Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

601쪽

deris corvum imminentem, quid faciei Nonne ex opinione tua, sicus ipsa tecum loqui et deprecari miserabiliter videtur, ut eam ipse decerpas, et Sancto Ventre purificandam resuscitandamque Sepelias potius, quam corVus

ille devoratam funesto corpori misceat, atque in alias formas illigandam cruciandamque transmittat 2 quid te crudelius, si verum est Quid ineptius, si falsum est Quid magis contrarium disciplinae vestrae, si signaculum solveris 3 Quid te inimicius Dei membro, si custodieris p LVIII. Sed hoc ex vestra opinione falsa et nugatoria

nam certa et manifesta crudelitas in vobis esse convincitur, ex eodem ipso errore manans. Si quis enim per Or

bum corpore dissoluto sessus ab itinere , ac peste semia nimis in via jaceat, nihil valens amplius quam utcumque Verba proferre, cui prosit ad stringendum corpus pirum dari, teque transeuntem ut subvenias Oret, atque ObSecret ut de arbore proxima , a qua nullo humano, nullo denique vero jure prohiberis, pomum asseras homini, post paululum nisi feceris moriturori tu vir Christianus et sanctus transibis potius, et hominem sic assectum pre- Cantemque deseres , ne arbor ploret dum fructus demitur, et tu signaculi dissolutor ad poenas Manichaeias destineris O mores et innocentiam singularem lLIX. Sed jam de nec animalium requiram quod mo-Vet, et multa quidem hujusmodi etiam in hoc genere dici possunt. Nam quid oberit animae lupi, qui lupum inter- secerit: cum et lupus ille , quandiu vivit lupus futurus sit, nec ulli obtemperet praedicatori, ut aliquantum ab

OVium sanguine temperet , et ex illo vinculo corporis, anima secundum os rationalis , interfecta hellua liberetur Et ab quidem caede auditores etiam vestros prohibetis major enim videtur quam in arboribus. Hic vestros SenSu , corporeos Videlicet, non multum improbo. Vide-

602쪽

mus enim et vocibus sentimus, cum dolore mori animantia, quod quidem homo contemnit in bestia , cum qua scilicet rationalem animam non habente, nulla legis societate copulatur. Sed eosdem Vestros sensus in intuendis arboribus quaero , et Os caecos prorsus invenio. Ut enim

omittam , quod nullis motibus in ligno sensus doloris a paret, quid manifestius quam tunc se optime habere

arborem, cum Viget, Um frondet, cum floribus Iaeta, fructibus opulenta est 2 At hoc ei plerumque ac maxime putatione praestatur. Quod si ferrum sic Sentiret, ut Vultis, contabesceret potius tot tantisque affecta vulneribus , quam ex illis pullulans locis, tam certa exultatione reVireSceret. LX. Verumtamen cur majus nefas putatis animalia quam stirpes caedere, cum illae vobis puriorem animam quam carnes habere videantur Fit inquit, compensatio quaedam , cum eorum, quae de agris auferuntur, pars aliqua datur electis sanctisque purganda. Iam superius ista frustrata sunt, satisque demonstratum est, quantum existimo , nulla ratione dici, plus esse in frugibus partis illius bonae quam in carnibus. Sed si vendendis carnibus Victum quisque Sustentet, atque omne talis negotii lucrum in emendis electorum Vestrorum cibi ConSumat, pluresque istis flerat sanctis escas quam agricola et rusticus, nonne eadem compensatione sibi animantia licere perimere clamitabiti Est inquit, alia quaedam secretisSima ratio. Non enim deest homini callido adversus indoctos in naturae Obscuritate perfugium. Coelestes enim, ait, principes, qui de gente tenebrarum capti atque Vincti, a Conditor mundi in illis ordinati sunt locis , sua quisque

possidet in terra animalia , de suo scilicet genere ac stirpe Venientia : qui peremptores eorum reos tenent, nee de hoc mundo exire permittunt, Pnisque illos quilaus possunt, et cruciatibus atterunt. Quis imperitorum haec non

603쪽

1brmidet, et qui in tanta obscuritate nihil videt, hoc ita

ut dicitur esse non arbitretur Sed ego institutum non relinquam meum, cui Deus aderit, ut apertissima veritate obscura mendacia resediantur. LXI. Quaero enim , si animalia, quae in terris sunt et in aquis, de illo genere principum per Successionem prolis et operationem concubitus veniunt, cum ad illos abortivos solius revocatur origo nascentium, quaero, inquam, si ita est, utrum apes, et ranas, et alia multa , quae Sine concubitu gignuntur, non sit nefas occidere Nefas esse dicitis. Non ergo propter cognationem principum nescio quorum , ab animantium nece auditores vestros prohibetis. Aut si generalem cognationem omnium esSe corporum dicitis, arbores quoque ad camdem principum offensionem procul dubio pertinebunt, quibus parcere non est

mandalum auditoribus. Reditur ergo ad illud invalidum, ea quae in stirpibus auditores laedunt, expiari per fructus, quos ad ecclesiam vestram ferunt. Dictum est enim hoc modo , eos qui in macello laniant animalia carnesque venditant, si vestri auditores sint, suaque lucra comparatis frugibus vobis conferant, caedem illam quotidianam sibi licere contemnere, et quidquid in ea peccati est, Vestris epulis aboleri. LXII. Quod si dicatis, quemadmodum de pomis et de oleribus, conserendum fuisse ut illa interfectio veniam mereretur; quod quia fieri non potest electi enim non

edunt carnem temperandum esse auditoribus a nec animalium , quid respondebitis de spinis herbisque inutilibus , quas evellendo in agris purgandis agricolae necant, nec ex his vobis possunt cibos aliquos exhibere prauomodo ad veniam pertinebit tanta vastatio, unde nus est esca

sanctorum Τ Λn brte quidquid peccatum fuerit ut fruges et poma proficiant, et de ipsis frugibus et pomis aliquid

604쪽

comedendo dissolvitis Quid si ergo agros locustae aut

mures et Orices vastant, quod saepe accidere manifestum est, impune ab agricola Vestro auditore necabuntur, quia ideo peccat ut fructus proficiant 2 Hic certe coarctamini. Aut enim conceditis auditoribus intersectionem animalium, quam Vester auctor concedere noluit, aut eos ab agricultura etiam prohibebitis, quam ille concessit. Quanquam saepe etiam dicere audeatis , foeneratorem innocentiorem esSe quam rusticum , usque adeo melonibus quam

hominilius estis amiciores. Si quidem illi ne laedantur, melius judicatis hominem oenore trucidari. Haeccine est

appetenda et praedicanda justitia , an potius execranda et damnanda fallaciai Haeccine est misericordia memorabili , an execranda potius immanitas pLXIII. Quid quod a nece animalium nec vos ipsi in pediculis et pulicibus et cimicibus temperatii Magnamque hujus rei defensionem putatis, quod has esse sorde nostrorum corporum dicitis. Quod primo aperte salsum depulice et cimice dicitur. Cui enim non manifestum est, haec animalia non de nostro corpore existere Deinde si concubitum vehementius execramini, quod nimium videri vultis, cur non vobis mundiora videntur animalia quae sine concubitu de nostra Carne naScuntur quanquam enim OStea Coeundo pariant, non tamen nobis coeuntibus de nostro corde primo nascuntur. IamVer Si quaecumque de viventibus gignuntur corporibus, sordidissima sunt putanda , multo magis quaecumque de mortuis. Impunius ergo occiditur vel sorex , Vel anguis, Vel scorpio, quos de humanis cadaveribus nasci a Vobi potissimum solemus audire. Sed obscura omitto et incerta.

De apibus certe fama est celebrior , quod de boum Ca-daVeribus oriantur. Ergo occiduntur impune. At si hoc

605쪽

litoque dubium est nemo fere de scarabeis dubitat, qui de imo in pilam rotundato ab his atque obruto

existant. Haec igitur animantia et alia quae persequi longum est, sordidiora certe debetis opinari, quam pediculos vestros et tamen illa occidere nefas vobis videtur, his autem parcere stultum nisi brte quod sunt haec animalia parva , contemnitis. Sane si ita est, ut animal quo

brevius est, eo contemptius esse debeat, necesse est Camelum homini praeseratis. LXIV. Huc accedit illa gradatio, quae cum Vos audirem , OS Saepe turbaVit. Nulla enim causa est, cur propter parVum corporis modulum , pulex necandus sit, non

etiam musca quae in faba gignitur. Et si haec, cur non etiam ista paulo amplior, cujus certe foetus minor est quam illa. Hoc etiam sequitur, ut apis quoque Sine culpa perimatur, cujus pullus huic muscae coaequatur. Inde ad locustae pullum et locustam , inde ad pullum muri et murem. Et ne longum faciam, nonne videtis his gradibus ad elephantum perveniri, ut omnino reCusari non possis ingentem illam helluam sine culpa se occidere , quisquis propter parvulum corpus interfectionem pulicis peccatum esse non putat Sed jam etiam de hujusmodi nugis satis dictum arbitror. LXV. Restat signaculum sinus, in quo multum incerta est castitas Vestra. Non enim concubitum, sed ut longe ante ab Apostolo dictum est, Vere nuptias prohibetis quae talis operis una est honesta defensio. Hic non dubito

vos esse clamaturos, invidiamque facturos dicendo , castitatem persectam Vos Vehementer Ommendare atque laudare, non tamen nuptias prohibere: quandoquidem auditores Vestri, quorum apud Vos secundus est gradus, ducere atque habere non prohibeantur uxores. Quae cum

606쪽

magna voce et magna indignatione dixeritis , ego vos lenius interiogabo ad hunc modum : Nonne vos estis quisitio gignere , eo quod animae ligentur in carne, gravius putatis esse peccatum, quam ipsum concubitum J Nonne Vos estis , qui nos solebatis monere, ut quantum sieri pos-Set, Observaremus tempus , quo ad conceptum mulier post genitalium Viscerum purgationem apta esset, eoque tempore a concubitu temperaremus, ne carni anima implicaretur Ex quo illud sequitur, ut non liberorum procreandorum causa, sed satiandae libidinis habere conjugem Censeatis. Nuptiae autem , ut ipsae nuptiales tabulae clamant, liberorum procreandorum causa marem foeminamque conjungunt quisquis ergo procreare liberos quam concumbere gravius dicit esse peccatum , prohibet utique nuptias ; et non jam uxorem, sed meretricem oeminam sacit, quae donatis sibi certis rebus , viro ad explendam ejus libidinem jungitur. Si enim uxor est, matrimonium eSt. Non autem matrimonium est ubi datur opera ne sit mater non igitur uxor. Quocirca nuptias prohibetis nec ab hoc crimine , quod olim a Spiritu sancto de vobis praedictum est, ulla vos ratione defenditis. LXVI Jamvero cum vehementer Satagiti , ne per Oncubitum anima ligetur in carne , et vehementer asseritis, per Sanctorum cibum animam de seminibus liberari, nonne confirmatis, O miseri, quod de vobis homines suspicantur 3 Cur enim de tritico , et de faba, et de lenticula aliisque seminibus , cum his vescimini, liberare vos velle animam creditur, de animalium seminibus non credatur PNon enim ut ipsam carnem mortui animantis immundam esse dicitis, quod animam non habeto hoc ita potestis et de animantis emine dicere , in quo animam , quaerat pa rebit in prole , colligatam esse censetis , et in quo ipsius

Manichaei animam implicatam fuisse fatemini. Et quia

607쪽

non possunt ab auditoribus vestris purganda vobis talia Semina afferri, quis non suspicetur secretam de vobis ipsis inter vos ieri talem purgationem et ideo illis ne vos deserant occultaria ut si non facitis , quod utinam ita sit, videtis tamen quantae suspicioni Vestra Superstiti pateat, et quam non sit hominibus succensendum id opinantibus, quod de vestra professione colligitur, Cum VOS anima per escam et potum de corporibus et sensibus liberare praedicatis. Nolo huic diutius immorari et videtis quantus sit invectionis locus. Sed quia et res talis est, ut eam potius resbrmidet quam insectetur oratio, et propositum illud meum per totum sermonem animadverti potest, quo statui nihil exaggerare, sed nudis quodam modo rebus et rationibus agere, transeamus ad aliud. LXVII. Jam enim satis apparet, qualia sint tria VeStra signacula. Hi sunt vostri mores, hic sinis admirabilium Praeceptorum, ubi nihil certum, nihil constans, nihil rationabile, nihil inculpabile sed omnia dubia, movero sine dubitatione falsissima, omnia repugnantia abominabilia, absurda. Denique tam multa et tam graVia peccata in his moribus deprehenduntur, ut si quis accusare velit omnia, homo alicujus facultatis singula , ut minimum singulis voluminibus possit. Haec igitur si custodiretis vestramque impletetis professionem , nihil vobis esset ineptius, nihil stultius, nihil imperitius : cum autem laudatis et docetis ista, nec facitis, quid vobis fallacius, quid insidiosius, quid malitiosius dici aut inveniri potest pLXVIII. Novem annos totos magna cura et diligentia vos audiviti nullus mihi electorum innotesCere potuit, qui secundum haec praecepta non aut deprehensus, in peccato, aut certe suspicioni subditus fuerit Multi in vino et carnibus, muli lavantes in balneis inventi sunt. Sed

Confess. lib. Iv, cap. I, et supra, lib. I demolibus Eccles cathol.

608쪽

haec audiebamus. Nonnulli alienas foeminas seduxisse approbati sunt, ita ut hinc plane dubitare non possim. Sed sit et haec magis fama quam verum. Vidi ipse non solus,

sed cum iis qui partim jam illa superstitione liberati sunt,

partim adhuc opto ut liberentur; vidimus ergo in quadrivio Carthaginis, in platea celeberrima, non unum, Sed plures quam tres electos simul post transeuntes nescio quaS foeminas tam petulanti gestu adhinnire, ut omnium trivialium impudicitiam impudentiamque superarent. Quod de

magna Venire consuetudine, atque illos inter se ita vivere satis eminebat, quandoquidem nullus socii praesentiam

VerituS, Omnes, aut certe pene omnes eadem teneri peste

indicabat. Non enim erant hi ex una domo, sed diverse prorsus habitantes, ex eo loco ubi conventus omnium factus erat, pariter sorte descenderant. Nos autem graviter Ommoti, graviter etiam questi sumus. Quis tandem hoc vindicandum, non dicam separatione ab Ecclesia, sed pro magnitudine flagitii vehementi saltem objurgatione arbitratus est PLXIX. Et haec erat omnis excusatio impunitalis illorum, quod e tempore quo conventicula eorum lege publica prohiberentur, ne quid laesi proderent, metuebatur. Ubi est ergo quod perpetuam sibi persecutionem in hoc mundo uturam praedicant, eoque se commendatiore haberi volunt, hinc interpretantes quod hic mundus OSoderita et propterea penes se quaerendam veritatem affirmantes, quia in promissione Spiritus sancti Paracleti dictum est , quod eum mundus iste accipere non OsSit De qua re non iste locus disserendi est. Sed certe si perpetua Vobis persecutio futura est, usque in saeculi mena, perpetua erit et haec dissolutio tantaeque turpitudinis impuri ita contagio, dum tales laedere formidatis.

609쪽

LXX. Id etiam nobis responsum est, cum ad ipSOS primates detulissemus conquestam nobis esse mulierem quod in conclavi, ubi cum aliis foeminis erat, de illorum scili-Cet Sanctitate secura, ingressis electis pluribus, et ab uno IUCerna extincta, incertum cujus eorum in tenebris appetita esset amplexu, et coacta in flagitium, nisi subsidio Clamoris evasisset. Hoc nobis quoque notissimum nefas, de quanta consuetudine venisse arbitrandum est Et hoc factum est ea nocte, qua festae apud vos vigiliae celebrantur. Sed revera etiamsi nullus esset proditionis metuS, quis posset damnandum offerre episcopo, qui Sic praeca-Verat ne agnosceretur Quasi vero non omnes idem crimen involutos tenebat, qui simul ingressi erant. Nam omnibus petulanter ocantibus lucerna extincta placuerat. LXXI. Suspicionibus vero januae quantae aperiebantur,

cum eos invidos inveniebamus, cum Varos, Cum epularum exquisitarum avidissimos, cum in jurgiis frequentis- Simos, cum de rebus exiguis mobilissimo. Non utique

arbitrabamur eos temperare posse, a quibu Se temperare

profitebantur, quando latibula et tenebras invenirent. Duo quidam erant existimationis satis bonae facili ingenio, atque in illis suis disputationibus principes, nobis amplius quam caeteri familiariusque conjuncti. Quorum unus qui propter studia etiam liberalia nobis arctius adhaerebat hic nunc ibi esse presbyter dicitur. Hi sibi graviter

invidebant, et objiciebat alter alteri, non accusatione manifesta, sed Sermone apud quos poterat et susurris, ab eo violenter attentatam cujusdam auditoris uxorem. Ille autem e purgans, interim apud nos alium ejusdem sceleris

electum criminabatur, qui apud eumdem auditorem, quasi amicus fidissimus habitabat quem quoniam subito ingrediens cum muliere deprehenderat , dicebat mulieri et adultero ab illo inimico atque invido consilium datum,

610쪽

ut illa sibi constaretur calumnia , ne Si quid proderet,

crederetur. Angebamur nOS, et molestissime ferebamus,

quod etiamsi de appetita muliere incertum erat, livor ta-mon in illis duobus, quibus meliores ibi non inveniebamus, apparebat acerrimus, et alia conjicere cogebat. LXXII. Postremo in theatri electos, et aetate, et, ut videbantur, moribus graVeS, Cum Sene presbytero sepissime invenimus. Omitto juvenes, quos etiam rixantes pro scenicis et aurigis deprehendere Solebamus, quae res non mediocri argument est, quomodo Se possint continere ab occultis, Cum eam cupiditatem Superare non possint, quae illos auditorum suorum oculis Ostentat, et prodit erubescentes atque fugitantes. An vero illius etiam sancti, ad cujus disputationes in sicariorum vicum ventitabamus, tantum illud flagitium proderetur, si virginem Sanctimonialem mulierem tantum, non et praegnantem facere potuisset. Sed occultum et incredibile malum crescens uterus latere non passus est. Quod cum mater fratri juveni prodidisset, acerrime dolens, religionis tamen nomine ab accusatione publica revocatus est perfecitque ut ille non enim luic erre quisquam posset de illa ecclesia pelleretur et ne impunita res omnino esSet, Cepit Consilium, ut adjunctis sibi amicis, hominem pugnis Calcibusque concideret. At ille cum graviter caederetur, clamabat, ut sibi ex auctoritate Manichaei parceretur, dam primum heroem PeccaVive, et post peccatum fuisse Sanctiorem.

LXXIII. Talis est namque apud vos opinio de Adam et Eva longa fabula est, sed ex ea id attingam quod inlusesentia satis est. Λdam dicitis sic a parentibus suis genitum, abortivis illis principibus tenebrarum ut maximam Irartem lucis haberet in anima, et perexiguam genti a

VerSm. ui cum Sancte viveret propter exuperantem O-Platu boni, commotam lamon in eo fuisse adversam illam

SEARCH

MENU NAVIGATION