장음표시 사용
491쪽
I. Intricatur cum his tribus, Subjecto, Praedicato, et Ad verbio temporis, hic Amo hoc enim est Ego nunc sum amans. II. Intricatur cum Subjecto et Praedicat tantum Nunc amo. ΙΙΙ. Ιntricatur cum Subjecto et Adverbio temporis tantum Sum
IV. Intricatur cum Praedicato et Adverbio temporis tantum: Ego
V. In tricatur cum Subjecto tantum Nunc sum amans. VI. Intricatur cum raedicat tantum: Ego nunc amo. VII. Intricatur cum Adverbio temporis tantum : Ego sum amans.
VIII. Intricatur cum parte Praedicati in Assirmationibus praeteriti et futuri temporis . . . Petrus nunc erit fenex ibi Verbum se cum ista particula Praedicati futurus intricatur in unam illam dictionem erit. Idem fit in Assirmationibus praeteriti temporis ibi enim intricatur cum illa distinctione uens, quae Belgice melius effertur etes.
N. 7. Negatio est etiam quaedam Assirmati, patet satis ex indicio illo, quod Belgice expressimus Io De eecker u hoc enim tam bene quadrat in Negationem quam in quamvis aliam Assirmationem. In omni enim Negatione firmamus de certa aliqua Urinatione, quod sit falla v. g. Non sto, id est Sio est falsum habentque se eodem modo non et falsum, sicut fortis et fortiter, quamvis prius illud non perinde appareat sicut posterius, eo quod in posteriori reluceat derivatio Grammatica, quae deficit in priori. Proinde negare non differt abGrmare nisi diverso respectu, ut Scholae loquuntur, seu diversis accusativis quos regant. Sic cum dixi: Non sto, assirmavi pariter atque negavi, sed aliud se aliam rem assirmavi, aliam negavi negavi enim me stare, assirmavi me non stare. Ex quo vides, non tantum in Negatione Assirmationem semper esse, sed Negationem ipsam semper etiam esse Assirmationem Subjectum autem atque raedicatum dupliciter designantur in Negatione. Et subjectum quidem Negationis maxime naturale est Assirmatio illa quam includit praedicatum autem ejus est non vel falsum usitatum vero et famosum Negationis subjectum est id de quo negare dicimur id est subjectum Assirmationis inclusae), praedicatum autem id quod de illo negare dicimur. V. . subjectum hujus Negationis Non sto verum
492쪽
in camara quidem et naturalissimum est Sio de illa enim Assirmatione loquimur), praedicatum vero Non vel Falsum hoc enim de praedicta Assirmatione dicimus); subjectum vero usitatum et famosum est Ego de eo enim negamus cum dicimus Non o), praedicatum vero Stans hoc enim de isto subjecto negabamuS).
N. . Subjecto et Praedicato per Actum sumptis adde etiam Subjectum et Praedicatum per Habitum sumpta Subjectum Habitu est de quo solemus affirmare alterum ad quod comparatur, et Praedicatum Habitu, quod solemus affirmare de alter ad quod comparatur. Q. Homo est Subjectum Habitu respectu Animalis, et Animal praedicatum Habitu de Homine Subjectum et Praedicatum Habitu non debent esse talia per Dignitatem; nam Frigidum est praed. habitu de qua, item Albus de Pariete, haec tamen non sunt praedicata per Dignitatem.
Etenim hae Amrmationes non sunt verae : Aqua est frigida nam Aqua non potius frigida quam calida tepidave est); aries est albus nam Paries non potius albus quam niger alteriusve coloris est); hoc tantum verum est Quaedam aqua frigida et Quidam paries albus est; non vero absolute, quod Paries albus sit et Aqua frigida. N. 3. Praedicatum potentia idem est de Subjecto complectitur reliqua nam et praed. Actu s. quod hic et nunc assirmatur est praed potentia s. potest affirmari); et praed. Habitu s. quod solet assirmari hoc ipso potest etiam assirmari et praed. Dignitate s. quod
assirmatur in Assirmatione vera hoc ipso potest etiam affirmari. Datur autem praed potentia et non actu ut Homo, casu quo nemo loqueretur); item prae l. actu quod non habitu ut hic: Arbor est mare classibus constratum); et contra praed. habitu quod non actu ut Frigicum respectu quae, si nemo loquatur). Sic etiam praedicatum datur
habitu quod non dignitate ut Frigidum respectu quae ; item dignitate quod non habitu ut Negatio G AJrmatio quaedam, et ci).
Participia passiva, matus, Honoratus, saepe solent totidem modis capi . . . amatus actu is est qui nunc amatur, isque amatus proprie dicitur amatus habitu, qui amare solet, ut opes dicimus amari ab hominibus amatus potentia, qui potest amari, et ille proprie amabilis dicituri denique amatus dignitate est qui meretur amari, et is proprie
493쪽
Participia vero activa solent etiam quatuor modis sumi, tribus quidem prioribus iisdem, sed loco quarti modi, dignitatis se , adsciscunt Naturam. Sic amans actu est qui nunc amat, isque ita proprie dicitur; habitu est is qui solet amare et is proprie amativus est); potentia est qui potest amare denique amans dignitate s. natura est, qui natus
est amare; sic matres amant suos liberos, et philosophi φιλανθ ροποι
Homo non est praedicatum dignitate de Animali non potest enim assirmari de Animali in Affrinatione vera; nam cui aliquid addi debet ut verum sit, nondum verum est sicuti non sunt Oo, quia debet eis addi adhuc i) jam autem tali Assirmationi, ut vera sit, debet praefigi illa particula liquis. Quandoquidem autem in vera Amrmatione dicere non possim Animal est homo, dicere necessum est, ut verum sit Anima non est homi nam quidlibet est vel non est, et ubi utrumque hoc scriptum est item Non est, ubi unum induxeris
et deleveris, necessum est ut alterum hoc ipso remaneat; nam utrumque simul induci non potest. Discrimen intra Subjectum et Praedicatum Dignitate ab una parte, et Subjectum et Praedicatum seu Actu, seu Habitu, seu Potentia ab altera parte est hoc quod et P. Dignitate tantum reperiantur in Assirmatione vera, reliqua autem tam in veris quam in falsis Amrmationibus. Item etiam hoc discrimen, quod Subjectum et Praedicatum famos per Dignitatem capiantur; unde quando seorsim dicimus Subjectum et Praedicatum, oportet ea per Dignitatem capere, nisi forte circumstantiae sermonis aliud requirant. Veluti, si petatur subjectum aut praedicatum in ea quaestiones: Homo lapis, circumstantiae non sinunt . aut . per Dignitatem intelligi cum nullum ibi esset Subjectum aut Praedicatum); oportet ergo hic per Actum vel per Potentiam accipere.
Nota hanc distinctionem Subjecti atque Praedicati non pertinere ad scientiam aliquam atque doctrinam, sed tantum ad enarrationem aliquam vel historiam. Scientia enim omnis versatur circa veritatem aliquam aeternam, cum haec distincti mere spectet ad veritatem aliquam fluxam et ab hominum arbitrio penitus dependentem siquidem illa nomina Subeetum et Praedicatum eam habere significationem, atque tot quot dictum modis capi, pendet ab institutis et placitis
494쪽
i cum trahominum. Idem fere obtinet in caeteris distinctionibus. Nihilominus tales distinctiones aliquando enarrandae sunt, similesque historiae interponendae, cum illae requisitae sint et omnino necessariae ad evitandam confusionem reddendumque sermonem magis clarum et ab aequivocatione liberum. Adhibentur ergo haec et similia inter philosophandum, ut expeditior nobis sermo sit, commodiusque inter nos de iis quae dicenda sunt dicere possimus. Unde huc etiam spectat illud, quod Cap. I. tum de nomine Assirmationis, tum de situ atque ordine Subjecti, Copulae, atque Praedicati annotavimus.
N. 5. Ratio hujus Regulae manifesta est. Assirmatio enim solet sumi per Dignitatem atque quod si affrmatur, debet assirmari in Amrmatione vera jam autem Amrmatio cui debet aliquid addi ut fiat vera, non est vera ergo quod in illa affirmatur, nondum affirmatur per Dignitatem seu Affirmatione vera. Ex hoc Regula clare sequitur, quod Senex non sit praedicatum de Nobis etiamsi enim forte in nunciatione vera dicatur Nos erimus fenes, tamen ibi aliquid additur ultra quam sumptum fuerat, nempe adjicitur illa particula futurus ante sumptum, nempe fenex ob similem rationem Infans non est praedicatum de Nobis, etiamsi in vera AD firmatione dicam : Nos fuimus infantes. Item Homo non est praedicatum de Animali non enim haec vera est Affirmatio Anima est homo, quandoquidem ei adhuc addi vel subaudiri debeat, ut manifesta vera esse affirmetur, hoc modo : Aliquod animal est homo. Et nota benes quando aliquis terminus non affirmatur de certo subjecto, quod tunc necessarium sit ut is de eodem subjecto negetur, iuxta hoc Axioma : Quidlibet est vel non est inde enim sequitur, si expungendum fuerit M seu pro falso ducendum), superstes futurum Non est seu pro vero ducendum). Utrumque enim simul expungi non potest, cum quidlibet sit vel non sit. Hinc igitur sequitur, verum esse Animal non est homo, Lapis non est marmor, etc. Cum enim ibi non liceat dicere V, utique dicendum est Non est. N. . Duo hic monenda sunt. Primum quidem monet ipsa para- graphus, ne c. quod ante additum vel subauditum quid non erat praedicatum, etiamnum post additum vel subauditum neges esse praedicatum. Sic Homo non est praedicatum de Animali, quia debet aliquid
495쪽
addi v. g. quoddam hoc vero addito, Homo jam est absolute praedicatum, non quidem de Animali, sed cum addito de Quodam animali. Sic et Infans non est praedicatum de Nobis ast cum addito nempe en infans, est verum praedicatum de Nobis. Secundum bene notandum est, Regulam dicere: Non censetur praedicatum cum debet aliquid addi vel subaudiri, non vero dicere eam: Non censetur praedicatum cum potest aliquid addi vel subaudiri. Animal est verum praedicatum de Homine, etiamsi possimus aliquid addere salva veritate sive ad Subjectum sive ad Copulam sive ad Praedicatum v. g. Quidam homo est animal Homo necessario est anima Homo est anima rationale), quae tamen addi non debent ut veritas salve persistat. N. 7. Praedicatum continet suum Subjectum, id est, . et P. sunt eadem, aut Subjectum cum aliquo alio, intercedente particula et, continetur in Praedicato unde primum schema A est A secundum schema A est A vel B. Juxta primum schema Praedicatum est idem cum Subjecto. Juxta secundum Praedicatum est totum et Subjectum est pars Praedicati, quae cum alia parte nempe continetur in Praedicato, intercedente particula vel Juxta primum schema procedit ista Affirmatio : Homo est animal rationale, nam Homo et Animal rationale habent se ut A et , Homo vero et Animal hahent se sicut et Abel B, quia Animal non est aliud quam Homo e Brutum. Affirmationes juxta primum schema digniores sunt et veriores, juxta
secundum frequentioreS. AD PAG. 8Ι.
N. 2. Nota, ut commode procedas juxta Axiomata Primi Quadrati, Quod vel De quo in istis Axiomatibus designare Terminum tertium, qui inveniendus est extra Affirmationem primo positam cum ea tantum differentia, quod De quo significet illum terminum reponendum loco Subjecti, Quod vero significet, reponendum esse loco Praedicati. Sed ille tertius Terminus non est primo ponendus in Affirmatione, sed relicto loco vacuo in quo ille reponendus sit, primum et ante Omnia in secunda Affirmatione reponendus qui nobis secundum Axioma suppeditatur ex prima Affirmatione, idque vel loco Subjecti vel loco Praedicati prout Axioma praescripserit, quo facto facile videbimus, qui possit esse tertius ille terminus. Sic v. g. si procedendum sit juxta
496쪽
D RAxioma primum, data hac propositione prima : Homo est animal, quia terminus suppeditatus ex prima illa propositione est praedicatum, idque praedicatum debeat fieri subjectum in secunda propositione, primo ibi reponatur hoc modo Homo e Animal Animal es Ibi jam facile videtur quis possit tertius esse terminus; nempe talis aliquis, qui quadrat in Animal per β. Si procedendum sit juxta quartum Axioma data eadem propositione prima, quia terminus suppeditatus ex prima et transferendus in secundam est praedicatum, illudque in secunda debeat obtinere locum praedicati per Non est, id igitur sic reponatur: Homo est Animal non est Animal Ibi iterum facile apparet, quis debeat esse tertius terminus, nempe talis aliquis, in quem quadrat Animal per non est. Item de duobus reliquis Axiomatibus.
N. . Termini Concordes melius vocarentur Compraedicata etiamsi enim nomen illud minus Latinum sit, melius tamen rem illam quam volumus significat concordare enim aliquando communi sermone solet intelligi quoad Praedicatum, ita ut illa vulgo concordare dicantur, quae conveniunt in eodem Praedicato ut Homo et Bestia concordare dicuntur quod ambo sentiant. Nobis vero illi termini concordare dicuntur qui habent idem Subjectum , vel qui compraedicantur. Igitur Terminus Concors s. Compraedicatum est Praedicatum ejusdem alicujus cum alio Praedicato Subjecti. Ut vero Concordia illa seu Compraedicatio facile inveniatur, praefiget ibi hoc schema trianguli reclinati Per A et B repraesentantur duo termini puta Animal et Bestia , de quibus quaerendum an compraedicentur seu concordent. Igitur in
497쪽
ad Logicam. 47Ι triangulo utrique praefigitur copula est videndumque jam an aliquid
intra triangulum ante copulam produci possit, in quod uterque terminus A et B quadret per copulam est. Invento autem Cane, qui illo loco bene quadrat, dicemus praedictos terminos A et B concordare in Cane, seu compraedicari de Cane. Si vero per A et B intelligamus Hominem et Bestiam, quia nihil a rnveniri potest quod in conotranguli reponatur, dicemus A et B On concordare. Videtur quidem in cono produci posse liquod Animal sed re bene perpensa non est idem aliquod Animal, quod cum A et B intercedente copula cohaeret, non enim idem aliquod Animal et Homo est et Brutum. Notandum cst, illud quod in cono statuitur, non debere esse tertium distinctum ab A et B sed posse esse alterum ipsorum. Unde is per A Hominem et per B Petrum intelligas, poterit aliquid in cono trianguli produci, nempe , adeoque absolute A et B concordant seu compraedicantur. Ex quo patet notabilis diversitas terminorum concordium quidam enim in tertio, quidam in altero ipsorum concordant.
N. a. Discrimen hic assignatur inter Concordiam Discordiamque terminorum, hoc nempe Concordia est mutua, Discordia non est mutua. Concordia est mutua, id est, quando unus terminus concordat cum alio , tunc alius vicissim concordat cum priori; nam concordare non est aliud quam habere idem aliquod Subjectum sicuti si ego domum habeo quam tu etiam habes, ergo tu etiam habes aliquam quam ego habeo.
Hinc sequitur, quotiescunque habemus unum terminum concordem, toties etiam habemus duos concordes item quandocunque habemus unum qui non concordat, toties etiam habemus duos qui non concordent.
Discordia non est mutua, id est, quando unus terminus discordat ab alio, adhuc fieri potest ut alius non discordet a priori. Et nota generale Axioma Posse fatis demonstratur per unum Actum Sint igitur isti termini: Habens tria et Habens duo, ubi videmus posteriorem terminum discordare a priori, seu habere subjectum proprium cum, qui duo habet, non debeat habere tria); priorem vero terminum non discordare a posteriori qui enim habet tria, hoc ipso habet duo). Etiamsi vero Discordia in quibusdam terminis sit mutua, tamen absolute debemus diceres: Non est mutua non enim possumus absolute dicere se mutua Hinc quando unum terminum discordem habemus,
498쪽
N. 3. Termini Repugnantes sunt qui non oncordant idem est ac si dicas: Neuter concordat, imo si dicas : Alter non concordat videannotata ad n. a. Ex quo etiam sequitur, quod Repugnantia sit mutua. ostensum enim circa n. a quod non tantum Concordia sit mutua, sed etiam non- concordiacis repugnantia sit mutua. Jam autem Repugnantes nihil aliud sunt quam non- concordes. Non recte sic definiuntur: qui discordant; nam discordare nihil aliud est quam habere subjectum sibi proprium jam autem hoc non est satis ad terminos Repugnantes, quod habeant subjecta sibi propria, sed ulterius requiritur, ut nullum habeant idem subjectum, seu non concordent. Multum enim differunt Habere ubjectum sibi proprium et non habere subjectum commune, ut satis patet in terminis disparatis. Cona ertibiles sunt quorum neuter discordat. Non recte sies: qui non discordant vide ann ad n 3). D parati sunt qui concordant et discordant. Non suffcit qui concordant, quia hoc etiam Convertibilibus et Sub alternis commune est; et non sussicit etiam quod discordent, quia hoc etiam Repugnantibus
commune est. homo PetruS rationalis
Vitrum est Aer est durum pellucidum Subalterni funt quorum unus tantum discordat. Hic qui discordat vocatur Subalternans, alter subalternatus. Et c.
499쪽
N. . Quamlibet combinationem Terminorum spectare ad unam ex quatuor recensitis, nullamque in medio relinqui, tam est necessarium quam quidlibet esse aut non esse, nihilque hic in medio relinqui. Nam sumptis duobus quibuscunque terminis, v. g. A et B vel concordant illi vel non concordant. Si non concordant, sunt Repugnantes. Si autem concordant, igitur vel unus eorum discorda vel non unus. Si non unus, sunt Convertibiles. Si concordent et unus discordet, ergo vel tantum ille unus discordat, vel non tantum ille unus. Si non tantum ille unus, sed etiam alter discordet, igitur concordant et discordant, sunt Dis parati. Si unus tantum discordet, sunt Sub alterni. Unus ver terminus, comparatione facta ad alium quemcunque, habet se uno ex his quinque modis aut repugnat illi aut convertitur cum illo aut disparatus est aut sub alternus, et vel subalternat sibi illum vel sub alternatur illi.
Post Cap. ΙΙ. Leges Concordiae et Discordiae Terminorum. Lex I. Quilibet terminus de dicitur. Nam quidlibet est quod est. Lex a. Omnis terminus de aliquo dicitur. Nam de se dicitur per t. I.), ergo de aliquo. Lex . Subjectum et praedicatum concordant. Nam subjectum de se ipso dicitur per . . et praedicatum de subjecto dicitur per desin.). Ergo concordant per des concordantiae), et quidem concordant
Lex . Terminus repugnans discordat a suo repugnante. Dicitur enim de aliquo subjecto per t. a.), non tamen de communi subjecto per desin repugia.); ergo de subjecto proprio, et per consequens discordat per desin discord.). Lex s. Terminus qui discordat non subjicitur ei a quo discordat. Si enim subjiceretur, etiam subjectum proprium ejus subjiceretur; nam subjectum subjecti est etiam subjectum praedicati per 3. Axiom.
I. Quadr.), adeoque non esset subjectum proprium sed commune, quod est absurdum. Lex 6. Terminus repugnans non subjicitur suo repugnanti, nec disparatus di parato, nec subalternans subalternato. Nam hi omnes ter-
500쪽
474 in ca a Damini discordant primus quidem per legem , duo reliqui per suas
desin. et cf. lex s. Lex . Terminus qui non discordat subjicitur ei a quo non discordat.
Si enim non subjiceretur, discordaret in se ipso ipse enim de se dicitur per . .), et alter de ipso non diceretur, quia ipse alteri non subjicirur ex supposito igitur discordaret in se, seu ipse sibi esset subjectum proprium per desin subjecti proprii).
Lex . Terminus convertibilis suo convertibili, et subalternatus ub- alternanti subjicitur. Hi enim termini non discordant per defin .e0rum), ergo subjiciuntur per . .). Lex . Uterque convertibilium subjicitur alteri Uterque enim convertibilis est cum altero per defin convert.), ergo subjicitur per t. 8.). Lex o Uterque convertibilium praedicatur de altero. Hoc ipso enim quo hic subjicitur alteri, alter praedicatur de ipso per defin subj. et praed.); cum igitur uterque subjiciatur alteri per l. 9.), uterque etiam praedicatur de altero. Lex II. Quod dicitur de uno convertibilium, dicitur etiam de altero. Prior enim convertibilium est praedicatum per . Io), posterior subjectum per . ); igitur quod de priori, etiam de posteriori dicitur per . A X. I. Quadr.). Lex a Quod non dicitur de uno convertibilium, non dicitur etiam de altero. Quia unus ille est subjectum per t. 9. et alter praedicatum per . O. . ergo quod de priori non dicitur, non dicitur etiam de posteriori per a. Axiom. I. Quadr.).
Lex 3 De quo dicitur unus conbertibilium, de eo et alter. Lexo . De quo non dicitur unus conbertibilium, de eo nec alter. Lex 5. Subalternatus subjicitur subalternanti per . .); non contra per . .). Subalternans ero ormatur de subalternato per t. 8.); non contra per l. 6.). Lex 6. Quod dicitur de subalternante, dicitur de ubalternato non
Lex 17. Quod negatur de subalternato, negatur die subalternante non
Lem 18. De quo dicitur subalternatus, de eo et subalternans n9n contra. Lex I9. De quo negatur subalternans, de eo et subalternatus non
