Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

Pharisaeum justitias suas commemorantem atque jactantem, divina voce firmavit. Nec succenseat iste recens illuminatus in carne , quod eum diximus in suae sidui tyrocinio, quando adhuc quis esset qui eum sanaverat nectebat, minus circumspectam protulisse Sententiam si uia peccatores Deus non exaudit cum ipsi Apostoli Domini, prae caeteris electi et lateribus cohaerentes ejusque ore pendentes, multa reperiantur improbanda dixisse, quae commemorare prolixum est, ita ut beatus Petrus de quibusdam verbis suis, non solum reprehendi, sed etiam Satanas appellari meruerit .

XIII. Quanquam in comparatione justitiae Dei, si nec sancti in coelis Anguli justi esse dicantur, non mihi videtur

importuna ententia : non quia ut hoc essent, a justitia lapsi sunt sed quia facti sunt, et Deus non sunt, tantumque spiritalis luminis habere non possunt, quantum habet ille a quo facti sunt. Ibi enim summa justitia, ubi summa sapientia : et hoc Deus egi, de quo dictum est, si Soli sa- , pienti Deo Sed alia quaestio est, quantum justitiae ipsius capiant Angeli, quantumque non capiant. Cujus enim participatione justi sunt ejus comparatione nec justi sunt. XIV. Sed alia est, ut dixi, ista quaestio, alia de sideribus, et sole, et luna, utrum Vel rationales habeant spiritus in his conspicuis corporibus lucidis quae corpora esse qui dubitat, quid sit omnino corpus ignorat. Neque ista multum ad nos pertinent, ut ea summo studio indagare cure-mUS, quae remota Sunt a sensibus nostris et ab intellectu

infirmitatis humanae, nec in ipsis Scripturis ita posita, ut nobis eorum sit mandata cognitio. Imo vero ne praecipiti suspicione in fabulas sacrilegas irruamus, clamat Scriptura divina Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne Scrutatus fueriso sed quae tibi praecepit Dominus, illa

462쪽

452 S. AUGUSTINI ONTRA PRISCILLIANISTAS, ETC.

v cogita semper ut magis in istis temeraria prae- Sumptio, quam cauta ignoratio culpanda videatur. Certe ait Apostolus is Sive Sedes, sive Dominationes, sive Prin- Cipatus , sive Otestates . sint esse itaque Sedes Dominationes, Principatus, Potestates in coelestibus apparatibus sirmissime credo, et differre inter se aliquid indubitata side teneo. Sed, quo me contemna S, quem magnum putas esse doctorem, quaenam ista sint, et quid inter se differant nescio. Nec ea sane ignorantia periclitari me puto, sicut in obedientia, si Domini praecepta neglexero et ideo puto Spiritu Dei per auctores nostros, ScriptoreSSanctorum loquiorum , non plene exposita, sed raptim tacta atque perstricta ; ut si cui forte tali quales nos sumus, per altiorem revelationem aliquid hujusmodi fuerit

demonstratum, non se inseriores fuisse credat eos, per quo nobis canonicarum Scripturarum Sancta praeconiaministrata sunt. Quantum enim quisque Sciendo profecerit, tanto se infra illas litteras inveniet, quas Deus tanquam firmamentum supra omnia humana corda constituit. Non itaque opus est, Plus sapere, sed Sapere ad tempe- rantiam, sicut unicuique Deus partitus est mensuram is dei Docebunt tu ista fortasse doctiores, si ad illos afferas tantam discendi scientiam, quantam sciendi habes curam; ne incognita pro cognitis opineris ne non credenda credas, Vel credenda non credas. Imo docebit ille unus Magister et verus, sive per illos, sive quibus modis Oluerit, qui te pro sua Ecclesia laborantem intus inspicit, ubi et hoc in te contulit: ipse reserabit latius veritatem, qui pulsantem pervidet, quam donare dignatus est, charitatem.

ECCli iii, Colos i 6. - Rom. xii 3. - Hic desinit Trac- latus in uaelioribus SS. Reliqui triginta circiter versiis qui superadduntur in ex CitSis, uanslati tuai fuerant ex fine epistolae Augustini ad Hieronymum, olim

463쪽

ARIA NORUM,

Mi sMERI PROPTEREA SUNT LOCI SINGULI ANNOTAT , T CUM RESPONSIO LEGIcMPERIT, QUI VOLUERIT ATTENDAT , UTRUM CUIQUE LOCO APTE DILIGENTERQUE RESPONSΠ SiT; QUIA EOSDEM NUMEROS ABET EADEM ISTA RESPONSIO , Ε ovos cui LOCO RESPONDEATUR, APPAREAT.Ι. et DoΜ1Nus noster Iesus Christus, Deus Unigenitus, Primogenitus totius creationiS. ΙΙ Voluntate Dei et Patris sui ante omnia saecula constitutus. γΙΙΙ. u Voluntate et praecepto ipsius, coelestia et terrestria, visibilia et invisibilia, corpora et spiritus ex nullis extantibus, ut eSSent, Ua Virtute fecit nIV. Et antequam faceret uniVerSa, Omnium futurorum Deus et DominUS, rex et Creator erat Constitutus, et omnium futurorum in natura habens praescientiam , et

in faciendo in omnibus expectans Patris ussionem ipse voluntate et praecepto Patris descendit de coelo, et venit in hunc mundum, sicut ipse ait Nec enim a me ipso Veni, sed ille me misit' , V. si Et quia de omnibus spiritalibus et rationalibus gradibus, propter qualitatem et fragilitatem corporis, paulo minus ab Angelis inferior minoratus homo videba-

464쪽

tur ne se vilem speraret, et de salute sua desperaret, Dominus Jesus honorans facturam suam, dignatus est humanam Carnem SUSCipere et ostendit , quia non Sthomo vilis , sed pretiosus, Sicut Seriptum est Magnus, homo et pretiosus vir . , Et ideo solum hominem Patri suo haeredem, filii enim cohaeredem facere dignatus est ut quod minus acceperat in natura, plus haberet in ho

nore.

VI. u Cum, inquit, Venit plenitudo temporis, misit, Deus Filium suum natum ex muliere . , Ipse qui VO-luntate Patris carnem suscepit, ipse et voluntate et praecepto ipsius in corpore conversatus est, sicut ipse ait si Descendi de coelo, non ut faciam Voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit . , Ipse et voluntate Patris triginta annorum baptigatus, voce et testimonio Patris manifestatus, voluntate et praecepto Patris Vangelium regni celorum praedicabat, sicut ipse ait se Et, aliis civitatibus oportet in Evangelium praedicare, in , hoc enim missus sum Et K Ipse mihi mandatum, dedit quid dicam , aut quid loquar . , Et sic Voluntate et praecepto Patris ad passionem et mortem properavit, sicut ipse ait se Pater, transeat caliciste a me, non tamen ii quod ego volo, sed quod tu vis Et postolo asserente et dicente Obediens, inquit, factus Patri usquen ad mortem, mortem autem crucis VII. Is et in cruce pendetis, voluntate et praecepto Patris carnem humanam, quam de sancta Virgine Maria suscepit, in manus hominum dereliquit, et divinitatem suam in manus Patris commendavit, dicens Pater, in manu tuas Commendo spiritum meum . Quia Maria moriturum

465쪽

corpus peperit, Deus autem immortalis immortalem Filium genuit. Ergo mors Christi non diminutio est Divinitatis, sed depositio corporis. Sicuti enim generatio ejus ex virgine non fuit corruptio dealitatis ipsius, sed susceptio corporis, ita et in morte ejus non fuit passio et desectio dealitatis ipsius, sed separatio carnis ejus. Sicuti enim qui indumentum conscindit, incluto facit injuriam cita et qui carnem ejus crucifixerunt, divinitati ipsius contumeliam

intulerunt.

VIII. Is quis voluntate et praecepto Patris totam dispensationem adimplevit, Voluntate et praecepto Patris

corpus suum a mortuis SuscitaVit, et cum ipso corpore, ut pastor cum Ove, et Sacerdos cum Oblatione, et rex cum purpura, et Deus cum templo, a Patre assumptus est in gloriam.

IX. Is quis voluntate Patris descendit et ascendit,

voluntate et praecepto Patri sedet ad dexteram ejus, audiens Patrem sibi dicentem si Sede ad dexteram meam, do, nec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum). Is qui voluntate et praecepto Patris sedet ad dexteram ejus, is voluntate et praecepto Patris in consummatione saeculi Venturus est Apostolo vociferante et dicente: si Et ipse, inquit, Dominus in jussu, in Voce Archangeli, et in , tuba Dei, descendet de coelo . , Is qui voluntate et praecepto Patris Veniet, voluntate et praecepto Patris judicaturus est totum mundum in equitate, et redditurus singulis secundum idem et opera sua, sicut ipse ait: si Pater, judicat neminem, sed omne judicium Filio dedit δ nitem, si Sicuti audio, judico, et judicium meum Verum

ii St, quia non quaero Voluntatem meam, Sed voluntatem, ejus qui me misit . , Unde et in judicando Patris praesentiam praeponit, et Suam diVinam dignitatem et potes

466쪽

tatem Secundam postponit, dicens Venite, henedictis Patris meis is Ergo ustus judex et Filius judicantis vero honor et auctoritas, atris imperiales leges; sicuti et Spiritus sancti ossiciosa advocatio et consolatio Unigeniti

Dei justi judicis est dignitas.

X. Ergo Filius a Patre est genitus rapiritus sanctus per Filium est factu S. XI. Filius Patrem praedicat Spiritus sanctus Filium

annuntiat.

XII. Primum et praecipuum opus est Filii, Genitoris soriam reVelare primum et praecipuum est opus Spiritus sancti, in anima hominum Christi dignitatem manifestare.

XIII. si Filius testis est Patri Spiritus testis sest Filii .n XIV. Filius mittitur a Patre : Spiritus mittitur a Filio. XV. Filius minister est Patris rapiritus sanctus minister est Filii. XVI. Filius jubetur a Patre : Spiritus sanctus jubetur a Filio. XVII. Filius subditus est Patri Spiritus sanctus subditus est Filio. XVIII. st Filius, quae jubet Pater, haec operatur rapi ritus Sanctus, quae mandat Filius, haec loquitur. ηXIX. . Filius adorat et honorat Patrem Spiritus sanctus adorat et honorat Filium'. ipso Filio dicente Pater,n ego te honorificavi super terram, opus quod dedisti mihin consummavi vi de Spiritu sancto ait: Illo me honorificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis δ. XX. Filius a se non potest facere quidquam, sed in omnibus Patris expectat nutum Spiritus a Se non loquitur', sed in omnibus Christi expectat praeceptum Non

467쪽

inquit, a se loquetur, sed quaecumque audierit loque

tur, et ventura annuntiabit vobis .

XXI. u Filius pro nobis interpellat atrem Spiritus

pro nobis postulat Filium. XXII. otius bonitatis et sapientis et virtutis Patris viva et Vera, propria et condigna imago est Filius : totius sapiuntis et virtutis Filii manifestatio est Spiritus. XXIII. v Non est pars, nec portio Patris Filius, sed proprius et dilectissimus, perfectus et plenus unigenitus Filius. Non est pars, nec portio Filii Spiritus, sed primum et praecipuum opus unigeniti Dei prae caeteris universis. DXXIV. Pater major est Filio suo : Filius incomparabiliter major et melior est Spiritu. XXV. Pater Deus et Dominus est Filio suo : Filius Deus et Dominus est Spiritui. XXVI. Pater immobiliter et impassibiliter voletis Filium genuit : Filius sine labore et fatigatione sola virtute sua Spiritum fecit.

XXVII. Filius ut sacerdos adorat Deum suum, et ab omnibus adoratur ut Deus et creator omnium: Pater Vero Solus nullum adorat, quia nec majorem, ne aequalem habet quem adoret nulli gratias agit, quia nullius beneficium OnSecutus est Omnibus ut essent ob bonitatem suam donavit, ipse quod est a nemine accepit. Ergo haec trium substantiarum, Patris, et Filii, et Spiritus sancti distinctio, et trium rerum Dei ingeniti, et Dei unigeniti, et Spiritus advocati disserentia : et Pater Deus et Dominus est Filio suo, et omnium lupe per virtutem Filii volniata tu

ipsius facta sunt Filius minister et summus sacerdo est Patris sui; omnium vero operum suorum Dominus et Deus

est, Patre Olente.

XXV ΙΙΙ. Et sicuti nemo potest sine Filio ad Patrem

468쪽

transire , ita et nemo potest sine Spiritu sancto Filium in veritate adorare : Ergo in Spiritu Sancto adoratur Fi

XXIX. i Per Filium glorificatur Pater. XXX. st Spiritus sancti opus et diligentia est sanctificare, et sancto Custodire, et non solum rationabilia, ut quidam putant, sed et irrationabilia plura sanctificare: et eos qui ceciderunt propter suam negligentiam, ad pristinum statum reparare, ignorantes docere, ObliViscentes admonere, peccantes arguere, pigro hortari de salute sua cogitare et sollicite agere, errantes ad viam veritatis deducere, infirmos curare, et fragilitatem corporis per alacritatem animae continere, et ad amorem pietatis et castitatis confirmare, et omnes illuminare super omnia fidem et charitatem praebere singulis, pro studio quoque et diligentia, pro sinceritate et simplicitate mentis, pro mensura fidei et merito conversationis gratiam ad utilitatem dividere, et unusquisque in quo opere et proposito fuerit habilis, in ipso ordinare. DXXXI. st Alium esse a Filio, et natura et ordine, gradu et assectu dignitate et potestate, Virtute et Operatione :sicut et Filius natura et ordine, gradu et affectu, divina dignitate et potestate, unigenitus Deus alius est ab ingenito Deo. XXXII. Impossibile ergo est unum eumdemque eSSe Patrem et Filium, generantem et naseentem, cui teStimonium perhibetur, et eum qui testimonium perhibet majorem ex eum qui majorem Confitetur eum qui ad dexteram

sedet et stat et eum qui sedis dedit honorem eum qui missus est et eum qui misit me discipulum et doctorem, ut ipse docuit dicens Sicut docuit me Pater, si loquor γ, similem et imitatorem, et eum cujus est similis et imitator;

Ioan VIII, 28.

469쪽

eum qui orat, et qui exaudit eum qui gratias agit, et qui benedicit , eum qui suscepit mandatum, et eum qui dedit mandatum; et ministrum praecipienti, Supplicem eminenti, subditum superiori, primogenitum empiterno, unigenitum ingenito, sacerdotem De unum atque eum

XXXIII. Sed et Deus sine principio praescius erat Seunigeniti Dei pueri sui patrem futurum : Deum autem Sefuturum nunquam praeSciVit, quia ingenitus est, et nunquam coepit nec praescire, nec Scire. Quid est autem praescientia, nisi futurorum cientia Pater autem generando

Filium, ab ipso Filio est nuncupatus' et ipso reVelante, ab omnibus Christianis Deus et Pater unigeniti Dei est

cognitus, et magno major et bono melior est manifes

XXXIV. Et quia Homousiani dicunt Salvatorem noStrum humilitatis gratia haec omnia de atris praescientia, et de sua subjectione esse locutum, nos vero Christiani credimus Patre imperante et Filio obtemperante haec omnia esse eum locutum dicimus et probamus quod haeretici ex suis dictis arguuntur et reprehenduntur. Si enim se humiliavit, ipsa humilitas ejus obedientiam ostendit ipsa vero obedientia alium supra eminentem, alium Subsistentem et subjectum declarat, sicut ait Apostolus Humiliavit se obediens factus Patri usque ad mortem Lis Et ipsa humilitas ejus, veritas est, non falsitas. Quis enim vel quando Sapiens contentus est se humiliare, nisi habeat majorem et meliorem cui estinet per humilitatem placere si Et ego, i inquit, quae placita sunt ei facio semper' u Semel enim ante Omnia secula Voluntate Dei natus ad voluntatem ipsius omnia operatur. Si autem se humiliavit, et mentitus

est, quod absit et si veritas mentitur, quod impossibile

470쪽

est, ubi quis quaerat veritatem Sed veritas nec mentitur, nec Variatur, qui ob hoc venit ut veritatem doceret qui non est ignorantiae doctor, sed veritatis magister, ut ipse dixit u Nolite vobis vocare magiStro Super terram, nuS est enim magister vester Christus . Si autem dixerint quia propter incarnationem Suam humilians se super terram, propter homines haec loquebatur, ostendemus illis majora et sirmiora esse illa testimonia, quae de subjectione

Filii in Scripturis sunt posita, de iis quae in Evangelio

aguntur. Si enim propter homines super terram se humiliabat, et non ut obediens et subjectus filius cum incomparabili dilectione et gratiarum actione Patri suo obsequebatur quia quantum sublimis est in potestate, tantum humilis est in obsequio : antequam carnem Susciperet, quare jussus obaudivit, et modo sedens ad dexteram Dei interpellat pro nobis', et in corpore constitutus Super terram in coelo se Patrem rogaturum promittebat, dicens : Et ego rogabo Patrem meum, et alium advocatum dabith vobis Et si adhuc in his omnibus propter duritiam et caecitatem cordis sui credere noluerint, sed ausi fuerint dicere, quod haec omnia humilitatis causa fiunt post consummationem saeculi, nisi e natura et voluntate sciret subjectum et obedientem , ut quid se humiliaret, ubi propter homines humilitas necessaria non est. Quod autem et post consummationem 'saeculi, quando illi omnia fuerint subjecta quia modo natura quidem Omnia sunt subjecta, ut creatura Creatorici Voluntate autem, propter liberum arbitrium, non omnia illi subjecta videmus : tunc vero in die judicii, quando in nomine Iesu omne genuflectetur, coelestium, terrestrium, et infernorum, et Omnis lingua confitebitur , quia Dominus Iesus Christus in

SEARCH

MENU NAVIGATION