장음표시 사용
111쪽
mosiores Doctores Italiae in utroque Iure.
Sed quia vident, quod hoo feri non posset sua
expensa, oe cognoscunt quod noserum Domanium e pensis valde gravatum es , supplicabant ut dignare. mur eis concedere, quod Datium meretricum publicarum Paduae .ctetur , m ordinare Rectoribus nostris Paduae , quod dictum Datium ponere d beauι in augmentationem Studia, oe in conducenda dictum D. Petνum de Anuarano, m. Cum Senatus annuisset , Praetor Patavinus edixit , ut meretrices , quoties domo exirent, lasciam oblongam serrent collo pendentem , lenones autem cucullum rubeum sine fastigio. Sed eum edictum ceteroqui minime novum crebro
inculcaretur, publica haec flagitii professio probro haberi coepit, alitique nominibus tegit proinde. que meretricium vectigal, cujus aestimatio fuerat argenteorum DCCC. paucis post annis decidit ad CCLXXX. Eo ventum cum esset , res indigna visa est , quae in fisci bonis numeraretur ; Gymnasio autem aliunde consultum est. Ceterum decreti modo allat caussas illud satis confirmat , quod narratur in Prol egomenis ad ΜS. Sansioni Diarium, Ioannem de Imola Iu ris Civilis interpretem anno ΜCCCCII. cum ad
Ferrariense Gymnasum transiisset, Scholares trecentos ex hac urbe secum traxisse . Itaque cum in Italia Gymnasia multa essent , viros praestan tes certatim quaerebant, evocabant , alliciebant,
submissis etiam interdum , qui furtim cum illis agerent, & ingentibus promissis abducerent. Id
112쪽
quoque publico testimonio confirmare placet. Auiso MCDXLVIII. pridie id. Novembr. in Rogatis . Cum hisce exaetis diebus pervenisset ad Motitiam nostri Dominis, quod D. Iason de mino , qui legebat Ordinariam Iuris Civilis iis Θ-mnasio nostro Pataυino, practicabat discedere , σhoc tempore, quo jam erat dandum initium legem do, relinquere lecturam praeter omnem expectationem
nostram , m omnium sudentium p per Rectores nostros Paduae eum scacissimis litteris Dominii nostri illi factae fuerunt quaecumque exbortationes m persuasiones , quae possibiles fuerunt : non operantibus hujusmodi persuasionibus , eidem Doctori vocato ad praesentiam nostri Dominii per Ser nisi. Principem nostrum cum omni gravi , accomodata , m dulci forma verborum facta fuit omnis
possibilis, m conveniens insantia, ut vellet remanere , ' servire ad minus pro praesenti anno, cum habeat salarium ducatorum octingentorum auri , quod es honorabile, oe dignum praesertim cum jam factus fuerit Rotulus , O adventaverri remptis legendi , quo tempore non es conveniens , quod Doctores legentes discedant . Ipse tamen parum aes
mans persuasiones Bupra scriptas , m promisionem factam per Sereniff. Principem de gratia no ira, obstinate perseverat velle discedere , dicens velle
ducatos mille in anno , prout ei promittuntur per Florentinos, di aliter nolle remanere. Quae omnia,
ut clare comprebendi possunt , funt tantummodo pro malignando, deseruendo GFmnaso n0iro σα
Cum igitur Iason abiisset , statim accitus est conditionibus amplissimis Ioannes Campegius Bo-
113쪽
noniensis, qui alias Patavii docuerat. Ad eum autem ex patrio Gymnasio deducendum Universtatis Rector cum Scholaribus quinquaginta Bononiam prosechus est: qui honor hac aetate,
hisque moribus, ne ipsi quidem, si revivisceret , Triboniano haberetur. Quid quod ipse quoque
Iason paucis post annis revocatus est, & quidem aureis millenis , ut Ius Civile horis pomeridianis interpretaretur ἐ Attamen rursus discessit, evocante Ludovico Ssortia , Μediolani Duce, ut Ticini doceret . Ad eam urbem auditorum firme tria millia doctrinae suae fama traxisse dicitur ' inter quos ipse quoque Galliarum Rex Ludovicus XII. cum Cardinalibus quinque , dc proceribus centum , scholae subsellia ornare ali.
quando voluit. Et quia Typographica ars multorum dumtaxat annorum spatio eo pervenit , ut principes artium scriptores , interpretes , enarratores ,
ad regionis cujuslibet atque hominum usum vulgaret , ingens hoc erga Doctores famosis juventutis studium saeculo quoque ah inventione altero duravit . Itaque anno MDXLV. postridie Kal. Octobr. Iuristarum Rector Ferdinandus de Abdua Universitatis nomine ad Triumviros Litterarios has litteras dedit , ut est in Actis Cod. XXVII. Usque adhuc spes conducendorum
Doctorum ad hoc GFmnasium pro Sobolarium commodo nobis fuit; attamen haec longa expectatis induxit mammam dubitationem oe incertitudinem ,
cum prope fi tempus legendi , m nullus ac huc famosus metir se nobis exhibuerit : ob eam
114쪽
caussant in dies m fere quotidie Scholares hine ad
alia Θmnasa recedunt . Qua de re supplices ν gamus exoramusque Magnificentias vestras, tia luis necessitati provideant , oe totis viribus conentur aliquos famosos Doctores conducere, ne Θmnasium
Rursus idem Rector IU. Idus Octobr. ita scripsit : GFm sum vesrum , clarissimi Domini,
Scholaribus nudum pene remansi . Nam recedunt
ad alia Θmna . Qua de re ob maximam hujus rei molam ausi sumus iterum Magnificentiis veseris scribere, o supplices rogare atque exorare , ut s lita sua prudentia dignentur ad Ius Cisiti interis
pretandum in sero conducere excellent . D. Hieroisvmum Purpuratum Iuniorem , aut excellent. Caiamum , seu quemcumque alium famosum pro conse vatione hujus Θmnasi &e. Vix credibile videis tur , quam multa moverent Gymnasii Rectores ut Doctores famosos undique accirent mercede quavis , ne se repente desertos viderent . 1llud quoque illis in mentem aliquando Venit , cum vias omnes parandae pecuniae in hunc usum conis quisissent , ut a Romano Pontifice subsidia peterent. Itaque anno ΜDLX. postridie non. April. Universitas Iuristarum decretum fecit in
haec verba: Magnificus D. Rector eum octo Consiliariis, quatuor intramontanis , σ quatuor Citramontanis, duobus Bideuis petat Venetias ad Clarissimos DD. Reformatores, nec non ad Serenissimum Primcipem Veneriarum, petisurus, tit ejus Serenitas diagnetur committere Oratoribus suis ad Sancti mum G a Pon
115쪽
ioo OCTAVUM. POutificem s ituri enim erant ad gratulandum Pio V. ) ut Seuatus nomine pariter GFmuasi Patavini eius Sanctitas velis auxilium m subsediatim praesare de aliqua pecuniarum funima pro fa- Iariis Doctorum legentium in GFmnino hoc , ut conducantur oe retineantur famin Doctores pro honore conservatione huyus forentissimi nobi imique Θmnasii. Verum Prosessores ipsi , ut mos erat, per varias Academias vagari malebant, tum demum aequo animo morituri , si sepulchro inscribi posset, eos Italiam omnem docendo obiisse. Hinc omnes sere ad breve tempus conductiones . Tenuere aliquos uno in loco stipendia in immensum aucta e sed inventi sunt etiam,
qui variandi studio abrepti , stipendia quaelibet
contemnerent . Quippe ingentis gloriae loco ponebant, nulla stipendii conditione aequandae, studentium multitudinem secum trahere, iisque Gymnasiis frequentiam afferre , quae ipsi praesentia sua doctrinaque decorarent . Itaque Universias haec nostra, pro Doctorum fama, modo Scholaribus reserta fuit , modo inops , modo plane nuda ; & cum plerumque caleret, interdum tamen frigebat. Quod autem de nostra dico, id omnibus commune erat . Etenim ipsa quoque Parisiensis , totius Europae celeberrima & frequentissima, ita aliquando imminuta est , ut sub finem saeculi XU. quemadmodum scribit ejus historicus Bulaeus T. V. pag. 8sa. multis Sebourium millibus τιx tot centuriae νωPonderent . Constantissimi omnium apud nos Germani erant, quod praesertim Venetiarum emporio tribuendum vide.
116쪽
tur . Quandiu enim merces Orientis omnes ad eam urbem importari, & ex illa exportari transalpes consueverunt , ingens mercatorum ex ea
gente multitudo , quae Venetiis erat , simul illud eficiebat, ut Transalpina juventus in proximum Gymnasium concederet ; nec dilaberetur alio , ubi sibi vitae praesidia non ita faciale suppeditari possent . Et quia sic est homi
num natura , ut rerum tractatione atque u
su eas sibi conciliet , nec jucundas modo , sed prope necessarias siciat, jam in Transalpinis regionibus percrebuerat , vix ullum ad humanitatem redie institui , nisi Patavii institueretur . Quare cum ageretur in Polonorum Comitiis anno Μ DLXXV. de Rege creando , multique essent candidati, iidemque Reges , vel Regiae stirpis Pincipes , Maximilianus Imperator obtulit Ernestum filium p nihilque excogitare gravius potuit ad favorem Sc suffragia eblandienda, quam si polliceretur, se Polonos adolescentes admodum centum ex ordine nobilium ad Pata. vinam Academiam suis impensis missurum . Neque vero turba haec Transalpina scholis frequentiam afferebat, quamvis Gymnasio nomina daret sed plerique ad nos ventitabant , ut ea sibi ad
vitae cultum ornamenta pararent , quae nos hoc
tempore ab iis petimus. Vix fidem inveniam, nisi ipsa Petri Buccii verba in medium afferam, qui anno scripsit ΜDLXXVI. de Henrici III. Galliae Regis per has regiones itinere, pag. I 37.
Nou tuiti, che anno nome di Scolari, e che vanno a Padoa , mi vanno, per sudiar lettere, mas
117쪽
Ioa OCTAVUM. amente la manior parta de' Frances sudiosi di arare a cava Icare, a ballare , e ad Uercitars
uel manenis di qualuitque serta δ' arme , e neIIa Musica, e per saper senalmente i coclumi e Ie er ante Italiane , delis quali sono invagriit , e pus per simili alire vistis , che per calon di lettere. Onde perciὸ si elaraono is sudis di Padoa , come piose ae eccellentissimi Professori in cadauna forita di miriis magnifica ed situ ire. Itali, ut antea dixi, Dodiorum famam sequebantur , ac propterea Gymnasii fortuna semper in incerto erat . Ineunte saeculo quartodecimo, cum Petrus Aponensis doceret , Scholarium C
pia maxima fuit ; procedente , Varia ; exeunte , paene nulla . Saeculi XU. anno decimo &undecimo Universitas redundavit , ut est in Senatus consulto MCCCCXI. idib. Octobr. Potestas noster Paduae significat, quod multi sunt audientes Scholares, Praelati, oe alii nobiles cum multis familiis ; quod redundat ad utile m commodum n fra terrae . At anno sequenti paullatim resedit,3c magna repente in scholis iacta solitudo est; ut scribit Gasparinus Barzietius ad Franciscum Zabarellam , & in suis Orationibus p. 2 o. &o4. Hac de re nuncii Patavini Venetias missi apud Senatum questi sunt, & quidem usque adeo, ut anno demum MCCCCXX. Urbis Rectoribus potestas data sit legendi quotannis ex Patavina
Civitate nobiles viros quatuor, quorum opera laconsilio ad Gymnasii instaurationem uterentur.
Paullo post vires Gymnasium recepit e sed anno MCCCCXLIV. rursus ita defecit ac desertum est,
118쪽
est, ut ne suos quidem , nisi decretis & poenis
retinere Patavii Senatus posset . Circa saeculum medium aucti Scholares sunt ad octingentos, sed post sexennium decrevere ad trecentos , diuque intra modum hunc constitere . Id causae fuit, quamobrem ipsi quoque civitatis Decuriones anno MCCCCLXIII. bona Principis venia per omnem Italiam Oratores mitterent ad viros celeberrimos conquirendos , qui doctrinae suae sama Gymnasii frequentiam & rem Patavinam augerent. Mirum l adriennio post tanta repente fuit in Gymnasio frequentia , tantus discendi ac docendi ardor, ut Iacobus Leonesta Iuris Canonici Prosessor mna cum Bartholomaeo Cepol la Universitatis nomine ac sumptu te se Venetias contulerint , ad Bacchanaliorum Vacationes , quae , ut nunc fit, longius trahebantur , intra dies decem coercenis
Quid saeculo proximo Z Hoc vero litterarum& artium saeculum suit. Attamen anno MDXXU. Petrus Bembus scripsit ad Baptistam Rhamnusium, Vniverstatem Patavinam in deterius ruere; quod mirandum non est, infinita quadam malorum alluvie, bello, fame, popularibus morbis demersa Italia . Idem scripsit anno MDXLIII. Jacobus Boniadius ad Fortunatum Μartinengum epist. XIX. & XXI. Attamen paullo post crevit usque adeo , ut in Logica Tomitant schola auditores quadringeni quotidie sederent , multique praetorea starent ; Anatomicis autem exercitationibus amplius quingenti operam darent, ut est in ADtium Actis, & apud Buccium p. I 34. Ex quo
119쪽
Io4 OCTAVUM. de Iuris studiosis , quae potissima Gymnasii pam habebatur, facile est suspicari . Eo jam res d
venerat, ut scholae ipsae nimis angustae viderentur ; & suit etiam, ut studentium turba confertissima Μatthaeum Gribaldum Iuris Caesarei Prosessiorem ex sede sua humeris sublatum auferret , atque in capaciorem aliam , ubi eum posiset audire commodius, exportaret. Ex Actis adan. Μ DXLVIII. VIII. Kal. Majas. At enim ea tempestate non deerat Typographica ars. Dicam rursus, non potuisse typographos brevi tempore artium studiis & studentium commodo satis copiose consulere . Prieterquam quod suus est etiam temporibus genius, quasque
fatum & plus interdum mos valet, quam ratio. Saeculo sextodecimo usuvenerat , ut litterae ac
disciplinae in pretio essent ; quod tale aliquid
ipsi quoque Principes colerent , illosque amplecterentur, quos sibi adjumento fore ad hoc laudis genus existimarent. Nulla erat Italiae urbs, nullum oppidulum paullo cultius, quod non sibi hac in parte placeret, suosque praestare doctrina vellet. Venetiis quidem tantus erat discendi amor, ut anno MDXX. juvenes ex ordine Patricio plus centum Collegium repente ingressi, petierint a Duce Leonardo Lauretano , ut sibi magister daretur Egnatius. Datus est, auditoresque habuit , ut est in ejusdem Egnatii vita ex Petri Brichii testimonio; quotidie ad quingento , fortassis etiam amplius , hi quidem etiam magna ex parte grandiores , ct ex ordine Senatorio. Ad Muretum autem , cum in aedibus doceret
120쪽
Fratrum Minoritarum, tam multi ex urbe tota conveniebant , si fides Riceo no lib. 4. de Gymnasio , ut multitudinem vix caperet locus amplissimus. Sed, quia quae more fiunt, mutari necesse est , tantus hic juventutis ardor paullatim deserbuit , donec prorsus extinctus est. Nuhil igitur mirum si moribus illis Patavii quoque
studentium frequentia tanta fuit , quantam mmdo , Tomitano & Gribaldo docentibus , mem ravi. Verumtamen identidem dilabebatur. Anno
MDLXIV. Iuris studiosi in Gymnasio plurimi erant, & quidem mense Augusto, idest vacatio.
num tempore, ex natione Germana ducenti, ex
Polona sexaginta, ex Burgunda triginta sex, ex Anglica decem , ex Provinciali duodecim , ex Transmarina viginti , ex Μediolanensi sexaginta, ex Genuensi viginti, ex Etrusca quinquaginta, ex Illyrica sex, ex Bohema tres, qui postmodum crevere ad XII. ex Romana quinquaginta, qui postmodum crevere ad LXXX XU. ex Sicula quadraginta, qui postmodum crevere ad L. ex Anconitana triginta, qui postmodum crevere ad LXXX. ex Longobarda centum, qui postm dum crevere ad CLI. ex Vicetina, ex Veneta, ex Tarvisna, quae in vicinia sunt, ideoque frequentiores , pro modo singularum . Ex Cod. Actor. XLVI. p. a. Sed cum , mortuo Salerno Prosesissore celeberrimo , difficultatibus extracta Succes.soris conductio esset, sub novi curriculi initium repente ad paucos redacti sunt. Id colligitur ex Universitatis litteris VI. Kal. Novembr. ad Μagistratum missis , quibus rogat , ut Bonifacius