Jacobi Facciolati De Gymnasio patavino syntagmata 12. ex ejusdem Gymnasii fastis excerpta

발행: 1752년

분량: 260페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

ν ο SEPTIMUM.

Nunc Metaphysiet, educta jam ex Elaustris mois stimiet x & Scotisticis schola, Logicaeque adjecta,

si inter Promotores censeri velint, Laurea The logica , & Principis rescripto indigent . Ex iis autem Prosessoribus modo unum Candidatus suismebat , qui sibi Promotoris loco es et , modo plures, modo omnes, modo etiam sextum addeis bat ex toto Collegii corpore . Anno primum Μ DCLXVII. deinde etiam quinquennio post omnem praebendae Laureae facultatem duobus The logis Senatus concessit, exclusis Promotoribus aist iis, nisi sorte uterque Theologus abesset. Id mutari placuit , ut est rerum humanarum natura, anno ΜDCCXXXIX. quo sequatum jus est i ter omnes. Illud quoque additum per occasionem decreto est , ne quis in posterum ad lauream Theologicam petendam accedat, quin prius, dis putatione in Gymnasio habita , per trium salintem Promotorum suffragia idoneus judicetur. Ab hujus tamen disputationis onere immunes habentur, qui Lauream petunt more nobilium; ne ullum viri nobiles ingenii periculum in Theologia

faciant.

Orta aliquando controversa est, cujus auctoritate honores Academici distribuerentur e cumque alii pro Pontificia starent, alii pro Imperiali , demum inter omnes convenit , ut honores

istiusmodi i omnisque inde orta potestas , ab e Vim capiant , cujus auspicio Universitates sunt institutae , & in cujus ditione sunt . Itaque saeculi superioris initio vetustis Iuris prudentiae atque Artium Collegiis , quae sacra & Pontificia di

92쪽

dicuntur , duo praeterea Senatus addidit , quae solis constarent Prosessoribus , eorumque Praeses Veneta auctoritate Lauream conserret. Theologici Gradus in Pontificis jure & auctoritate relicti sunt. Sed de his paullo plura dicenda sunt, eaque altius ab ipso exordio Theologici studii re. Petenda,' quod ambigua multa , nonnulla etiam prorsus salsa, sed vulgo recepta serantur. Sacram Theologiam , ipsamque Theologicam Lauream ad Gymnasii primordia Historici nostri conjiciendo reserunt, rati videlicet, ubi Unive suas est rite recteque instituta , ibi disciplinam hanc deesse non posse. Sed, si verum quaerimus , neque Patavit, neque Bononiae primis temporibus alia fuere Τheologica studia , quam quae ad religionis & Ecclesiae statum constituendum, Conciliorum decretis, & summorum Pontificum coninstitutionibus continentur e quique ista tenerent, aliisque explicarent, sacrorum Canonum Prose is res dicebantur, vulgo Decretisae, ac Decretatissae. Extat Clementis VI. diploma anni MCCCXLV. in quo Gymnasii Patavini jura confirmantur omnesque artes ac disciplinae vigere apud nos dicuntur, praeter Theologiam . Ex Universitatibus omnibus prima, quae studium hoc tamquam suum coluit , titulisque exornavit , & legibus constituit, Pariliensis suit . Nec vero ordo ejus Theologicus ita est antiquus , ut Vulgo serunt,

quamvis schola ipsa sit antiquissima . Siquidem usque ad initia saeculi XIII. ut scribit Joannes Filesiacus de origine Statutor. Facult. Theol. Parisien. Philippo Augusto Rege , qui obiis anno

MCCXXIII.

93쪽

8 SEPTIMI M.

MCCXXIII. nullae fuere , aut paucae leges , uti nec solemnes ritus , formulae ad curriculum Theologicum emetiendum. Postea ad arcendos sciolos, qui sibi docendi licentiam temere sumebant, ut idem reseri, sacra Theologica facultas tu quatuor veluti ordines distributa est, Magistrorum, Lι-

centinorum, Baccalariorum Formatorum , o Ba calariorum Cursorum . Inde publicae exercitationes

iudictae, Expectatim, Tentativa, Sorbo uica , Ordinaria , Quod libeta, Collationes , Disputationes in resumptis , oe similia . Non est dissimulandum, scriptores alios majorem quandam vetustatem

comminisci , quam huic ordini impertiantur; sed sunt etiam, qui minorem. In Italicis scholis eum florere coepit disciplina haec , ii maxime Theologi habiti sunt , qui rerum divinarum

cognitionem quaestionibus complectentes , ad eas illustrandas inter se disputarent. Ex disputationibus istiusmodi, quibus ingenia eientur & acuuntur , sed is manarunt , quarum principes duae, ex Ccenobitarum Mendicantium similiis ortae, Thomistica, & Scotistica . Utraque se intra coenobiorum claustra diu tenuit : sed paullatim inclinatis ubique ad disputandum studiis , in Gymnasium recepta est , ipsa petente juventute, quae nova omnia libentissime amplectitur. Utcumque si de Theologicis sectis , ipsa per se

Theologia non scientia solum , sed plane princeps dici debet , magnaque providentia factum est, ne Patavinae deesset Academiae . Id primus jussit Franciscus Carrariensis civitatis Dominus, dc anno MCCCLXIII. ratum fieri curavit Urbani

94쪽

bani V. diplomate quod fresertur.a Gm asino in libro Gymnasii Patavini IV. p. 372. Magistri autem per ea tempora eligebantur ab Episcopo ex Coenobilis , qui vel apud ipsum , vel in suis quisque claustris , ut adhuc Parisiis usuis venit, publice profiterentur. Et quia in eodem diplomate concessa Episcopo ficultas est titulos Academicos , & magisterii insignia conserendi, ex Parisiensis Universitatis more, quoties aliquis primis illis temporibus probari vellet , & magi ster declarari, Episcopus Theologos, qui in urbe essent , advocabat , quorum unus ejusdem pisrumque ordinis , & quidem Regeus , ut ex P risiensi formula loquebantur, 3c magister ejus,

cuncta agebat, quae nunc per eos aguntur, quot

Hinc prima apparet Collegii Theologici adum. bratio; quod quidem initio ex Medicorum Col.

legio aliqua ratione pendebat , ejusque Bidello utebatur, ritusque servabat. Sed non multo post suos sibi Bidellos elegit , regulasque condidit, quibus per se quoquo modo staret. Quia porro, quae magna sunt, celeriter perfici nequeunt, anis no dumtaxat ΜCCCCXXIV. cura Petri Μa celli Episcopi Patavini, emendatis primis illis legibus, corpus hoc absolutum est , peculiari jure munitum , & Apostolica Martini V. auctoritate magis magisque firmatum. Quemadmodum autem cum Medici , & Philosophi ab Iureconsultis reiseesierunt, Gymnasium in duas Universtates stist sum est, quarum una Iuris, altera Artium dicta, ita ex hoc tempore Theologica schola coepit se Uni

95쪽

go SEPTIMUM. Universitatis nomine vocitare , suasque sibi res agere veluti Gymnasii pars a duabus reliquis divulsa. Atque hinc multa decerni, juberi, vetari per Theologorum Collegium ς nihil tamea umquam nisi ex Episcopi judicio & voluntate, qui in hujusmodi actis dicitur Gymnasii Cancellarius, & Universtatis Theologicae caput. Anno ΜDCIX. Artium Universitas, lite apud Triumviros intentata, summopere contendit, ut Theol gos sibi adscisceret , suisque oneribus subjiceret. Sed post diuturna decem annorum certamina cen fuit Magistratus, nihil esse innovandum; nihilque aevera innovatum est usque ad annum ΜDCCXU. quo vetitum est Theologiae studiosis Doctoris insignia capere , quin prius apud Artium Redi rem nomina ediderint. Sumptus in Lauream titulosque impendendus saepe variatus est, semper tamen in Collegii &Episcopi auctoritate taxatio fuit; essetque adhuc, nisi coactus fuisset Senatus anno ΜDCCXXXIV. nimiae quorundam cupiditati obviam ire, finesque

certos , qui nulla interpretatione violarentur , praescribere . Ceterum operae pretium est cognoscere , quanto Laurea Theologica apud majores nostros impendio constaret . Ex veterum Statuintorum P. II. C. X. AuIa die Candidatus a cunis Elis magistris ceteri que Deo oratis associatus due

tur ad Episcopum , ubi, cum accepit insegnia, or tionem habet de laudibus Theologiae hujus in verstatis . Tum dat pulchrum birratum , m parchirothecarum Episcopo, Sacrina itidem , m Vis cancellarios cuilibet Magistro birretum magistrate,

96쪽

oe par chirotbeearum de haedo euilibet Doctorialiarum facultatum , quibuslibet Baccalariis sententiariis, oe Biblicis , oe sudentibus ceteris ebiarathecas; familiaribus Episcopi duodecim paria chiarathecarum, vel quinquaginta solidos ' Regenti du-eatos aureos viginti , m ipsum induere teneatur, pro quibus indumentis ducatos viginti deponat , cuilibet magistro tu aula disputanti m varianti ducatum unum Bidellis ducatos duos I praeterea solemne prandium omnibus magi tris , o sudenti. Bidellis nostris, exclusis ceteris , Pi non funt de corpore Studii. Haec clariora fient , cum suturi experimenta Doctoris ordine dabo , titulosque minores peragam , qui huic longe maximo praemittebantur. Cum quis igitur Theologicum cursum absolvisset, inter Archisebolares referebatur, quos Bacis calarios, nomine a Gallicae militiae ordinibus mutuato bas cava liers ) vocabant. Fuit enim in Universitate hac prioribus seculis usque ad de cimum septimum, more a Parisiensibus Theologis recepto , ordo quidam Baccalariorum ' cujus ordinis qui non esset, vel in eum irrepsisset non solutis expensis, nullo umquam tempore ad magisterium aspirare , nullaque conditione poterat. Id vero adeo firmum , ratum , fixumque erat, ut siquis ex magistris de abrogando , vel der

gando ad Collegium tulisset, statim Collegii jus& emolumenta per quinquennium amitteret' &squis alius pro eo supplicasset , in eamdem noxam poenamque incideret . Ad hunc igitur numerum adscribebatur , qui in publica disputati F ne

97쪽

81 SEPTIMUM.

ne ab aliquo magistro tentatus esset , quomodo loquebantur ; deinde ad Collegium adductus, ejusque suffragiis probatus Baccalarii nomen , annuente Episcopo , obtinuisset. Tentari autem a quolibet magistro poterat Decani auctoritate assiis gnato sed adduci ad Collegium per magistrum Regentem debebat. Reeeptus a Collegio cum esset , dicebatur Baccalarius Incorporatus . In aliis disciplinis Baccalarii titulus quamdiu valuit , minore negotio acquirebatur , & unius rationis erat; cum in Theologica schola gradibus & sormis distingueretur. Nam ex Theologiae Baccata-νiis alii Cursores erant , qui nondum ad studi Tum metam pervenerant; alii Formati, seu D positi, qui, cum jam pervenissent , dividebantur in Biblicos, & Senientiarios . Biblici sacras Litteras, Sententiarii quatuor Alagistri Sententiarum

libros in suis quisque coenobiis , vel in Episcoporum aedibus exponeban L. Harum autem ex insitionum rationem illi reddere debebant, qui Collegio praeesset. Propterea siquis eorum alibi, quam Patavit, defungi vellet, a toto Collegio veniam petebat quae interdum concedebatur, modo in hac urbe suis proluderet disputationibus . Qui geminum hunc cursum , Biblicum, & Sententim rium, peregisset, disputationesque ordinarias de quo. libet, ut sormula erat, coram Regente suo habuisset, Lesturae satisfecisse dicebatur: proindeque Episcopo sisti solebat, qui omnia cognosceret, prombaret, atque in Collegii acta referri praeciperet. Tum vero, si libuisset, altius assurgebat. Qui stiones enim disceptandas poscebat, quas a seniore

98쪽

magistro cum accepisset , coram Episcopo ipso Patribusque omnibus rite convocatis , gravi illo experimento probabatur , quod νjorosum dicebant , ut per suffragia & jusiurandum inter Licentiatos reserretur . Tituli hujus , qui Iuris utriusque , Philosophiae , ac Medicinae studiosis usque ad annum ΜCDXLIU. communis habebatur , ea vis erat , ut qui illo praeditus esset , ad Lauream petendam accedere statim posset. Quidam tamen eo contenti oblatam docendi occasionem tum in hac , tum in aliis Universitatibus capiebant: quod Fr. Ambrosium Barbavarium , Theologum ex Praedicatoribus apud nos primarium, secisse constat anno AtDLXII. Qui Laurea quoque , titulorum & honorum

summa , ornari cuperet , paucis ante diebus, quam accederet, ad summum octo, Vesperias habebat . Ita appellabant publicam concertationem. quae Laureae solemnia proxime anteibat, ad quam convenire oportebat Baccalarios, magistrosque mines. Ac primum quidem disputans cum Baccata. νio certabat, deinde cum duobus senioribus magi.

st eis: quod illi s recte cessisset, Vesperaatus dice.

batur. Postrema actio Conventus erat, cum Lice

tiatur in Cathedrali basilica, ut tunc loquebantur, PubIicam accipiebat, idest publice coronabatur, &Doctor fiebat. In hae tamen ipsa actione disputabatur, non ab illo dumtaxat, sed ab aliis quo que Doctoribus ad rem celebrandam . Disputatio haec ultima, quae in actis Variatio dicitur , aliquid habet peculiare , quod ex ipsis Statutorum verbis cognosci malo, quam ex meis. Ita enim

99쪽

8 SEPTIMUM.

est in Parte I. C. X. In aulae die Regens primo Doctorandum magi rati infula cum aliis uegnis

coronet. Secundo Doctoratus ipse ad laudem Sacrae Scripturae oret, cum tino Baccalariorum breviter unam quaesionem dispu=et; contra quem etiam Ba calarium magister Regens aulati arguat. Tertio Otillimo duo antiquiores magiseri cum duobus magia fris jueioribus duas variatas quaesiones super ea dem materia ad Iaudem novi Doctorari proponat 'quae quaesiones brevissime a junioribus per eone msones decidantur, atque varientur, ita quod secundus Metifer junior contradicat conclusionibus primi Meti iri in materia disputabili ad utramque pari

rem a

Tam multa haec, tamque gravia experimenta non diu tenuere. Ac primum quidem, quod in aliis Collegiis fiebat, publicus Conventus remitti per Episcopum , Patresque coepit, collatis Insignibus intra privatos aulae Episcopalis parietes; unde actus ultimus Aula dictus est , & qui eumpet egisset, Aulatus e deinde ipsa quoque Lecturae ratio aliis imminuta est , aliis protinus remissa: tum disputationes reliquae in unam redactae , &apertum omnibus Collegium est pretio non sane immodico . Uetitum tamen est ex communi P trum consensu, ne illi, qui praeter Lauream in

Collegii jura & subsellia recipi vellent , aliter

reciperentur, quam si per quadriennium Theol giae operam dedissent, eamque in publico certamine laudabiliter defendissent. Quemadmodum autem Coenobilis accedere ad Collegium non licebat sine illorum permissu, quiis

100쪽

quibus pro suscepto instituto parerent , ita retia qui Candidati Episcoporum suorum venia & comis mendatione indigebant ; quod aliter promoveri non possent , quam si essent Ecclesiae lacris initiati , ideoque Episcopo quisque suo hac de caussa obstricti. Quia tamen nihil magis Collegio

cordi erat, quam ut plurimos alliceret , excusa

tionem quamlibet, modo honeste posset , admittebat. Quod siquis sacros ipsos ordines sibi condonari vellet , auctoritate indigebat Pontificis summi, cujus rei exemplum est in actis Collegii ad VI. id. Μaj. ΜCCCCXCIV. Clericus esse utique debebat, qui Theologi nomen & insignia

quaereret . Cum enim corpus hoc Ecclesiasticum sit , & ad Sacras Litteras interpretandas instituistum, ex ipsa rei natura necessario sequitur, neminem admitti in illud posse , qui non sit Ecclesiae addictus. Verum , quia nihil est tam absurdum, quod non saecula serant , praesertim in coetibus illis , quibus sors & urna praesides tribuit, Antonius Μilana Vicetinus V. id. April. ΜDCLXXX. probatus est, atque aggregatus Theologorum ordini , quamvis Clericali initiatione careret; ea tamen conditione , ne Collegii jure

uteretur, antequam Sacerdos esset.

Primis temporibus quicumque Doctoris Insignia Patavii obtinuisset , jus quoque Collegii statim

obtinebat, ut examinare posset alios, qui Gradus scholasticos peterent, totiusque honoris hujus atque emolumenti particeps esset ; modo in urbe maneret, nec aliis implicatus muneribus ave teretur . Sed cum allici homines nulla ratione

SEARCH

MENU NAVIGATION