장음표시 사용
61쪽
cuntur, nec pergitur ultra Majas ; idque comis mune est scholis omnibus: dies autem reliquos, qui in Rotulo signantur usque ad idus Iunias, clauso Gymnasio , solus occupat Bolanicus in Horto Simplicium. Inter docendum quoque sua vacationibus conis cessa tempora suerunt, initio quidem brevissima, deinde paullo longiora, postremo longissima. Ex, at Senatus Consultum X. Kal. Sextil. MDIII. ex quo apparet , ea tempestate vacare scholas per dies admodum quinquaginta ob sella Christi Natalia consuevisse, totidem autem serme sui ει
Bacchanaliorum vacationes . Utraeque eo decre,
io, ipss petentibus Gymnasi Rectoribus , cono tractae sunt, primae quidem ad dies decem , si eundae ad quindecim. Verumtamen nostris teminporibus rursus serviendum Bacchanalibus suit ;elausisque scholis a D. Sebastiani festo ad quadragesimam, solus per eos dies docet Anatomiiscus, donec Rotulum expleat.
Sed Rotuli quoque condendi tempora saepe variata sunt . Cura haec Universitatis potissima cum esset, primis temporibus in Majum conse rebatur, quo mense Gymnasium frequentissimum erat ' postea traducta est ad Ascensionem , qua occasione per dies octo vacabant auditoriar tum ad Sextilem devenit ' collata in eundem menissem novi Rectoris creatione. Id vero in primis spectabant , ut scholares plurimi adessent , magnoque consensu probarent, quod Rector & Con. filiarii statuissent . Itaque anno MCDXLVIII. Eenatus Rotulum rejecit , quod non satis ma
62쪽
gnus scholarium numerus rei tam gravi intersuisset a Illud non est omittendum, D. Lucae festum, quod olim anno scholastico auspicia praebere Consueverat, usque ad nostram aetatem a Mediis is & Philosophis ritu solemni cultum suisse , idque in Cassinensi S. Iustinae Basilica , ubi sumul omnes convenientes Latinam orationem de laudibus D. Lucae haberi curabant , & in ejus honorem sacra fieri. Celebritas haec & supplicatio nunc intermissa est levi mehercule de caus. sa. Cum enim Patena in sacris adhibita Doctoribus osculanda ex omni memoria praeberi sol ret, idque Ecclesiasticis constitutionibus repugna. re, anno demum ΜDCCXXV. Μonachi advexistissent, orta controversia , nec umquam composita, tacitis precibus votisque litaturo Restat, ut de modo temporis dicamus, quod auditioni. tribuitur. Priscis temporibus ante lucem aperiebantur Gymnasiit scholae; unde ortum Budelli Specialis ossicium eandelas in mans accenis dendi , ut est in antiquis utriusque Universitatis Statutis. Has qui regerent, alii post alios ad meridiem usque , Prosessores Μatutini vocabam xur: pmxime sequebantur Meridiani , tum P, meridiani, postremo Vespertini, qui diem clam debant . Avorum nostrorum memoria Anteluc, ni , & Μeridiani conticuerunt et nostra autem Vespertini, & illi quoque ex Μatutinis, ac P meridianis , qui ad notae sonitum docebant : ut jam privatis quoque exercitationibus commode tribui sua tempora possint sine publicarum ,-
63쪽
ctura. Ex scholis porro ipsis aliae ordinariae dLeuntur , idest primigeniae ; aliae extraordinariae,
quae deinceps pro rerum incremento additae oris dinariis sunt. Extraordinariae rursus ita dividuntur, ut aliae assidue una cum ordinariis , variaintis tamen horis , habeantur ; aliae dies tantum festos & vacantes occupent . Initio cum Vacare Gymnasum diceretur , revera vacabat e postea dierum vacantium scholae sunt institutae, primum quidem ad eorum exercitationem , qui tirocinia ponerent ' deinde Rectorum gratia , qui docere vellent , nec satis otii diebus profestis haberent I tum quod Prosessor aliquis duplex sibi onus sumpsisset ; denique etiam inopia temporis & loci ob ingentem docentium , ac discentium multitudinem. Numquam tamen id genus scholae tam multae fuerunt , quam hoc tempore . Principio ordinarii Prosessores Μatutini per horas duas, Pomeridiani per unam & dimudiam , reliqui saltem per horam integram sug.
gestum tenebant. Post bellum ex foedere Cam racensi ortum , anno Μ DXVIII. Rector edixit ex placito Universitatis, uterque suae , ne ordinarii horam unam excederent: ab Triumviris autem anno ΜDLIU. rursus Μatutini compulsi sunt ad horas duas: sed decennio post tum o
dinarios omnes, tum extraordinarios Senatus reis
degit ad unam , praeter illos , qui pensum sibi
duplicari voluerant , classesque duas implebant. Isti enim nisi vacantibus quoque diebus docere vellent, scholae tempus ad horas duas, vel saltem ad unam & dimidiam producere cogeban
64쪽
tur . Itaque Laetarus Bonamicus Humanitatis Latinae Prosessor, cum Graecam quoque tradendam recepisset , diebus legebat tum festis , tum profestis; Faseolus autem , qui horis pomeridia. nis Graeca tractabat, cum aemulationis studio sibi quoque geminari provinciam postulasset , Senatus non alia conditione annuit , quam ut se
per horam unam & dimidiam quotidie docturum polliceretur. Nunc qualescunque scholae sint, ex equo omnes qui eas regunt , tribus ad summum horae quadrantibus docent, ex Triumvirali rescripto anni MDCLXXXII. Panci quidam excipiuntur, qui supra omnem evecti classem Supraordinarii vocantur. Hoc tempore nulli sunt: fuere tamen tribus superioribus saeeulis Antonius Rosellus , Iuris oe sapientiae Monaroba vocitatus , Marcus Μantua , Hieronymus Fabricius, Benedictus Silvaticus , & alii , qui cum ingentem sibi atque Universtati famam voce seripti Dque peperissent, libera scholae arbitria senes ob tinuerunt; ut non solum , quando Vellent , publice docerent , sed etiam quamdiu . Quod s- quis sorte sciscitetur, quid ita decurtatae schola fuerint; caussa in promptu est, in decretis ipsis iterum ac saepius inculcata , videlicet ut satis temporis ad circulos & concertationes superesset, quas nullo modo majores nostri omitti v lebant. Illud etiam in caussa fuit , quod disputationum summa petentibus dictanda erat : undupostea orta sunt breviaria illa , quas Paginas vocarunt. Siquidem Prosessores , ut molestiam
hane dierum singulorum sibi praeciderent, in ipso
65쪽
curriculi trimestris initio earum doctrinarum , quas tradituri essent, epitomas edere coeperunt; iisque in antecessum praebere, qui audire se velle profiterentur ; ut earum auxilio sua sibi syntagmata domi conficerent. Postmodum ingruente
Commentariorum illuvie , disciplinarum studiosi satis sibi provisum existimarunt , Paginae que ipsae, amisso usu , obsoleverunt . Nunc fatendum est enim eura omnis , vel pene omnis
in eo vertitur , ut qui nomen inter scholares
professi sunt, certis diebus per quadriennium distributis, publicae scholae subsellia honoris gratia
occupent' idque per syngraphas ex Prosessorum fide probare possint . Sunt enimvero qui beata natura praediti ultro contendant ; nec desunt viri optimi ex Prosessorum ordine , qui conten. dentibus operam praestent : sed plerique ex se mula student . Etenim ipsorum quoque examinum difficultates, quae olim multae erant , &valde graves in titulis Academicis petendis , temporum selicitas, qualiscunque est , ita explanaVit , ut non multa sint ad acquirendam in vitae usu doctrinae famam , quae minore impendio constent. Atque haec ad memoriam & laudem vetustatis , non ad cujusquam reprehensi nem referri volo . Sunt enim sua vitia rebus, locis, ac temporibus , quae ab homine corrigi nequeunt . Severior quaedam superiorum saecul rum in rebus omnibus disciplina firmabat ingenia , & ad studiorum labores reddebat aptiora. Non caret prosecto litteris iaculum hoc , abundat etiam, si nihil quaerimus, nisi copiam; sed
66쪽
eo tamen litterarum genere caret, quod in primis solidum est , & ad persectae vitae statum maxime accommodatum. Μajores nostri cum Universitates instituerent , nihil aliud spectarunt. nisi ut religionem, & generis humani societatem incolumem servarent; operamque omnem , studium , industriam ad eas artes contulerunt, quibus duo haec continerentur. Nunc autem ea maxime probantur, & sunt in honore , quae exintrinsecus inducta iacie pellucent, magisque oblectant, quam prosunt . Attamen, quod Plinius ajebat de eloquentia, unusquisque debet esse conis tentus litteris saeculi sui, easque colere, ut m ris est.
67쪽
O Uamdiu Legum ac Μedicinae studia , ipsa
per se nuda , in usu atque amore fuerunt, Prosessores non aliter docebant, quam legendo & commentando . Hinc vulgatae per publica Gymnasia voces Lectoris , Lectionis , Lecta- me; quarum prima magister sgnificabatur, altera opus , tertia ossicium . Liber enim praelegendus atque explicandus proponebatur tamquam disciplinae canon , in quo partes ejus omnes ordine expositae continerentur e quem librum qui totum audisset , atque ita teneret , ut ejus doctrinam ipse quoque publice exponere posset , atque in concione propugnare, is demum satis ex eo genere didicisse putabatur , titulisque aliis post alios, & laurea ornatus , Doctoris nomen obtinebat . Itaque in Iuristarum constitutionibus, &passim in Actis utriusque Universitatis Proses tares abstinere jubentur a quassionibus , & disseritationibus cri ricis; ne, mora per haec interposita, libri expositio absolvi nequeat . Liber porro a Collegiis, penes quae primis Gymnasii temporibus a)ministratio erat , Doctoribus assignabatur. Et quia Doctoribus ipsis interdum gerendus mos erat, librum aliquem extra ordinem legere cupientibus, interdum vero etiam aliis, qui
ingenii sui specimen dare vellent; id ita fiebat,
petita a Collegio venia, ne dies occuparent amis
68쪽
plius decem, librumque ipsum scholis omnibus notum facerent. Ex Actis Collegii Μediet IV.
Kal. Μaj. ΜCCCLXVII. Decernat Collegium, ne quis legere librum posset, nise antea fuerit a Bidelisper scholas publicatus, oe in decem lectiones divi sus. In universum ea prima cura erat, ut, libri explicandi materia in certa capita pro scholarum classibus di temporis modo divisa, Prosessor quilibet sua tractaret sine suco & sine fraude alterius; proxima, ut pensum fideliter expleret. intra in parte qui sesellisset, poenas dabat . Non desunt in Actis exempla eorum , qui cum alliis ciendae juventutis studio ad aliena excurrissent, vel declinandae gratia dissicultatis sua decurtasesent, graviter admoniti , interdum etiam pec nia mulctati, ad ossicium redire coacti sunt. Iuris Civilis Professores prioribus sareulis Cois dicem, Digestum vetus, Insortiatum , & Digestum novum interpretabantur , rem totam bienis nio complectentes et ex his autem alii mane, a
iii a prandio, quidam etiam bis in die , quod
de Bartholo , & Francisco Zabarella certo scimus. Qui Ius Pontificium profitebantur, Decretales, & Decretum eadem via & ratione praelegebant , eademque fide biennii spatio munus
Alias Iuris legumque partes siquis cognoscerire voluisset , privata schola utebatur . Et quia grave id juventuti erat , quae non sine sumpta magistros inveniebat , scholae subinde aliae ape
tae sunt, in quibus Ius utrumque, quantumcumque esset, in Gymnasio exponeretur. Neque Vein
69쪽
ro ex eo, quod sibi Prosessor quisque pensi Io-
eo sumpsisset , particulam ullam omittere licebat, non legem, non .capitulum , non paragraphum. Quod si quis sorte omisisset , appellabatur, ut est in antiquis Statutis l. 2. p. 77. nec impune abibat , nisi intra mensem fidem solvi Rset. Glossas quoque legere post capitulum oportebat : quas si quis praeterire vellet , jurejurando profiteri tenebatur, sibi ita videri ex fide bona,
eontinuandum esse capitulum . Id autem ut praestari plene posset , vetitum fuit tempus terere, ut est ibidem , in Doctorum opinionibus referemdis , aut articulis disputandis . Proinde anno MDLXI. idibus Septembr. contendit Universitas apud Magistratum precibus multis , ut restituerentur scholae Textus, Glossae, & Bartholi; m do tamen qui eas regerent , simpliciter afferrent Glossam, Textum, & Bartholum, absque dispurationibus articulorum . Ex Actis Cod. 44. p. 8.Attamen exeunte saeculo superiore, totum d cendi negotium ad quaestiones flexit , quae ingenti argumentorum copia in partem utramque onerabantur . Nunc vero , Vulgatis Graecarum Latinarumque eruditionum thesauris, commenta
riis , lex icis, apparatibus, ad has quoque delicias ventum est. Dissertationes istiusmodi , pro hodierna studiorum elegantia, pulcherrimae sunt,
di publiea Gymnasii luce plerumque dignae; sed
cum ea sere contineant , quae pro natura sua nee sibi inter se certa ratione cohaerent, nec alia ex aliis nectuntur , describendi curam &commentandi juventuti abstulerunt 3 omnesque di
70쪽
disputationes, & quae inde oriebant ut , aemulationes extinxerunt . Quod autem unum incomis
modi remedium reliquum erat, privata schola, coepit primariis Prosessoribus indecora videri ;jamque ad Tertianos detrusa est , & ad eorum classem, qui primas Iuris Institutiones tradunt. Suos quaeque mores saecula habent ' nee satis scio , an illorum consilio & providentia , qui civitatibus praesunt, mutari possint. Philosophorum ac Μedicorum libri ad inte pretandum propositi aeque certi prioribus saeculis erant, ac Iurisconsultorum. Neque enim ab iis, qui principatum in his secultatibus tenent, Artis stotele, Hippocrate , Avicenna, Rhasi, Galeno discedere licebat. Sed in dividendis atque 'assiis gnandis istorum Scriptorum tractatibus identidem certabatur. Atque anno quidem MDXXXV. tam gravis orta inter Philosophiae studiosos controversia est, num octo Physici Aristotelis librilegi deberent, an quatuor de Coelo & Mundo, ut res prope ad seditionem venerit. Quamquam minoris subsellii Prosessores , qui Extraordinarii dicebantur, amplius aliquid sibi concedi volebant, & ex junioribus quoque Scriptoribus m do hunc, modo illum, si quem sorte sima comis mendabat , petita ab Universitate venia , in scholas afferebant. Quapropter Sophisticae artis in. terpretes saeculo quintodecimo, ut est in Artium statutis l. 3. n. sto. Paulli Veneti Logicam ex