu universaliter sumpto accipitur quidem particulariter sicuti generatim per regulam decimam praedicatum Assirmationis accipitur particulariter), sed non semel accipitur particulariter, ast saepius.

Quod intelligi poterit ex hoc schemate OMNIS HOMO Es ANIMAL, id est primo): Hi homo est ian. id rursum est 'et hi homo est hoc animal, et hic homo est illud animal; secundo et isse homo est n. id rursum est: Vel isse homo est hoo an. Vel isse is est sud on. ψ tertio et ille homo est animal id rursum est Vel ille homo est hoc an. De ille an.

Et sic porro pergendum in infinitum. Ubi vides, in singulis classessibus, quae numero primo , secundo , tertio infinitae sunt, Animal accipi semel particulariter adeoque in omnibus simul classibus, saepe usque in infinitum, particulariter accipitur. Non potest autem Animal in hac propositione Omnis homo est animal accipi semel tantum particulariter, quia tum sensus esset Vel omnis homo est hoc animal, et omnis homo e suae animal, etc., qui sensus sine dubio falsus est, cum nullum sit Auimal quod sit Omnis homo.

516쪽

N. I. Primum Axioma Sit subjectum A, Praedicatum , et

dicatur de A dico quod C etiam dicatur dei particulariter sumpto. Nam A concordat cum B per leg. . pri.); igitur A dicitur de particulariter sumpto per leg. I post.); igitur B pari sumptum est subjectum et 'praedicatum de ipso per defin Subj. et Praed.). Igitur et quod dicitur de A per suppos etiam dicitur de B particulariter sumpto per . Axio m. . Quadr.). . e. d. Axiomata hujus secundi Quadrati etiam applicanda sunt ad terminos Convertibiles et Sub alternos sicut id fecimus circa Axiomata Secundi Quadrati, etc. Oportet autem supponere praedicatum capaX.

AD PAG. 228.

N. 5. Nota, omnia haec Axiomata supponere aliquam affrmationem primo loco positam secundo vero loco incipere dispensationem ipsorum Axiomatum, et tandem tertio loco finiri. Unde clare insinuantur tres propositiones in Syllogismis, quibus moderantur ista Axiomata. Sed Axiomata duorum primorum Quadratorum supponunt primo loco firmationem Naturalem i. e. eam quae subjectum suum secundum se adfert). Axiomata autem Appendicis supponunt primo loco Assirmationem Artificialem i. e. quae Subjectum suum tantum designat per notam Aliquis). Cum enim Axiomata Quadratorum diserte loquantur de Subj. et Praed. utique oportet praecedere e Xpresse vel implicite Amrmationem aliquam, in qua haec diserte reperiantur i. e. Naturalem. Axiomata autem Appendicis loquuntur tantum de Terminis Concordibus, qui designantur per Alf Artilicialem in hac enim tantum innuitur, terminos, qui abjecta nota liquis supersunt, concordes esse, seu idem habere subjectum. N. s. et . Quia inter Terminos Concordes in limo loco censentur Disparati, hinc Axiomata Appendicis proprie quadrant in illos, atque sic accommodari possunt: I. Quod dicitur de uno Disparatorum, dicitur etiam de altero particulariter sumpto Ratio est, quia Disparati sunt Concordes. Sic sequitur Lipes ambulat, ergo Aliquod Brutum ambulat. Item: rutum est irrationale ergo aliquod Alpes est irrat. a. Quod negatur de uno Disparatorum distributo, negatur etiam de altero. Sic sequitur: Nullum B es est quadrupes, ergo Aliquos

517쪽

Brutum non est quadrupes. Item : Nullum Brutum est homo ergo Bipes non est hom9. Atque ita habentur in hisce Quadratis cum Appendice omnis Syllogismi, item omnia Enthymemata Syllogismi in ipsis quidem Axio

matibus sunt, Enthymemata vero in applicationibus Axiomatum ad Terminos Convertibiles, Sub alternos, etc: quod ita esse monstravimus in ethodo nostra. AD PAG. 238. N. . Ad partem nunciationis Compositae duo requiruntur. . Debet esse nunciatio defectu hujus condicionis in hac composita Veni Didi, pars non est ego aut uens eniens). 2. Debet ea nunc.

expresse cum alia nunc exhiberi in Enunc Composita defectu hujus cond. exstiti non est pars illius Veni ii, quia non ingeritur expresse in illa, sed tantum implicite, eo quod sequitur Veni, ergo exstiti.

Enunc. Omp. est plures formaliter ac expresse nunciationes simul- sumptae. Dic formaliter et expresse, quia alioqui omnis n. esset Composita vide . . et a in extu. Addo quis Enunciationes, quia ad nunc. Omp. non suffciunt plures quomodocunque nunciationes; si enim non ut Enunciationes, sed ut Subjecta et Praedicata,

aut ut horum partes concurrerent, non constituerent nunc Compossitam. Sic haec non est Composita sed implex : Petrus est doctus non est Paulus est doctus. Ex quo intelligis, etiam Negationem non debere compositam dici etiamsi enim duplex sit nunciatio, nempe Assirmatio inclusa et ipsa integra Negatio, tamen prior harum non

ut nunc sed ut Subjectum concurrit. Vides etiam hinc, nunciationem Condicionalem non esse Compositam duarum enim nunciationum, quas eXpresse proponit, unam ut Subjectum, alteram ut partem Praedicati proponit . . . Si cogito

sum sensus est: Cogito infert Sum, ubi proinde Cogito est subjectum,

Sum autem pars praedicati. Enunciati autem Rationalis proprie est En Composita, et quidem Copulativa, constans Antecedente tanquam una parte, et nunc. condicionali, ex Antecedente et Consequente, tanquam altera parte.

V. g. haec nunc Rationalisci Cogito, ergo sum, hunc habet sensum: Et cogito et, si cogito, sum, seu Et cogito et hoc infert v. s. me esse). Ex quo patet, in omni Argumento Rationali semper involvi

518쪽

directo primam praemissam redundare. II inc si Opponens IIypotheticum directum proposuerit, defendens tantum repetat posteriorem partem. Dixeram etiam nunciationes simul umpturi, quia una Enunc hodie et altera cras pronunciatae sine ulla simul-sumptione intellectus nostri, non constituunt nunciationem Compositam. Ex his sequitur, omnem nunc Compositam esse Copulativam aut Disjunctivam. Cum enim intellectus noster plura simul sumit et enumerat, aut Opulative aut is unctive enumerat, ut supra satis ostensum est. Non licet hic autem alias species comminisci ob numerationem Laxam et Pressam quia nunciationes qua tales quae hic requiruntur non possunt nisi laxe enumerari, semperque recedenta se mutuo integra et perfecta sententia, cum ipsaemet integrae sunt et perfectae sententiae ut proinde hic non debeat illa diversitas exspectari in nunc Compositis, quae ante se obtulit in AcceptiOnibus Communibus ab numerationum diversitate petita.

N. 3. Copula pura est quae se sola non potest inducere veritatem Dissitatemve in nunciationem Compositam, sed tantum id praestat adjuta a veritate falsitateve alicujus partis. Copula autem impura est, quae se sola veritatem, sine adminiculo partis verae, vel falsitatem, sine adminiculo partis falsae, inducere potest in nunc Comp. Et introducit veritatem non nisi cum adminiculo utriusque partis verae, falsitatem vero cum admin etiam unius partis falsae oppositum fit in Vel, nam introducit veritatem cum admin unius partis verae, falsitatem vero non nisi cum adminiculo utriusque partis falsae Copulae purae tamen introducunt aliquando necessitatem atque impossibilitatem sine admin partis necessariae vel impossibilis ut haec necessaria est: Si De non sto haec impossibilis Sto et non do in hac tamen neutra pars imposs. in illa neutra pars necess est. Impurae Copulae continent in sese nunciationem aliquam sunt enim verae vel falsae. Sic Quia Arsuteles ambulavit, A. est doctus falsa est, et falsitas Omnis recumbit in copula uia. Sic etiam quia Petrus est bos, P. est brutum etsi falsa esse intelligatur, tamen veritas aliqua percipitur in copula uia, et bene intelligimus, hanc non esse in causa cur praedicta nunciatio sit falsa. Idem facile videmus in nota

519쪽

Ergo differunt autem istae duae notae, quod Quia antecedentis Ergo consequentis nota est sufficit autem alterutram notam apponere. Quando Ergo simul cum condicionali copula reperitur, potest etiam

e medio loco revelli, ut hi, Si sto, stare possum, potest Ergo implicite positum e medio revelli, hoc modo : Ergo stare postum, si sto

Ex quo patet, quod Si et Ergo inter se conjuncta in eadem Enunc. Compos possunt quidem ambo seorsim revelli e loco medio, sed ita

ut, cum unum antrorsum revellitur, alterum ad medium deturbetur et contra, observato ut mutetur ordo Xtremorum.

Quia autem nunciationem in se continent Copulae Impurae, omnis autem nunciatio re ipsa est Amrmati, pari a feci. I. cap. I. n. s.),

hinc etiam in copulis imp subjectum et praedicatum designari debent. Quod quia prima fronte paradoxon videtur, hinc Logicis agnitae non fuerunt, et ignorantia Impuritatis istarum copularum totam iis abstulit Enunc Compositae veram doctrinam. Composita namque nunciatio non nisi opulativa Disjunctivave esse potest quod illi non animadverterunt ob alias illas copulas grammaticales, quas non minus eras atque puras quam sit et Vel arbitrabantur. Quia est, cogitat ibi in uia continetur haec affirmatio quae et praedictam nunc falsam reddit Exissere infert Cogitare in eodem. Similiter Est ergo cogitat, ubi in Ergo continetur haec amrmati, Cogitare sequitur Est in eodem. Quia etiam impurae sunt hae copulae, necessum est ut equidem puram copulam involvant quia impurum non est aliud quam purum cum aliquo alio). Dicimus ergo quod involvant copulam sit, et proinde sive Causalis cujus copula est Qui, sive Rationalis Enunciatio cujus copula est Ergo revera sunt nunc Copulativa. ut Cogito, ergo fum sic resolvitur: sit cogito, et ex Cogito equitur Sum. Idem facile ostenditur in Causali. Sed dissicultas manet circa Copulam Condicionalem, quam non possumus recte dicere esse Cop. Impuram, cum nullam involvat Puram; neque enim sit neque Vel in Si reperiuntur. Dico ergo, Si non esse absolute Copulam, sed verbum grammaticum contractum, ac si diceretur Sequitur veluti Si cogitat, est, id est Sequitur ex Cogitat M. Ex quo rursum clare patet, nunc Condicionalem esse Simplicem tantum

Enunciationem.

Duae ergo sunt Opulaeturae quae pertinet ad totum actuale

520쪽

et Vel quae pert ad totum potentiale); duae etiam Copulae Impurae, quae non tam reapse ambae enim consequentiam notant quam connotato antecedente vel consequente disserunt, nempe Ergo et Quia, quarum proinde etiam altera redundat. Manent tres tantum in universum Copulae Grammaticales, quibus accedens Cop. Verbalis Mquaternarium numerum absolvit. AD PAG. 2 7.

N. a. In Propositione elativa duo verba reperiuntur Verbum Relationis quod proprium est particulae Qui et Verbum Propositionis quod remotius est ab illa particula). Cum V. Rei praecedit, propositio relativa dicitur Relati Subjecti cum sequitur, Relati Praedicati. Implicite elativa vel est cum verbo elationis puro ut Homo albus non debet esse albus juxta sensum in quo vera est, hunc nempe: Homo ille qui albus est, puta Petrus, non debet esse albus), vel cum V. Rel modificato v. g. Petrus es brutum non album sensus enim est est brutum quod non est album . Atque illa quae posterioris generis est, vocatur apud Logicos propositio Infinita. Nota incidenter, hanc propositionem Homo albus etc. habere duos sensus, in quorum alter vera sit, in altero falsa juxta quem se non exponitur relative). Priorem vocant Logici sensum divisum, posteriorem compositum.

N. . Cum Propositio Quanta debeat constare Subjecto sumpto communius, et ad Acceptionem Communiorem tres condiciones requirantur 1'. ut 1 ordinaria, ' communis, ' laxa), hinc per primam cond. excluduntur duae propositiones, nempe Logica v. g.

Mus subficitur Animali et Grammatica v. g. Mus est ollaba)ς persecundam cond. excluditur Singularis v. g. Petrus est homo)ς per tertiam excluduntur rursus duae, nempe Quasi- universalis v. g. Omnis elementa funt quatuor et Quasi- particularis v. g. Aliqua navis est necesilaria ad navigandum). Adeo ut in universum quinque sint propos. Non-quantae, et duae Quantae, nempe Universalis et Particularis. N. a. Nota bene has non esse propo T. ejusdem quantitatis: Omnis homo est doctus et Omnia elementa sunt quatuor nec illam: Aliquis homo est docendus et Aliquis homo requiritur ad docendum. Similiter non sunt diverse quantitatis, quarum altera est universalis, altera quasl- particularis, aut altera quasi- universalis, altera particularis. Unde

SEARCH

MENU NAVIGATION