Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

partem, ut ad colicubitum declinaretur ita etini lapsu in eSSe atque peccasse, sed vixisse postea sanctiorem. Hic ego non tam de nequam homine conqueror, qui stupro

nefario aliengm familiam, sub habitu electi et sancti viri ad tantum dedecus infamiamque perduxit. Non hoc vobis objicio. Fuerit hoc hominis perditissimi potius quam consuetudinis vestrae. Non enim tantum flagitium in vobis, sed in illo arguo. Illud tamen in omnibus vobis quemadmodum ferri et tolerari possit ignoro, quod cum animam partem Dei esse dicatis, asseritis tamen etiam exiguo admixto malo majorem ejus copiam ubertatemque superari. Quis enim eum hoc crediderit, et eum libido pulsaverit, non ad talem defensionem potius quam ejus libidinis refrenationem compressionemque confugiat rLXXIV. Quid amplius dicam de motibus vestri. Dixi quae ipse compererim, cum in ea essem civitate ubi ista

commissa sunt Romae autem me absente quid gestum sit, totum longum est explicare Dicam tamen brevi. Eo enim res erupit, ut Occulta Sse non poSSet absentibus : et ego quidem postea Romae cum eSSem, Omnia Vera me audisse

firmavi quamvis tam familiaris et mihi probatus, qui

praesens erat, ad me rem pertulerat, ut omnino dubitare non possem. Nam quidam Vester auditor, in illa memor

bis abstinentia nihilo electis cedens, qui et liberaliter

institutus esset, et Vestram Sectam Copiose vellet et soleret defendere, molestissime ferebat, quod ei vage pessimeque habitantium passimque Viventium electorum mores perdiuissimi saepe disputanti objiciebantur Cupiebat itaque, si fieri posset, omne qui secundum illa praecepta vitam degere parati essent, congregare in domum Suam et suis sumptibus sustinere. Erat enim et non mediocris pecuniae contemptor, et non mediOCriter pecuniosus Querebatur autem impediri tanto conatus suos episcorum dis.

612쪽

solutione, quibus adjuvantibus implere debebat interea vester episcopus quidam , homo plane, ut ipse expertus Sum rusticanus atque impolitus , sed nescio quomodo ea ipsa duritia severior in custodiendis honis moribus videbatur. IIunc diutissime desideratum et aliquando praesentem arripit iste, exponit homini voluntatem suam laudat ille atque consentit, placet ut in domo ejus prior ipse incipiat habitare. Quod ubi factum est, eo Congregati sunt electi omnes, qui Romae esse potuerunt. Proposita

est vivendi regula de Manichaei epistola multis intolerabile visum est abscesserunt remanSerunt tamen pudore non pauci Coepit ita vivi ut placuerat, et ut tanta praescribebat auctoritas cum interim auditor ille vehementer Omne ad Omnia cogeret, neminem tamen ad id quod non prior ipse susciperet. Interea rixae inter electos Oriebantur Creberrimae objiciebantur ah invicem crimina, quae ille Omnia gemens audiebat, dabatque operam, ut se ipsos in jurgando incautissime proderent: prodebant nefanda et immania. Ibi cognitum est quales essent, qui tamen inter aeterOS vim praeceptorum illorum subeundam sibi esse putaverunt. Iam de caeteris quid Suspicandum erat, aut

quid potius judicandum ' Quid plura Coacti aliquando

murmuraverunt sustineri illa mandata non posse: inde inseditionem Agebat auditor causam suam complexione brevissima, aut illa omnia esse servanda, aut illum, qui talia sub tali conditione praecepisset, quae nullus pOSSet implere, stultissimum existimandum. Vicit tamen, non enim aliter poterat, unius sententiam effrenatissimus plurium strepitus. Postea etiam ipse cessit episcopus, et uni magno dedecore aufugit: cujus sane Cibi praeter regulam Claneulo accepti, et saepe inventi serebantur , cum ei de proprio sacculo diligenter occultat pecunia copiOS Sup

peteret.

613쪽

LXXV. Haec si salsa esse dicitis, nimis apertis et pervulgatis rebus obsistitis. Sed utinam hoc dicatis. Cum enim sint ista manifesta, et iis qui scire voLuerint cognitu facillima, intelligitur quam vera dicere soleant, qui haec vera esse negaverint. Sed aliis defensionibus utimini, quas ego non improbo Aut enim dicitis aliquos qui Vestra praecepta custodiant, nec eos aliorum criminibus debere perfundi aut non oportere omnino quaeri quales sint homines, qui Vestram Sectam profitentur, sed qualis sit ipsa professio. Quorum ego utrumque cum admisero, quanquam nec illos si los mandatoriam obserVatores demon Strare, nec ipsam haeresim a tot et tantis nugis atque sceleribus

purgare possitis); illud tamen a vobis magnopere requiram, cur malo lictis insectemini Christianos catholici nominis,

quorumdam intuentes perditam vitam, cum de vestris hominibus haberi quaestionem, aut impudenter reCuSetis, aut impudentius non recusotis, velitisque intelligi in tanta Vestra paucitate latere nescio quos, qui sua praecepta CUS-todiunt, et in tanta catholicae multitudineἱnon velitis 3

615쪽

ANNOTATIONI S.

ANNOTATio 1 et 2 vid pag. 40 et 109. ANNOTATI 3 pag. 207. Meminerunt Marcellinus et Prosper in Chron et Paulus diaconus lib. 111. Refert Baronius ad annum 396. ANNOTATio 4 pag. 214. Epiphanius Constantis seu Salaminae in Cypro insula episcopus, humanis rebus exemptus est circiter annum Christi 403. Ipsius adversus octoginta haereses immensi operis, quod anarium inscripsit, nonnisi epitome et Anacephalaeosis Augustino cognita.

Haeresum indiculus ab aliquo hic adjectus est reperitur in plerisque MSS. non hoc loco, sed in fronte libri ante praefationem collocatus, cum hujusmodi titulo: in hoo libro stoe hoerebe continentur.

616쪽

ΛΝΝΟΥΑΥio 6 pag. 218. Apud Epiphanium et Damascenum Saturniliani appellantur, eorumque auctor SaturnimS. Sic etiam vocat Iustinus in dialogo cum Τryphone ac heodoretus. ANNOTATI 7)pag. 228. Epiphanius in Panario quidem haeres. LXIII et LXIV aperte profitetur nescire se an Origeniani isti turpes ab Origene Adamantio dicti sint, an ab alio Origene : sed prosecto in Anacephalaeosi, quae sola sine Panario venit in manus Augustini de utrisque Origenianis sic dicit obscure, ut priores non ab eodem Origene Adamantio, sed at alio

profectos credereS.

ΛNNoΤΑΤio 8 pag. 253 Ilic certe sinitur Augustini liber tametsi in codicibus MSS. plerisque addantur estoriani et Eutychian ha -rθses utique non ante Augustini obitum nominatae et in quibusdam etiam imotheani hoc ordine i oimotheani dicunt Filium Dei verum quidem homin nem ex virgine Maria natum, sed non ita unam reddidisse

perSOnam, ut non in Unam Sit redactUS naturam , Ons flatorium quoddam volentes hisse interiora virginis, η per quod duae naturae, id est Deus et homo, in unam n CSolutae et compactae massam, unam Dei et hominisi exhibuerint formam : immutata videlicet naturarum ii proprietate ilicientium coitionem. Et ad confirmandam

617쪽

, hiijusmodi impietatem, quae Deum asserit a sua Versumi naturli, Cogunt Evangelistae testimonium dicentis itu Verbum ciaro factum est quod ita interpretantur,n Divina natura in humanam versa est O abolitionem,

, illi inviolabili impingento substantia Hujus impies tatis initium imotheus, apud Bigam Bithyniam modo exulans civitatem, continentis et religiosae vitae imagines multis illudit. si Nestoriniani a Nestorio episcopo qui contra catholis cam fidem dogmatigare ausus est, Dominum OStrum, Iesum Critis tum hominem tantum , Plerique MSS. dogmatigare ausus est, Christum Dominum nostrum Deum hominem tantum, nec id quod mediator Dei etu hominum effectus est, in utero virginis de Spiritu sancto fuisse conceptum, sed postea Deum homini fuisse per mixtum nec Deum hominei passum sepultumque di-n Cebat Vacuare contendens Omne nostrum remedium,

quo Verbum Dei sic hominem suscipere dignatus est in utero Virginis, ut una persona sieret Dei et hominis,

propterea sit singulariter et mirabiliter natus, mortuus etiam pro nostris peccatis, cum ea quae non rapuerat η persolveret, Deus homo a mortuis resurgens ascendith in coelum n

Eutychiani ab Eutyche quodam Constantinopolitanses Ecclesiae presbytero, addit quidam codex, monacho)n exorti sunt, qui cum videretur refutare Nestorium, ins pollinarem Manichaeumque transivit, et humanitatis in Christo denegans veritatem, quidquid a Verbo nostrae

a proprietatis receptum est, divinae tantummodo ascribitu essentiae mi Sacramentum salutis humanae, quod non nisi in utraque substantia est, nostram in Christo nat η ram negando, dissolveret, stulta impietate non sentiensu uniVerso corpori auferri, quod capiti defuisset.

620쪽

602 ANNOTATIONES.

ANNOTATI, 9 pag. 483. Sic vuIgati, quibus IISS. Vix aliqui suffragantur. Nam

Arnulfensis et Victorini duo Vocem, Perdonoe, mittunt alii novem melioris notae, e quibus est heodericensis, Gemeticensis, Pratellensis, Regiomontensis S. udoeni Bhotomagensis, Sorbonicus, unus S. Martini de Campis, et qui annos circiter nongentos praefert quique olim Veronensis Ecclesiae fuit Regius codex omisso Verbo, natum, sic habent, sed SuScmtio rem inferiori yemoriar, deSt, humanoe. Ita etiam tributa Bedae collectio ad cap. 5Epist ad Ephes tum in excusis, tum in Corbeiensi codice sub nomine Flori manu descripto. Quod locutionis genus ea lege intelligendum, qua illud eum veteres dicunt Verbum Suscepisse hominem, susceptione videlicet, ut heologi aiunt, terminata ad hoc ut Verbum ipsum suscipiens existat homo iliusque hominis, quae est humana persona. Nam alias naturam hominis in personae unitatem a Verbo susceptam fuisse docet constanter Augustinus, cujus celebrior est illa sententia ex Epist. 111 ad Volusianum Ita inter Deum et homines mediator amaruit, ut in unitate Peraonia COPulari utramque naturam, et Solita

sublimaret insolitis, et insolita Solitis temseeraret. ANNOTATIO 10ὶ pag. 563.

Etsi vox, nuper, ab aliquot annos porrigatur nonnunquam hoc tamen loco nescimus an proximum tempus

denotet. Nam subindicare videtur quaestioni illi quae quidem apud Italiam ab usque Carthagines a Aebridio sermoni solebat, uti legimus in libro vii Confess, cap. 2,

SEARCH

MENU NAVIGATION