Opera philosophica;

발행: 1891년

분량: 535페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

DICTATA AD LOGICA Μ

Logica duplex est Argumentatrix et Ratiocinatrix Argumentatrix proprie Dialectica, Ratiocinatrix in specie Logica vocatur Argumentatrix est iterum duplex: Inventrix et Indicatrix. Inventrix vel invenit ex alterutra praemissarum, et vocatur Disciplina discentium enim est, ex praeceptis et cognitis veritatibus novas per Argumentationem elicere), vel ex conclusione, et vocatur Octrina, item Probatrix Indicatrix est itidem duplex Indicatrix simpliciter, quae dijudicat utrum Argumentum oblatum bonum it an malum, et Notatrix, quae vitium inventum Ostendit et notat. AD PAG. 75: N. . et a non proprie spectant ad Logicam, sed referuntur ad

Scientiam de Scientiis. Sicut enim datur scientia aliqua de virtute et haec est Ethica), item scientia aliqua de argumentatione et haec est Logica), item scientia aliqua de rebus materialibus et haec est Physica), et sic de caeteris, sic etiam datur scientia aliqua de ipsis

scientiis, ubi desinere, unde incipere debeant quo tenore, quae tractanda in iis sunt, disponi ordinarique debeant. Proinde haec scientia praescribit etiam Logicae, incipiendum ei esse ab Assirmatione, desinendum in Argumentatione simul quo tenore, quae inter haec interjecta sunt, exigi debeant, expendit; et similia praestat in aliis scientiiS. N. a. Quid sit Amrmatio non debet dici, et afferuntur rationes duae, ob quas dici hoc non debeat quia c. primum est in Logica,

et insuper quia est notissimum. Nam quod primum est in Logica vel

482쪽

D ain aliqua alia scientia, non debet de eo dici quid sit; si enim diceretur quid esset, jam non ipsum illud, sed per quod, quid sit, dicitur, primum esset. Sic in Logica si dicas, quid sit Affirmatio, hoc modo nam in exemplo non requiritur veritas irmatio est arbor cum pomis, jam non Affrinatio prima erit in Logica, sed Arbor Assirmatione prior erit, et si quid sit Arbor, etiam dixeris, jam nec Arbor prima erit, sed id per quod dices, quid sit Arbor Arbore prius erit. Quod clarissimum est ex Scientia de Scientiis, et vel hic facile sine

demonstratione intelligitur. Secunda ratio, quare non debeat dici, quid sit Assirmatio est quia Assirmatio est notissima seu clarissima ergo non debet, nec potest declarari; et si non possit declarari, non potest etiam dici quid sit; nam dicere quid sit est rem declarare, et quidem excellentissimo modo declarare. Ex his patet, duas esse causas ob quas aliquando non possumus dicere quid sit res 1'. quia res illa est nimis obscura v. g. tirones interrogati, quid sit enthymema, quia ignorant, et nimis obscurum est iis) a'. quia nimis clara et aperta res illa est, de qua quaeritur quid sit. Sic quilibet interrogatus, quid sit duo et tria esse quinque, respondere non potest, non quia ignoret, sed quia nimis bene sciat, nimisque ei notum atque clarum sit, et per consequens non possit amplius declarare quod tamen faciendum ei erat, si ad propositam quaestionem respondere aliquid, quod e re sit, decrevisset. Populus tantum agnoscit priorem causam ; si enim dixeris, non posse te, quid res aliqua sit, dicere, eo quod ignores, et res illa tibi nimis obscura sit, feret; sin non posse te dicere quid sit res, eo quod nimis clara sit, professus fueris, explodet, et tanto, inquiet, melius debebas dicere quid sit, quanto tibi clarius est quid sit. Sed hanc populi repraesentationem facile eludimus regesta ei interrogatiuncula: Quid est, duo atque tria esse quinques quidve est A esse , etc., quibus quod respondeant inveniunt nihil adeoque experientia et quasi ipso tactu convincuntur, posse rem eousque claram esse, ut quid sit dici nequeat. Quando res tam clara est, tum fieri facile potest, ut nomen rei obscurum sit vel ambiguum. Infinita enim est diversitas inter rem ipsam et nomen rei solent tamen tirones et vulgus confundere rem cum nomine suo. Quod inde factum videtur, quia nominibus inter

483쪽

ad Logicam.

loquendum utimur loco rerum, quae tamen minime ideo res ipsae sunt; sicut calculi, etiamsi iis inter computandum et subducendum pro nummis et summis uti solemus, minime nummi aut summae sunt. Potest ergo sine dubio facile contingere , ut re quidem clara nomen tamen rei obscurum sit atque ambiguum. Quod etiam extemplo facile declarari potest; nam si dictum fuerit color leucophaeus, res quidem nota Omnibus vocatur enim aliter color cinereus), sed nomen illud multis erit obscurum. Similiter pueri saepe, quod viride est, flavum aut rubrum vocant, non quidem in re ipsa errantes vident enim colores aeque atque nos), sed in nomine; non enim satis callentidio ma maternum. Similiter facile fieri potest, et sit certe, ut cum tironibus Assirmatio ipsa clarissima sit, nomen tamen Amrmationis ambiguae sit illis obscuraeve significationis. Cum vero re clara obscuritas aliqua versatur in nomines eximere obscuritatem illam possumus, efferendo primum nomen in alio idio mate; sic v. g. nomen Amrmationis declarabimus efferendo illud Belgice, c. 'meeckering atque adeo omnis sententia illa, cui bono sensu praefigi potest Belgicum nostrum o verseeo e ui Assirmatio est. Et dico bono sensu, non autem cum veritate. Haec enim etiam est Amrmati, Petrus est hos cui quidem bono sensu, sed nulla veritate praefigi potest Belgicum illud jam dictum. Secundo possumus obscuritatem nominis illustrare afferendo nomen ejusdem rei in alia aliqua disciplina; et sic Assirmatio quae apud Logicos vocatur, apud Grammaticos Indicatio inde apud ipsos In

dicativus modus vocanda videtur. Ideoque omnes sententiae quae sunt Indicativi modi, et etiam solae illae sunt Assirmationes. Ex quo facile patet, hanc esse Amrmationem curanda est aletudo hanc minimes cura valetudinem etiamsi enim duabus hisce sententiis res eadem dicatur, non tamen eodem modo dicitur. Alius enim Indicativus et hic solus ad Assirmationem pertinet), alius Imperativus est. Quae diversitas non est nullius in Logica momenti inde enim provenit, ut altera istarum sententiarum vera sit et falsa nempe quae dicit curanda est , altera nec vera nec falsa quae dicit cura). Et dixi, sententias ad Indicativum modum pertinentes esse Amrmationes; nam verbum fum cum c. verbum substantivum est, et mera nota firmandi, certe se solo sententiam non absolvit; non ver0

484쪽

Indicativi modi sit, non est tamen sententia. Tertio denique manifestatur nomen per exemplum aliquod rei significatae per illud nomen. Sic v. g. nomen Assirmationis si obscurum sit, illustrabitur exemplo , et praecipue plusculis exemplis adhibitis. Afferantur proinde haec : disputatur Petrus est doctus coelum essi renum sto, etc. Huic addes: si assini quaedam, quae isto nomine non continentur, in medium protuleris Ostenderisque, quae sit horum ab iis quae nomine isto continentur diversitas, nomen illud magnopere illustraveris . . . si Assirmationis non tantum exempla afferas, sed etiam haec atque similia proponas cura valetudinem tuum diligenter; utinam essem bonus logicus, etc. Haec enim, cum Assirmationibus amnes si ut sententiae, si, quae diversitas inter eas et veras Assirmationes intercedat, demonstraveris Ostendendo nempe haec imperanter aut optanter, illa vero indicanter se assirmanter dici, esseque illa vera vel falsa, haec neque vera neque falsa magnam lucem in istud

nomen contuleris.

Atque hi sunt tres aut quatuor modi quibus nomen aliquod declarare possumus; qui bene observari debent, nam sunt magni in disciplinis Omnibus momenti, cum homines saepius ignorantia nominis quam rei labantur in errores. Non semper autem hi quatuor locum habent, quando res est clara et nomen rei obscurum. Subinde enim fieri potest ut nomen ejus alio idiomate expressum nihilo clarius sit eo quod in alia lingua exprimitur nomine. Tunc autem unicum restat exemplum, eaque quae exemplo adjecimus, asinia nempe, quae a significatione nominis excludi debent. . . Acceptionem et Suppositionem de

quibus agitur Cap. V satis, imo plus quam satis intelligimus cum

sit actus nostrae mentis, quem sexcentic agimus quotidie). Cum igitur hic nomen rei satis obscurum esse possit, declarari tamen nomen illud non potest si in alio idiomate efferatur ibi enim obscurius forte erit quam in Logica), neque in alia scientia aliae enim scientiae hac de re non tractant); superest ergo exemplum quo declaretur hoc nomen; et plura alia tecum ipse finge vide Cap. IV. Si petas, unde fiat quod firmatio nobis tam clara sit, perfacilis jam est responsio Ex iis enim, quae circa nomen ejus explicanduita

485쪽

ad Logicam.

diximus, satis patet Amrmationem non esse aliud quam certum actum nostrum certum modum cogitandi nostrum , sicut videre, audire, amare, odisse, esurire, sitire, etc., de quibus nunquam dicendum est, quid sint, cum eorum nimis jam explorata ac manifesta sit conscientia. Habet vero Amrmatio hanc etiam praerogativam inter istos actuS. quod sexcenties eam exerceamus quotidie ; ubi saepe multi dies, imo et menses quod potissimum de iis qui aetate aliquantulum processere, et umbraticam vitam inter litteras agunt, accipiendum est elabuntur, quod ne semel quidem aut esuriamus aut sitiamus. ultum etiam subinde temporis est, quo non timemus, non speramus, non gaudemus, etc. At dies nullus abit quo non assirmemus saepe et saepius, si non ore nec enim hoc ad affrmandum requiritur ast mente, quod ad assirmandum satis est. Cur igitur haec et re et nomine tam clara*Amrmatio quidem re certe nota, nomine Obscuriora Resp. quia de aliis illis solet populus loqui, de Assirmatione non item, hanc enim philosophis remittunt. Hinc ergo factum, ut nomina quidem aliarum istarum rerum perinde ut res ipsae clara sint, Affrinationis autem nomen obscurum manserit, donec adhibitis declarationibus de quibus supra)perinde clarum fiat et manifestae significationis ut nomina famis et

sitis, caeterarumque rerum ante enumeratarum et similium.

N. . Hic proprie incipit Logica quae praecesserunt enim ea ex Scientia de Scientiis mutuati sumus. Nam Logicae non est dicendum, quid facere debeat Logica, sicut militis non est dicere quid miles facere debeat, sed id facere, nec de armis, sed arma tractare. Haec igitur omnia in prooemio Logices dicta sint, atque ibi maneant, neque se unquam in Logicam ipsam exserant. Incipit ergo Logica a Subjecto et Praedicato. Et quidem nota Subjecti est de quo Praedicati quod haec enim duo adesse debent, si Assirmatio sit; nam si dicam, et de quo dicam et quod dicam necessum est adesse simul. Si petas Quid necessum est ut, cum dico, sit de quo dicam resp., non debere dici, imo non posse dici; nam dicere quare sit non minus est declarare, quam quid sit dicere; hoc vero declarari non potest cum dico: Debet esse de quo dicam. Simile quid est de isto Si dicam, debet esse quod dicam. Idea Subjecti absolvitur in de quo Praedicati in quod Nota vero, qua Omine Sinvicem significare solent, quid inter assirmandum subjectum esse

486쪽

Subjectum primo Praedicatum ultimo loco, sicut Belgae, dum quem ab altero verberari, amari, etc. dicunt, inter verberantem et verberatum simili ordine distinguunt; nam illum primo, hunc sequenti loco in sententia ponunt. Proinde sicut hic ordo non est a natura Latini enim non observant illum, et amantem ac amatum pro lubitu praeponunt aut postponunt, sola casus diversitate discrimen amantis et amati facientes), sic nec ille ordo a natura est, quo subjectum primo loco reponitur in Affirmatione. Unde Rhetores et Poetae saepe mutant et intervertunt eum v. g. Homo bellus e Petrus Ammal homo est compos mentis, etc. ordo igitur hic totus est ab arbitrio humano; poterant vero meliorem instituere ordinem, iuxta quem nota amrmandi seu verbum, quod jam interponitur, praeponeretur et primo loco prodiret, ut sic prima fronte, quem actum celebrare vellet, audienti subindicaret loquens Sicut eadem de causa notam interrogandi, item eXclamandi, etc. primo loco ponunt in sententia, ut ita audienti statim se manifestent in subjicienda sententia aut exclamationem, aut Optationem, aut interrogationem, etc. Velle celebrare. Quamvis igitur

hic ordo sit meri arbitrii humani, non tamen negligendus est Logico; adeoque in sequentibus insinuare invicem debebimus, quid Subjecti, quid Praedicati vicem habere voluerimus semper Subjectum primo loco in Assirmatione nostra reponentes intelligemus hoc ipso illud haberi loco ejus de quo, et similiter Praedicatum ultimo loco consti tuentes intelligemus ipsum quod loco ejus dicere. Et jussi vel ab homine vel ab Axiomate assirmare de aliquo alio puta A dei semper de quo assirmare jussi sumus puta B primo loco, et illud quod assirmare jubemur puta A ultimo loco reponemus in Assirmatione nostra, sciemusque ex eo indice facile eas esse Amrmationem: Medos color et Color est albedo, sed hanc quidem falsam, illam autem veram licet autem apud Rhetores pro iisdem haberi soleant, qui eundem ordinem in sevsu intelligunt istius utriusque propositionis, licet non sit idem in voce. Sed Logici insistentes decreto isti de Subjecto primum, et Praedicato deinceps reponendo, plane diversum sensum percipiunt in praedictis Assirmationibus, eo usque ut alteram veram, alteram falsam esse facile intelligant. Subjectum aliquando secundum se affertur in Affrinatione quo casu

487쪽

a d Logicam.

naturalem Assirmationem esse dicimus , ut hic: Homo est animal; aliquando secundum se non affertur, sed designatur tantum per notam iniquis quo casu Affrinationem artificialem nos vocamus), ut: Aliquod animal puta homo est rationale. Unde patet, idem esse posse in utraque Amrmatione subjectum, sed in altera expresse poni et secundum se afferri, in altera tantum designari. Quae sublata nota Aliquis supersunt in Assirmatione artificiali , non Subjectum et Praedicatum, sed Termini concordes vocantur, de quibus infra in Sec ΙΙ.Cap. L 1 Assirmatione autem naturali proprie Subjectum et Praedicatum reperitur. Subjectum et Praedicatum communi nomine vocantur Termini.

Unde Terminus non est aliud quam sive Subjectum sive Praedicatum; ubi Subjectum et raedicatum sumuntur per potentiam de quibus Sect. I. Cap. I.); adeo ut Terminus non sit aliud quam omne id quod ita est expressum, ut possit locum Subjecti vel Praedicati in Assirmatione aliqua obtinere ut Sapientia, Sapiens, termini sunt,

non autem Sapienter, Sapientiam. Cum vero unumquodque sit hoc quod est, et per consequens Omnis

Terminus de se ipso affirmari possit nam et apientia 'sapientia et sapiens est apiens, etc.), hinc omnis Terminus absolute et Subjectum et Praedicatum est. Subjectum et Praedicatum vocantur etiam aliquando Extrema, sed hoc nomen generalius est; nam etiam propositiones quae in nunciatione composita per copulam grammaticalem connectuntur inter se, vocantur etiam Extrema enunciationis compositae ut hic Sto et loquor, extrema sunt alterum quidem sto, alterum autem loquor.

NB. Sunt quatuor Subjecta Amrmationis et Negationis 1'. Subjectum de quo Assirmationis i. e. de quo affrino) a'. Subjectum quod Assirmationis i. e. tota illa propositio quam assirino) 3'. Subjectum de quo Negationis de quo nego); ' Subjectum quod Negationis totum illud quod nego).

Propositio amrmans et assirmata sunt idem negans et negata di ferunt toto coelo. . . Petrus est doctus eadem est assirmans et assirmata Petrus non est doctus est negans; sed negata est haec Petrus est doctus, de ea enim dicitur hic o non seu falsum. NB. ii assignando Subjecto et Praedicato studiose cavendum est,

488쪽

D ane quid plus aut minus demus quam quod petitur. In assignando Praedicato tirones saepe plus quam Praedicatum assignant, idque praecipue in illis propositionibus, in quibus Praedicatum cum Copula complicatur in verbo grammatico . . . Animal sentit Praedicatum, inquiunt, est fentit hoc vero non est Praedicatum, sed Praedicatum et Copula. In propositionibus vero praeteriti vel futuri temporis solent illi, qui minus in Logica versati sunt, pro Praedicat assignare partem Praedicati seu minus Praedicato. V. g. Puer erit fenex Praedicatum, inquiunt, est fenex hoc vero non est ibi Praedicatum sed tantum pars ejus, nam raedicatum ibi est futurus senex. Simile quid locum habet hic Senex fuit puer. Similiter in Subjecto saepe solent minus assignare, ut hi, Aliquoia animal est timo Subjectum, inquiunt, est animal hoc vero non est Subjectum sed tantum pars Subjecti. Et sic porro memores esse debemus, eum non dare quod petitur, qui plus vel minus dat quam petitur. AD PAG. 76. N. . Verbum seu Copula verbalis datur enim et alia copula, quam grammaticalem vocant, quae media inter duas nunciationes, de qua Part. ΙΙ. Sect. I. Cap. V. non est aliud quam amrmandi nota. Operae ergo pretium est scire, quid sit Nota. Nota est signum actus ut exerciti; i. e. signum quo significamus actum aliquem nostrum ut assirmationem, negationem, amorem, odium, etc. non simpliciter qualiter etiam est cum nomen suum importatur), sed prout hic et nunc a nobis exercetur. Sic di est nota, et quidem interrogandi nota significat enim actum aliquem nostrum nempe interrogare), et non simpliciter significat illum actum, sed prout hic et

nunc exercetur et a nobis agitur Dum enim dicimus An, ita, non tantum significamus interrogationem, sed nos interrogare, seu interrogationem hic et nunc Xercere.

Nota duplex est, nempe nota Mentis seu Intellectus, et nota Animi seu Voluntatis Actus enim omnes nostri vel ad Intellectum vel ad Voluntatem pertinent; cum igitur, illos actus exercere nos, significatum aliis volumus, signum aliquod adhibemus, quod hoc ipso, quo actum illum ut exercitum significat, induit rationem Notae. Et quidem notae Animi sunt gestus illi, nutus, et oris inflectiones,

489쪽

a d Logicam.

quibus aut amare nos aut disse, aut timere, detestari, item taedere nos alicujus rei, pudere, poenitere, volentes quidem saepe, et saepe etiam nolentes testamur ac inviti. De notis Animi nihil ad Logicam pertinet sunt enim hae sine veritate falsitateve, imo ad veritatem falsitatemve nihil faciunt, ad quas tantum Logica pertinet. Nota Mentis est quae ad veritatem falsiitatemque refertur, ut Est, Et Vel, etc. Nota Mentis dividitur in Puram Notam et Copulam. Pura Nota est quae, licet ad veritatem falsitatemve referatur, potest tamen me veritate exerceri. Complectitur duas potissimum notas, c. Praecisivam et Condicionalem. Praecisiva nota est qua eorundem duorum alterum ab altero praecidimus talis est illa nota Quatenus,

In quantum, etc. Homo quatenus animal non ratiocinatur item

Profundum qua profundum non est altum. Nota Condicionalis seu Suppositiva est qua supponimus, ut facta suppositione illa aliquid inferamus, negemus, narremus, doceamus tales notae sunt Si sit, et , ut Si Petrus est bos, Petrus est bestia item : Petrus sit bos ergo et bestia erit. Ubi nota, in exemplis allegatis veritatem falsitatemque reperiri quidem, sed post exercitium praedictarum notarum, sic se ut illae vim suam totam jam exercuerint antequam veritas falsitasve resultet. Cum enim Homo quatenus animal dico jam praecisio absoluta est, et cum dico Si Petrus est bos, jam suppositio peracta est; quod vero iis suppletur, non spectat ad suppositionem praecisionemve, et oratio tota aliunde veritatem suam quam ex praedictis notis sortitur.

Copula vero est talis nota Mentis, quae ad veritatem falsitatemve facit, et sine veritate falsitateve exerceri non potest, ut Emit Vel, Ergo, etc. Nihil horum significanter dici potest, quin veritas simul falsitasve dicatur. Copula igitur alia est Verbalis, alia Grammaticalis. Copula Uerbalis idem est ac Verbum, non aliud nempe quam nota amrmandi. Copula Grammaticalis est particula, quae juncta propositioni, assirmationi, sensum inficit resarciendum appositione alterius propositionis, de qua agitur in Logica Part. ΙΙ. Sect. I. Cap. V. Petes, cur non quatuor opulae sinat, nempe nota assirmandi, nota negandi, nota copulandi et nota disjungendi. Res p. quia negatio non pertinet ad Copulam sed ad Praedicatum; nec enim aliud est Negatio quam Assirmatio, qua de alia Amrmatione affirmamus illam esse falsam;

490쪽

D t a trae quo clare patet, Falsum seu Non pertinere ad Praedicatum, non vero ad Copulam Sicut nec Neces rio nec Forsitan, nec ossibile et similia, quae Logici modos vocant, esse Opulas, nec etiam ad Copulam pertinere, sed esse Praedicata de Trinationibus. Inter Copulas Grammaticales impuras eminent quia et Ergo, quarum illa Antecedenti praefigitur, haec Consequenti, v. g. Quia cogitu, fum item Cogito, ergo fum. Unde praedictum Quia continet in se hanc Amrmationem: Cogito est Antecedens του sum, et illud Ergo continet in se hanc Assirmationem : Sum est Consequens του Cogito.

Suntque nunciationes istae a parte rei nunciationes copulativae hoc modo resolvenda es: Et cogito, et o Cogito est Antecedens του Sum; aut Et cogito, et o Sum est Consequens του Cogito. Si vero non

est Copula, sed tantum Nota Suppositi nois aut Condicionis habet tamen saepe expresse vel implicite conjunctum Ergo, quod est Copula Impura atque in nunciatione condicionali non aliud infertur seu significatur quam nunciatio quae continetur in Ergo. N. 5. Verbum est nota assirmandi, ut Sunt, quando dico Duo et tria sunt quinque ibi enim illud Sunt nihil aliud agit quam amrmandi notam. Non tempus significat quia duo et tria non jam aut alias, sed simpliciter sunt quinque); non personam quia persona seu subjectum praecedit in illis vocabulis duo et tria); non praedicatum aut quidvis aliud ut per se notum est), igitur tantum est assirmandi nota. Nam dempto illo Sunt concideret Assirmatio siquidem Duo et tria quinque imperfectus sermo, nedum Assirmatio) igitur non frustra est illud Sunt, sed ad denotandum Assirmationem omnino necessarium. Quodsi Sunt in praedicta Amrmatione verbum sit, utique m non est verbum. Si enim homo nudus homo sit, utique homo vestitus i. e. homo cum vestibus suis non est homo, sed homo et aliquid aliud item Io non sunt 99, etiamsi 9 in se complectantur Amoigitur habet aliquid ultra notam assirmandi seu ultra Verbum), nempe Subjectum de quo et Praedicatum quod et tempus quando ita ut quarta pars ipsius Amo tantum sit Verbum, nempe Sum quod in illo includitur implicit: hoc autem Logico perinde est affrmandi nota et nihil aliud. Verbi naturam, quae de se longe clarissima est, obscuram nobis reddidit intricatio qua Uerbum cum diversis aliis diversimode in unam

dictionem intricatur.

SEARCH

MENU NAVIGATION