Quaestiones ad P. Ovidii Nasonis Epistulas Heroidum et praecipue horum ...

발행: 1895년

분량: 118페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

' auctorem prodentes saepe inam libris reperies . Vide tamen an Paris iam nutus et amantium signa calleat, XVI, 38 Et modo per nutum signa tegenda dabam; tum perpende an ex alio sonte effluxerit ille m. II, 4, 7, locus

Me specta, nutusque meos vultumque loquacem. Excipe surtivas et reser ipse notas, etc.

Artis Am vero praecepta iam in Epistulis primum elucent, si quando res opportunitatem praebet; nempe Phaedra in Hippolyto vultum rigidum trucemque rigorem positosque sine arte

capillos diligit, quia IV, 76,

Fine coli modico forma virilis amat.

At haec sententia ipsumque exemplum ab eroidibus in Artem Am migrabit, I so'. Certe Omnes epistularum amantes nihil aliud quam praecepta iam sequuntur quae posterius in Arte digeret Ovidius; sic Acontius, cum Cydippe lecto aegra iacet neque ad eam veniendi potestas facile datur, XX, 13a

Anxius huc illuc dissimulanter eo; Subsequor ancillam surtim. . .

Quem locum haud parum illustrant illa Art. Am praecepta, I, 488

Interea sive illa toro resupina seretur, Lecticam dominae dissimulanter adi .

Facilius etiam ex Heroidibus Metamorphoseon et Fastorum libros augurari licet in illis enim veteres historiae, quae propter antiquitatem sabularum loco habentur, ex vetustissimis auctoribus collectae describentur et quidquid alii Graeci Latinique et poetae et historici litterarum monumentis commendarunt, id omne Ovidius in eos transferet in Fastis autem persecutus est quae ad pristinos Romanorum pertinent ritus tanta quidem eru-

I. s. l. IV, 79, et Am. , II S, L D. V, 7 I, et Am. 11, 6, 4; Ep., VI, 91, et Am. III, 7, 9. a. f. totam fere XVI Paridis epist ad muriam.

52쪽

ditione, ut non aliud opus ad cognoscendam Romanam antiquitatem tantopere proficiat. Nullam porro Epistulam reperias in qua locus argumento alicui ex fabulis excerpto non datus sit. At reserre exemplum satis uerit Phaedrae, de gentis suae fato querentis, ex qua tributa petit Venus, IV, 3 sqq.

Iuppiter Europen - prima est ea gentis origo Dilexit, tauro dissimulante deum; risiphae mater, decepto subdita tauro,

Enixa est utero crimen onusque suo.

Narrationem in longius protrahe et Metamorphoseos lineamenta praesto erunt, quam Ovidius quondam fusius explicabit Met II, 847 VIII, 13a IX, 7 3 sqq. Longum esset et enumerare Gulas quas in Heroidibus attingit et in Metam libris Ovidius enarrabit, ut, quantum locum eae in his carminibus teneant, existimare solus possit qui haec perlegerit. Sed et Fastorum dixi primum sontem ab hoc opere oriri namque dum eandem Phaedram audis, cuius epistula iam saepe argumenta nobis ex una eademque consulto petentibus praebuit, Fastorum admonemur, IV, 47

Nunc seror, ut Bacchi iuriis Eleleides actae, iaeque sub Idaeo tympana colle moVent; Aut quas semideae Dryades Faunique bicomes

Numine contactas attonuere Suo .

Nempe Cybeles sacra et ritus, eiusque sacerdotum surorem ac tympana Fast. IV, 183, 363 sqq. longa narratione vates illustrabit. Nunc quod in hac disputationis parte propositum erat, planis argumentis probatum esse mihi videtur. Nam ea apparet in

I. Ad demonstrandum quod in hoc capite nobis propositum erat maiorem locorum numerum afferre supervacaneum esset; nam quatenus Ovidius sententias et verba etiam in carminibus iterare cupide studeat, collectis omnibus fere exemplis, sustus disseruerunt eruditissimi viri, ingerie in libro qui inscribitur roridius und ei Verhatinis tu den vorrdver undisvich sitiem omischen dichtern I, II, Innsbruchii, I 869-7I V. I, p. 1-4o, et Alb Luenebum in commentatione academica, De Ovidio sui imitatore , o p. Ιenae 889. Ex his scriptis quaedam in nostrum usum infra data occasione, desumemus.

53쪽

Epistulis laus inventionis, ut primam ceterorum Ovidianorum carminum originem in his deprehendamus. Poetae interea ingenium in hoc opere tale elucet quale postea virtutibus et vitiis sese praestabit. Illud enim Heroidum genus diserte hic persecutus est et in his litteris tum fluidam, exundantemque lepidi doctique spiritus venam, tum flexibilem in informandis personis et subtilem artem, denique eximiam adeo in describendis amantis animi, praecipue seminei, affectibus calliditatem exhibuit, ut prorsus felicissimum omnino poetae ingenium videatur, elicius tamen et si temperare sibi quam indulgere maluisset v.

I. Quint. Inst. Or. X, I.

54쪽

CAPUT IV.

DE DICENDI GENERE, SERMONE NUMERISQUE.

In eroidum epistulis summum orationis artificium iacile agnoscet qui eas diligenti studio evolverit; nam si doctissimis et linguae latinae peritissimis viris fides habenda est, politissimi omnium Ovidii librorum illi sunt, ut ait J. C. Scaliger, Poet. VI,

7 loc citra a nam et sententiae sunt illustres et facilitas composita, et numeri poetici. o Ciolanus quoque Sulmonensis in Heroid praefatione, quantum doctrinae et elegantiae in his epistulis exhibuerit Ovidius, doctissimis quibusque perspectum

atque exploratum esse animadvertit; summa tamen eius sententiae, sicut omnium editorum emendatorumque,'haec est et artis poeticae praecepta, quae in his insunt una cum vim affectibus quibus, qui amant, excruciantur, optime expressa Sunt, Omniaque

haec ita efficta leguntur, vix ut apud nos liber sit, qui cum his merito conferatur. v quidem haec in praestantissimis Ovidii carminibus, quatenus ad orationem pertinet, annumeranda eSSecenSeo, et quadam commendatione digna quoque sunt, quod Ovidianorum in eloquendo vitiorum Virtutumque specimen exhibent. Vitia enim in his conspicua apparent, quae, Vidi quasi ingenita, ex ipsis eius virtutibus exoriri putes. Ostendit primum exundantis ingenii luxuria, quod nullis frenis moderantibus, cum impetu quodam ac maiore festinatione componit, quam ut peccatis emendandis diligentem det operam et nimiam Verbositatem recidat. Ex ista neglegentia venit tum ieiuna sententiarum ins actio et putida subtilitas, tum in describendis rebus resecata in minimas partes delineatio et in narrationibus singula enumerandi indefessa consuetudo, ut saepe mutatis Verbis, cogitatione eaedem per plures Versus repetantur. Ita Penelope iterum

55쪽

- 43 atque iterum queritur eversam sane Troiam esse se tamen non minus desertam et viduam, quam si illa staret, I, 47 Sed mihi quid prodest vestris disiecta lacertis

Ilios et murus quod suit, Sse Solum, Si maneo, qualis rota durante manebam, Virque mihi dempto fine carendus abest λDiruta sunt aliis, uni mihi Pergama restant, Incola captivo quae bove victor arat. Iam seges est, ubi Troia fuit resecandaque lalce Luxuriat Ρhrygio sanguine pinguis humus. Semisepulia virum curvis seriuntur aratris ossa ruinosas occulit herba domos. Victor abeS

Atque hic animadvertendum est ne in illis quidem locis, quibus luxuriet et diffluat Ovidius, ei elegantem et vividam deesse or

tionem et propriam in narrando subtilitatem, adeo ut emunctiore naso ad odorandum artificium opus sit. Nonnunquam vero ita conciditur sententia ut eius particulae quomodo distinctae suefirint, facillime perspicias Calliditatem poetae pluribus Versibus Epist. IX, 33 et 83, deprehendes, in qua ad Herculem scribens Deianira de illius laboribus sensus vix mutatis verbis usque ad taedium repetit unum exempli gratia locum afferre liceat, in quo virum lanae pensa elaborantem increpat, IX, 2

Inter Ioniacas calathum tenuisse puellas Diceris, et dominae pertimuisse minas

Non fugis, Alcide, victricem mille laborum Rasilibus calathis imposuisse manum Crassaque robusto deducis pollice fila Aequaque formosae pensa rependis erae λΑ quotiens, digitis dum torques stamina duris, Praevalidae susos comminuere manus λViden ut ratione quadam resecetur sententia' Quae cum oppositis duabus notionibus constaret, eas minutissime poeta in Versibus diduxit, vicissim inter se verba calathum et manum, fila et pollicem, stamina et digitos, fusos et ahvs opponendo. Eandem artem Naso in describendis profluentius rebus ante oculos positis

adhibet. En Paris narrat, XVI, Io7 sqq. quomodo post illud pul-

56쪽

- 44 chritudinis iudicium navem ad petendam Graeciam Helenamquestruxerit. Quid cense, Diffunditur poeta narrando caesa pineta, caesam utilem arborem, spoliata silvis Gargara, ab Ida datas trabes, flexa robora, textam costis carinam Deadem omino notio, mutata verba. Nonnunquam sententia in enumerationes diluitur, quae rerum gravitatem elevant; ita Ariadne pereundi mille figuras metuens, quasdam otiose percenset, , 83 sqq. et lupos, leones, tigridas phocas, gladios memorat. In huiusmodi locis artificium summum a poeta exhibitum sortasse dices, neque immerito, quoniam elegans quaedam inest

gradatio et facilis abundantia; sed talia si severiore iudicio perpenderis, ex rhetorum umbraculis fluxisse existimabis. Illa tamen vitia licet interdum dulcia arbitreris periculum autem imminet ne in Bigidas et inopportunas sententias poeta deducatur, et putidus vel rudibus existimatoribus esse videatur. An dolere graviter seminam censes quae luxuriosis descriptionibus gaudeat pM te infortunia haedrae laedere poterunt, quae flagrantem suum ignem disquisitis verbis describit, IV, 2I-3οῖ

Scilicet ut teneros laedunt iuga prima iuvencos, Frenaque vix patitur de grege captus equus; Sic male vixque subit primo rade pectu amores, Sarcinaque haec animo non Sedet apta me ... Tu nova servatae carpes libamina funae, Et pariter nostrum fiet uterque nocens...

Pessimis sane argumentis utitur Phaedra ut persuasioni consulat et Hippolytum in amorem inducat. Qualem porro fidem amantis dictis praebeas, qui immodicus in augendis rebus sit et in elatiorem orationem erumpat Talibus vocabulis in amplificationem exaggeratis nihil solidi subesse putes qualia inflato ore

Leander effundit, XVIII, 66 sqq.

Vera loqui liceat quam sequor, ipsa dea dit. Ne reseram mores caelesti pectore dignos, Forma nisi in veras non cadit illa deas etc.

In huiusmodi locis quin parum observatum sit decorum quis dubitet ΘIdem Leander eo ambitiosae in loquendo anxietatis recidit, ut

57쪽

His ego cum dixi, Pretium non vile laboris, Iam dominae vobis colla tenenda dabo, Protinus illa valent etc.

Ceterum digna est Hero quae tam assectatam orationem intellegat, cum ipsa, maerens quod propter tempestatis saevitiam amator Hellespontum traicere nequeat, dimidiam laboris partem sibi assumere prono animo velit et stigidissimis verbis serveat,

At nos diversi medium coeamus in aequor, Obviaque in summis oscula demu aquiS...

Ea prorsus est sententia, ut quod magis sit pigmentis simulatum vix inveniri possit. Ex ista putida extenuatorum sensuum contentione Oriuntur plurimi verborum lusus, quibus gaudet Naso Offendunt primum nulla rerum gravitate usurpatae vocabulorum et dictionum iterationes, quae sibi respondent. In his opponendis eximium saepe se praestat poeta, neque illud artificium displicet, si quando sano iudicio adhibetur. Ita cum vi magna Cydippe queri videtur quod Diana ei infestam se praebeat, XXI, 13 At melius virgo favisset virginis annis; Ita et Hypermnestra gentis suae infortunia gravis verbi repetitione exprimit, XIV, 114 Cum sene nos inopi turba vagamur inops; et vehementi affectu iterat Sappho, XV, 17 Vilis Anactorie, vilis mihi candida Cydro; et acerrime se desertam in litore queritur Ariadne X, 17 : Luna fuit specto si quid nisi litora cernam; Quod videant oculi, nil nisi litus habent. Sed cum isto artificio cupidius utatur Ovidius, saepe inaneS verborum iterationes deprehendes XIII, 74 :

1. In edit. -rhelii; nam edimayer hunc versum et sequentem reicit. CL Eschenburg, Metrischa nursuehunem uber dis Echthei de Her das Ovid. Prorr. Lubech, 1874 c. IV, p. I et a.

58쪽

- 44 chritudinis iudicium navem ad petendam Graeciam Helenamquestruxerit. Quid censes Diffunditur poeta narrando caesa pineta, caesam utilem arborem, spoliata silvis Gargara, ab Ida datas trabes, flexa robora, textam costis carinam Deadem omnino notio, mutata Verba Nonnunquam sententia in enumerationes diluitur,

quae rerum graVitatem elevant ita Ariadne pereundi mille figuras metuens, quasdam otiose percenset, , 83 sqq. et lupos, leones, tigridas, phocas, gladio memorat. In huiusmodi locis artificium summum a poeta exhibitum sortasse dices, neque immerito, quoniam elegans quaedam inest gradatio et lacilis abundantia sed talia si severiore iudicio perpenderis, ex rhetorum umbraculis fluxisse existimabis. Illa tamen vitia licet interdum dulcia arbitreris periculum autem imminet ne in frigidas et inopportunas sententias poeta deducatur, et putidus vel rudibus existimatoribus esse videatur. An dolere graviter seminam censes quae luxuriosis descriptionibus gaudeat pΑn te infortunia Phaedrae laedere poterunt, quae flagrantem suum ignem disquisitis verbis describit, IV, 2I-3οῖ

Scilicet ut teneros laedunt iuga prima iuvencos, Frenaque vix patitur de grege captu equus;

Sic male vixque subit primo rude pectu amores, Sarcinaque haec animo non Sedet apta meo... Τ nova servatae carpes libamina famae, Et pariter nostrum fiet uterque noce ...

Pessimis sane argumentis utitur Phaedra ut persuasioni consulat et Hippolytum in amorem inducat. Qualem porro fidem amantis dictis praebeas, qui immodicus in augendis rebus sit et in elatiorem orationem erumpat Talibus vocabulis in amplificationem exaggeratis nihil solidi subesse putes qualia inflato ore

Leander effundit, XVIII, 6 sqq.

Vera loqui liceat quam sequor, ipsa dea est. Ne reseram mores caelesti pectore dignos, Forma nisi in veras non cadit illa deas etc.

In huiusmodi locis quin parum observatum sit decorum quis

dubitet Idem Leander eo ambitiosae in loquendo anxietatis recidit, ut

59쪽

- 43 bracchia sua iam per motus assiduos languentia putidissime increpet, I 63

His ego cum dixi uiretium non vile laboris, Iam dominae vobis colla tenenda dabo, Protinus illa valent etc.

Ceterum digna est Hero quae tam affectatam orationem intellegat, cum ipsa, maerens quod propter tempestatis saevitiam amator Hellespontum traicere nequeat, dimidiam laboris partem sibi assumere prono animo velit et stigidissimis verbis serveat,

At nos diversi medium coeamus in aequor, Obviaque in summis oscula demu aquis. . .

Ea prorsus est sententia, ut quod magis sit pigmentis simulatum vix inveniri possit. Ex ista putida extenuatorum sensuum contentione oriuntur plurimi verborum lusus, quibus gaudet Naso Offendunt primum nulla rerum groitate usurpatae vocabulorum et dictionum iterationes, quae sibi respondent. In his opponendis eximium saepe se praestat poeta, neque illud artificium displicet, si quando sano iudicio adhibetur. Ita cum vi magna Cydippe queri videtur quod Diana ei infestam se praebeat, XXI, 3 At melius virgo favisset virginis annis; Ita et Hypermnestra gentis suae infortunia gravis verbi repetitione exprimit, XIV, 114 Cum sene nos inopi turba vagamur inops; et vehementi affectu iterat Sappho, XV, 7 Vilis Anactorie, vilis mihi candida Cydro; et acerrime se desertam in litore queritur Ariadne X, 17 Luna fuit: specto si quid nisi litora cernam; aod videant oculi, nil nisi litus habent. Sed cum isto artificio cupidius utatur Ovidius, saepe inanes verborum iterationes deprehendes XIII, 74 :

I. In edit. rhelii; nam edimayer hunc versum et sequentem reicit. CL Eschenburg, Metriuba nursuehunem uber dis Eehthei de Her de Ovid. Progr. Lubeck, 1874 e. IV, p. 1 et a.

60쪽

Huiusmodi vitium in optimis Heroidum epistulis reperitur; ita Briseis oratione lascivit, III, 3

Si mihi pauca queri de te .dominoque viroque Fas est, de domino pauca viroque querar. Non ego poscenti quod sum cito tradita regi, Culpa tua est quamvis haec quoque culpa tua est.

Futilius etiam ludit Hero XIX, I 6

Quod iaciam superest, praeter amare, nihil: Quod Superest, facio.

At nugatoriae istius calliditatis absolutam speciem exhibet

Sappho, XV, 39

Si, nisi quae lacte poterit te digna videri, Nulla sutura tua est, nulla sutura tua est. Et quoniam de repetitis verbis loquimur, superest ut observemus quasdam iterationes non consilio et data opera usurpatas, sed neglegentia Nasoni excidisse; qualia capi-caperer, III, 16-I'; puellae-puella, ib. 33-38; miserae, miseram, ib. 39-6I; Nympha, nympha, V IO-Ia Venter, Ventre, XVI, 44-46 nocte, nocte, XVIII, 76-78, etc. In talibus locis dormitasse Ovidium putabis aut ad coercenda vitia tempus, diligentiam Voluntatemve defuisse, ideoque paucis maculis non offenderis. Hinc via est ad acuminum usum et contrapositorum Verborum Studium, quae, cum poetae ingenium recto iudicio cohibetur neque in inane argutiarum aucupium delabitur, haud parvo sunt ornamento. At subridere semper Naso videtur et acutum Verbum habere paratum quo urbanitatem suam exhibeat V Io6, 24

Sic et Menelaon amavit. Nunc iacet in viduo frigidus ille toro. . . Possidet en saltus illa iuvenca meos. . . Sed iubet ire Deus. - Vellem vetuisset adire. VII, 41. Inque novo iacui frigida iacta toro.

XIV, 38.

SEARCH

MENU NAVIGATION