장음표시 사용
101쪽
possent, ut Collegii solitudo frequentaretur, pauis ei illi , qui speciem ejus nomenque tuebantur , decrevere III. Kal. Μaj. ΜDXXXVII. decretumque sua quisque manu firmarunt, ut quilibet in sua Religione habitus magi ter posset Collegio
adscribi, sve esset creatus ab aliqua Universitate, sive ab aliqua persona privata , quacumque in civitate , quocumque in loco, non obstante alio Mais tuto in contrarium facto . Eadem porro iacilitate
excludebantur, si qui aut loco indigni reperti essent, aut turpe aliquid agerent. Eximiae hujus in eustodienda Collegii fama cautionis & pr videntiae exemplum extat in actis ad Kal. Febr. N DXXX. Sed & in alia duo , Juris , & Artium, quicumquae reciperetur, vitae suae testes lauis datoresque habere debebat. In hoc quoque Theologorum Collegio Lauis ream conferri placuit more nobilium . Id primum Gymnasii Prosessoribus indultum est, quod supra ingenii aleam positi nullo modo provocandi viderentur ad respondendum . Postea, ineunte saeculo decimo septimo , quo Theologica studia non ad veritatem solum , sed interdum etiam ad speciem fieri coeperunt, beneficium hoc propagatum est ; ita tamen, ut ne.
mo illo uti posset , nisi Episcopus , consulto
Collegio, argumenta peculiari decreto condona Lset. Saeculo autem inclinante, ne res amplius in ancipiti versaretur , constitutum est , ut nulla petita venia, allatisque domo thesibus, quae antea sorte duci conlueverant , omnes accedere
more nobilium possent, qui Veneti Patricii essent, Vel
102쪽
vel dignitate aliqua Ecclesiastica potirentur, P triarchae, Episcopi , Archiepiscopi , Protonotarii Participantes, Abbates, Ecclesiarum Cathedralium
Canonici, modo re, non nomine, tales essent,
exclusis etiam Adjutoribus, Praefides Coenobiorum Generales , & Provinciales quoque, si actu provincias regerent, denique Praesules omnes, qui pari, vel majore aliqua dignitate praediti dici possent . Caput hoc postremum & late patens, &ambiguum, iecirco additum videtur, ut, quotieS libuerit, locus si interpretationibus. Ceterum siquis more nobilium non coronari modo, sed adis scribi etiam Collegio velit, theses illi biduo ante sorte ductae praeberi debent ad recitandum, qualicumque titulo, vel dignitate praeditus accedat: quod Collegii Patres decrevere IX. Kal. Octobr. MDCLXVII. & Triumvirali auctoritate confidimatum est . Sed hoc ipsum quia nimis grave videbatur , nunc promiscue omnes de suo reis citant, quidquid lubet . Invitus sane de nostrae aetatis moribus quae sequiora sunt , in medium affero. Sed nisi nota fiant, nullus erit umquam remedio locus. Corpora istiusmodi, scut aedificia, vetustatis detrimenta sentiunt , atque identidem vitium iaciunt οῦ quod nisi cernatur, & in se
monem veniat, reparatione caret.
Initio soli sere Coenobitae provinciam hanc tenebant, lateque dominahantur.' sed nunc saeculares Presbyteri Theologica subsellia longe plures occuparunt . Non desunt sane Coenobiis hoc tempore Theologi nec leges desunt, quae eos Patavi. nam Lauream sumere jubeant , siquidem velint
103쪽
in suo quisque ordine eminere, & magisterii comis modis uti: sed publici experimenti taedio nescio
quo legum laxamenta quaerunt . Attamen &sumptus facile remittitur, & tota examinum ratio ad summam facilitatem redacta est. Cum enim olim Promotores subsellia tenere non possent examinandis proxima , neu verba in responsionibus praeire ; quod Senatus vetuit XV. Kal. Sept. MDCLV. nune indulgentia temporum proxime adsident, verba recitantibus de scripto suggerunt.& sicubi haereant, responsa dictant. Hinc frequentia, si non Coenobitarum, at aliorum. Saeculis enim quinto & sexto lupra decimum paucissimi reis periebantur, interdum vix quinque , qui Collegii nomen sustinerent e nunc autem coetus hic ita crevit ut copia ipsa nonnihil querelae ha
Quamvis autem & in hoe Collegio, & in aliis pristina mitigata severitas sit , moribusque
mollita, nondum tamen eo devenimus , ut abissentes quoque, subjectis personis aliis, Doctoris
nomine atque Insignibus ornemus . Id sibi licere voluit, nostrae hujus & Italicarum omnium quasi parens , Universitas Bononiensis , cum Eustachium Μansredum , virum ceteroqui meritissimum , Philosophica Laurea absentem corona vit anno saeculi hujus trigesimo octavo XVI. Kal. Sextil. In eo vero antiquorum gravitatem
superamus, quod suffragiorum religionem fidelius custodimus . Olim enim qui esset per Collegii suffragia reprobatus, interdum ex gratia speciali, praesertim petente Episcopo , Doctor renunciari. sole.
104쪽
solebat . Vetuit Iurisconsultorum Collegium pridie Kal. Sept. Μ DXXV. jussitque, eum qui esset
reprobatus, inhonoratum abire , nec ad novum examen accedere nisi post annum . Exemplum
autem reliqua duo secuta sunt . Quod siquis, non suffragia omnia, sed plura modo serat, Doctor pro majori declaratur; ejusque diploma, non pergamena picturis ornata , sed simplici charta describitur: ut , si qua oriatur de honore meritisque contentio , illis cedat, qui se , nemine dissentiente, probatos fuisse , ornatiore diplomate
ostendere possint. Studiorum quoque cursus, examinibus praemittendus, patrum nostrorum consilio contractus est,
multis hoc tempore ad disciplinas celeriter addiscendas paratis auxiliis ; nec ulla jam repellitur
aetas. Graves illi Universitatum auctores ac principes annis minorem esse viginti quinque noluerunt, qui se tanto oneri parem existimaret: deinde
ad viginti deducta res est; tum ad decem & octo;
postremo ex his ipsis annum detrahi posse censuerunt. Nunc eo negotium devenit, ut quivis admittatur, cui non vana sit suarum virium fiducia. Ex tanta hac erga juvenes laudis studiosos Aca.demiarum bonitate atque indulgentia, non copia solum, sed prope turba Doctorum orta est; &, quod consequitur, veteri existimatione extincta, jura illorum pulcherrima & immunitates usum a. misere. Ubi enim nunc illa, quae olim Doctori concedebantur , ut vestes serat auro pellibusque
lautissimis ornatas λ ut inter Principis familiares habeatur, ejusque consiliis intersit' ut ad civiles
105쪽
yo SEPTIMUM. Magistratus & Sacerdotia plus juris , quam reliqui cives habeat λ ut ad pendenda tributa populo communia non compellatur ; ideoque sua omnia, nullo soluto vectigali . importet, atque exportet λ ut ad munia personalia cogi nequeat 'ut ejus in judicio testimonium ceteris praeseratur λ ut injuria illi facta conseatur gravior Z ut, si criminis postuletur quantumlibet gravis, caulsam dicere ex vinculis non teneatur ' ut nullis torqueri indiciis possit' ut noxae damnatus poena minore plectatur λ ut & ipse nobilis sit, Sc ejus uxor, marito praemortuo , viro nobili nubere possit λ Tot haec tantaque Doctoris bona exolera
jam sunt ; nomenque ipsum , proli Superi, qui
quaesivere, nunc respuunt , & inter convicia r putant . Sed quemadmodum litterae, ita tituli
quoque litterarii suis satis aguntur; & quidquid
ex hoc genere intercidit, pro temporum conve sone , & rerum humanarum vicissitudine, aliquando renascetur. Id non temere dico. Saeculo enim quartodecimo Doctorum fama ita defluxerat, ut vir gravissimus Franciscus Petrarcha scribere non dubitaverit in Dialogo primo de Vera Sap. Venit juvenis stilius ad templum Doctoris insignia recepturus; praeceptores illum flui relebrant seu amore, seu errore ς tumet ille οῦ vulgus Ruper
applaudunt vines m amici; ipse jussus cathedram
scan- e cuncta Iam ex alio despiciens, nescio quia usum murmurans . Tunc mallores certatim ceu divina locutum laudatus ad caelum tollunt: inniunt interim campanae, strepunt tubae , votauranuli , Aguntur oscula, vertici roιundum ac magis Ara
106쪽
srais biretum apponitur . Hs peract3s, descendit sapiens, qui sultus ascenderat. Mira prorsus transis formatio, nec Ovidio cognita. Sic sunt spientes.
Attamen postea disciplinarum studiis renova. tis , hujus nominis dignitas & existimatio non
solum restituta est , sed ita convaluit , ut cum Equestri sit comparata . Nunc rursus vel exta. buit, vel consenuit : sed tum mea quidem sententia revirescet, eum ad pristina experimenta,
di publicae pompae splendorem revocabitur. Quid
est enim caussae cur saltem illi qui se more nobilium probari & ornari volunt, publicam recipiendae Laurea: sormam, a majoribus usurpatam , tantopere effugiant λ Scilicet impensae graves sunt. Et esse mehercule debent , ne quilibet unus, quaestis inter domesticas sordes obsoletae , Vel lacatae nobilitatis titulis , in magnatum honores
obrepat. Postremum nobis publicae Laureae exemplum Veneta matrona praebuit . Anno enim
MDCLXXVIII. Helena Lucretia Cornelia Io. Baptistae Μarciani Procuratoris filia, cum in Philosophorum Collegio, quae moris sunt, animose strenueque peregisset, in Cathedrali Basilica magisterii nomen & Insignia publice accepit . Paucis ante diebus adversus Graecum hominem, qui Philosophicas theses proscripserat defendendas , primum Latine, deinde Graece disputavit, adstantibus nostrae Venetaeque civitatis primoribus. Antequam autem Patavio discederet, scholasticis titulis habituque ornata adolescentes duos Lauream petentes in Collegii aula rite interrogavit. Omnia porro haec cum ad veritatem, non ad speciem
107쪽
ρα SEPTIM Μ.ciem & sucum, praestitisset, Academici Patavini,
qui Recuperati dicuntur , publicam de ejus laudibus exercitationem habere voluerunt. Lubens adsuit . Cumque gratias toti ordini Latino sera mone egisset, urbis Rectores, qui concioni praeerant , Graecis carminibus laudavit. Vetera sunt
haec Cornelii nominis decora ; Romanique ipli Cornelias suas ob elegantiam sermonis & ingenii
Ad rem nostram quod attinet , scire licet, publicae Laureae impensas anno ΜDXC. se fuisse imminutas , ut qui publice coronaretur , non plus solveret, quam triplum ejus, qui privatim, ne illi saltem, qui more nobilium in posterum accederent, sumptu deterriti , splendidissima hae honoris significatione carere vellent. Id vero Cotilegia , penes quae hujusmodi arbitria erant , vel ea de caussa necessarium judicarunt , ne spectaculum Gymnasio perhonorificum, totique civitati gratum desuetudine amitteretur. Sed spes sesellit bonos viros; vel rerum morumque magistra exisperientia ipsis quoque aliter suasit. Attamen, ne res tanta omni prorsus celebritate careret , Franciscus Denasutus Tridentinus cum per ea tempora Iuris Lauream obtinuisset, nummulos aliquot reliquis expensis addidit , ut Bidello praeeunte cum sceptro argenteo, tubisque ac tympanis concinentibus, domum deduceretur. Prodito exemplo, eundem sibi honorem alii poposcerunt: eoque ad extremum ventum est, ut illi ipsi, qui talia respuerent, tamen certam pe cuniae summam hoc nomine solvere cogerentur. Nunc
108쪽
Nunc tota rei pompa & publicus honor in hac assectatione consistit , quam lautores atque amici honestare solent , interdum vero etiam empta plebecula clamoribus celebrare.
109쪽
De GFmuasi frequentia ρο infrequentia ,
O Vae de Prosetarum electione scripsimus, si
recte considerentur, eorum sistere querelas pollunt , qui Gymnasii Patavini infrequentiam saeculi moribus objiciunt viasque & rationes inquirunt ejus rei reparandae , quae natura sua re parari non potest. Dpographica ars saeculo quinistodecimo circa medium inventa, incredibiles attulit litteris ac disciplinis omnibus utilitates.' ea
dem tamen plurima, quae in Italia erant , Gymnas a perdidit; & in paucis illis, quae ad rei speciem & dignitatem , Principum liberalitate sustinentur, solitudinem secit. Cum enim studia scripto constarent, ubicumque viri docti essent,
eo se studiosi adolescentes conserre cogebantur, ut eorum dictata exciperent , domumque rese rent . Et quia adolescentes homines ea sere faciunt , quae fieri vident, illi ipsi , qui minime studiosi erant, studiosos sequebantur ; &, ut fama serebat , modo huc , modo illuc quasi ad quaerendam sapientiam volitabant . Hinc famin Prosessoris titulus , & pro tituli hujus ratione
Gymnasiorum vicissitudines. Ex uno Senatus deincreto , atque adeo ex particula ejus res tota
cognosci potest. Anno ΜCDXIII. XX. Iul. in Rogatis.
110쪽
Cum comparuerint ad praesentiam nostri Domini. aliqui sudentes in Studio Paduae ex parte totius Universitatis Sturii Paduam, exponentes oe sunt cautes , quod nostrum Dominium dignetur proυidere
Studio praedicto , quod ibi sint famosi Doctores pquia scholares sequuntur famosos Doctores nisad hoc provideatur , dictum noserum Studium deis fruetur. Et VIud idem Rectores noseri Paduae scripserunt , dicentes, quod egregius o spectabilis Doctor D. Raphael Fulginus multum sollicitatus es
per mulios , ut vadat ad legendum Parmae cum
salario ducatorum mille in anno , qui se recessisset, ex toto dictum noserum nudium Paduanum fuissea defructum ob boe ipsum D. Raphaelem reduinxerunt ad remanendum cum Durio ducatorum octingeniorum quinquaginta in anno . Dicunt etiam sudentes praedicti ex parte Universitatis Studii , quod pro bono omnino oportet habere unum famosum Doctorem in Iure Canonico . Nam pro Lectura egregia Doctoris D. Thadai de Viso. mereato legentis in Iure Canonico scholares κOn ve. nirent ad dictum Studium , quod ejus fama parva per orbem' qus D. Thadaeus habet dueatos quingentos in anno , m etiam sollicitat velle reis redere, licet videatur fore refirmatus: O' quod pti. rant habere egregium m famosum Doctorem D. Petrum de Ancharano eum salario ducatorum sexcentorum ; qui se conduceretur ad legendum Paduae , dici posset , ita essest in sectu , quos
Studium praedictum multum augeret ac muhiplis ret , quia omnes sudentes ad illud venirent pro