Francisci Rossi metropolitanae eccl. neap. canonici et in Regio Neapolitano Archigymnasio antecessoris praelectiones Juris ecclesiastici 2

발행: 1839년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

191쪽

Dj Iudicio Criminali Ecclesiast. etc. I95

reo traduntur, ut objeCtum crimen diluere queat. Tum articulos suae defenSionis, testesque reus producit , qui ab ipso judice simul cum Fisci patro

minatis , Acta omnia Publicantur, et utrique parti potestas sit ea inspiciendi. Non prohibetur tamen reus novas defensiones afferre , novosque Producere articulosi quod Fisco , et accusatori Privato non licet, nisi ac novis Criminibus a cusare velint.. Porro si reum sua Crimina inficiantem graviora urgeant indicta , tormenta adversus eum adhiberi solent. Quaestiones autem licet veteri jure civili probatae, antiquis Ecclesiae Patribus prorsus igno tae fuerunt. Earum origo debetur Alexandro III. q): ex cujus male intellecta Sententia interpretes tormenta in forum Ecclesiasticum , invitis canonibus, invexerunt. Illud autem adverti debet, usu in soro recepto, reos Post Superata tormenta ad pocnam ordinaria mitiorem damnari consuevisse , ubi semi plenam probationem indicia excesserint, et qua stiones decretae fuerint, fisco Petente citra Prae

judicium probatorum I).

at Alexander III. Gerieum depositum peruriam intuetantem quaestionibus subjiciendum edixit. Cap. 1. de B pM. eii. Inde deduxerunt Interpretes , ad veritatem eloriendam in judiciis etiam EeeIesiassieis quaestiones Deum habere. Inrerpretum sententia firmari videbatur auetoritate Eusebii Papae, qui in Epistola a Meremora procusu a testibus suspeetiis eo trix Episeopos productis veritatem diversis eruciatibus emundi oportere, jussit. Cun. 4. C. F. q. 5. 1ὶ Bosa Pruae. crimin. Lib. I. cap. 8.

192쪽

TITULUS XXI

De Sententia , et Re judicata.

Sententia est Iudicis pronunciatio condemnationem , vel absolutionem continens, quae rei COntroversae finem imponit. Alia est definitioa sente tia ; alia interlocutoria. Interlocutoria non de universo negotio sertur, sed de aliquo emergenti in ter litis cursum , veluti in danda , vel neganda exceptione. Desinitiva totam controversiam dirimit condemnatione , vel absoIutione. Rursus interlocutoria vel simplex est, vel vim definitivae habet: illa Praescribuntur, quae ad ordinem iudicii spe cinhi: hac vero deciditur articulus incidens, unde litis pendet resolutio. Huiusmodi ea est, qua I dex Peremtoriam exceptionem admittit, vel reji- . Cit si). Sententiam libello consentaneam ex allegatri, et Probatis emanantem iudex nullo Partium studio abreptus ferre debet secundum Ieges, moresque receptos a). Illud autem ob oeulos habebit, aequitatem stricto iuri praeserri oportere 5 . Quin

nec summorum magistratuum sententias non rite

iudicatas sequetur; cum non exemplis, seu legibus sit iudicandum M. Ne qua Porro Daus Sensit L. 9. Q. de Sent. et Interio t. 2 pr. Init. de in D. Iudis. 3ὶ L. Placuit 8. C. de Iudis. in L. Nemo 13. C. de Sevient. , et Isuerseeut.

193쪽

De Sontentia , ee Re iudicas a. Isstentia fiat, eam des Scripti recitatione proferri voluere Principes, ut neC nomen sementiae habe re videatur, quae scripta non fueriti quam propterea per appellationis sollemnitatem rescindi non oporteat I . Ceterum quo sententia definitiva Iitem omnino Perimat, Iion modo de principali controversia. Pronunciari det et, sed et de accessioni-hus ; cujusmodi sunt litis sumtus. Id inde factum, ne lis ex lite oriatur su). 3 1Jam vero' sententia in rem iudicatam transit, ubi intra I gitima 'tempora adversus eam non fuerit provocatum. Res autem iudicata controversiae ita

finem imponit, ut inter litigantes ius siciat 5),

pro veritate habeatur 4 , et ob nova reperta instrumentas rescindi non possit 5 . Haec autem utcumque i vera sint, Pleraeque sunt species, in quibus sententia 'in' rem iudicatam non transit. Ita

sententia dicta a iudice non comperente D , vel contra solitum iudiciorum Osdinem Pronunciata sq, quaeque contra ius in thesi 8) , aut ex Disis instrumentis 9 , vel a iudice corrupto fuerit pmlata Io), in rem iudicatam non transiti

194쪽

Lib. III. Tit. XXIL, TITULUS XXII. .

De executione rei judicatae.

Ubi sentcntia in rem judicatam tra stit, executioni demandatur. Si rem suerit actum , et judex petitori litem addixerit, possessor rem reStituere .cogitur. Ni mandato Pareat, . manu militari possessio ab eo in victorem transferetur. Ubi in Personam actum fuerit, quadrimestres induciae reo

dantur iudicati faciendi causa sa) , nisi secus I dici videbitur sa) , quod si pignora capi oporteat,

Primum res mobiles, deinde immobiles, Postremo nomina debitorum capientur M. Ubi porro debitori nulla sunt Pignora , in carcerem detrudi Pla-Cuit , unde non liberabitur, nisi aut solutione facta, aut bonorum cessione Q. Qui sententiam tulit, idem et executioni de-niandabit, si iurisdictionem habeat. Quod si Episcopus fuerit uti suspectus recusatus, quidquid ab executore per ipsum deputato, aut a iudicibus

ynia tuo Partium consensu electis suerit definitum ,

ab ipso , servata lege , complebitur s) : quod et de iudico, cui a Itigistratu mandata est iurisdi-

195쪽

Do Appellationibus. I97ctio, respondit ICtus I . Geterv in cum sententia inter alios Iata aliis inauditis nocere non dc-Ι,eat, poterunt 'ti executionem impedir' , ac suspendere per appellationem, donec de suo docuerint a). Rei autem iudicatae exequentae ratia judex apparitoribus utitur, qui P Pterca exeqαυ- fores tritum appellantur. Quod si judex Ecclesiasticus vi destituitur, civilis potestatis auxilium im- Plorare solet, quo sententia executioni demandetur. i

TITULUS XXIII.

De Appeliationibus.

Appellationum usus ea de causa fuit rec Ptus , ut iniquitas, vel imperitia judicantium corrigero-tur : quamvis nonnumquam bene latae sententia in peius reformentur ; neque enim utique in lius Pronunciat , qui novissimus sententiam dicit, ut ait ICtus 5). Est autem appellatio ab inferiore iudice ad superiorem Provocatio, ut hic iniquam corrigat sententiam. Ea gradatim fieri debet. Quae, omisso medio, ad superiorem statim desertur, secta Per saltum dicitur , atque emendatur. Proinde siquis a judice, quem a Praeside provinciae accepit, recta Principem appellarit, eum ad Praesident re

196쪽

am Lib. IIL TD. XXIII.

mitti oportere, rescripserunt Imperatores I). Quidquid autem veteris Pontificii iuris fuerit a , Pa

tribus Tridentinis placuit, appellationeni asserrioPortere adversus sententiam definitivam , aut desinitivae vim habentem , quaeve Per appellationem a desinitiva reparari non possit s5).dam vero ab Episcopi sententia ad synodum Pro vincialem appellabatur olim. In provinciali auum concilio sis desinita ad majorem synodum.non de-sorebatur. Sane Antiocheni Patres edixerunt, ut, si in Episcopi damnatione provincialis synodus discordibus suffragiis distrabatur , vicinioris provinciae Episcopis advocatis, rem omnem definiat. Quod si vero Plurimorum suffragiis su rit damnatus Epis Pus, eum non a liuar ab aliis δε-cticari , sed propincias Episcoporum firmam manere Sententiam, voluere Antiochoni Patres M. Post Concilium Constantinopolitanum I. recepta regula est, ut a synodo Provinciali ad dioecesanam

Provocaretur 5 , quod a patribus Chalcedonensibus suit confirmatum 6J.

Jam vero de appellationibus a sententia synodi . provincialis ad Bomani im Ponti si in magnis ani morum motibus suit a summis pleris Ilio viris disputatum , nonnullis Pro Romanae Sedis auctoritate, nonnullis contram ipsam decortantibus. Sane, sit L. Imperatores S. 2. f. eod. 2J Cap. Suggesti ini 15. de Appellat. e v. 3ὶ Cone. Trid. Sess. XXIV. de Res eap. 20.

197쪽

Do Appellationibus. 299

ne aliorum scrinia compilemus , illud certum videtur , hujusmodi appellationes Post ipsos canones Sardicensos in Oriente non suisse olirn recePtas , quod et ab Ecclesia Asricana sectitatum. Ubi vero Sardicenses canones Per occidentem suerunt re- Pti, appellationes a quocumque Provincialis Concilii judicio ad Sedem Apostolicam passim delatae. Intra fatales dies et interponi , et expediri aP- Pellationem , oportet. Interponendae appellationi

decem a Iustiniano dies fuerunt praestituti a Sententiae recitatione numerandi. Post institutam ap-

Pellationem iudex, ad quem appellatum , litteris datis , iudicem , unde appellatum , non Procedere

iubet iii causa , et ad se acta transmittere. Introducta appellatio anno, aut ex iusta causa biennio

et instrui , et finiri debet. Sod hodio ol, litium

frequentiam Praescripto tempore appcllationeS CX- pediri licc possunt , nec Solent.

Appellatione interposita, in serioris iudicis jurisdictio suspenditur, atque omnia in eo Statu ma nent, quo Pronunciationis tempore suerunt I .

Quod si ab insoriore iudico aliquid innovatum

lentium ea innovatio apud Pragmaticos andit id a superiore iudico primum omnium Corrigetur. Tum ex integro de controversia cognosci . coePlabitur , novo termino litigatoribus praestituto adrasu Posita ponendum , et ad non probata Batiuum. Ceterum Praeter eas species , in quibus ex iure civili locus appellationi non datur, SeCun dum Ecclesiasticas regulas a sevientia excommu- l) L. appellationes 3. c. h. t.

198쪽

uoo Lib. III. Til. XXIII

uicationis, suspensionis, et interdicti appellatio effectum latae censurae non suspendit I): quod et in causis correctionis morum se vandum, edixero Pontifices 2 . ,Αb inferiore autem iudico ad proxime superi rem appellatur, qui scilicet majorem habeat dignitatem, et iurisdictione in eum, qui iudicavit, fungatur. Appellatio Porro per gracius interponi debet; Per saltum enuit interposita in eum remittitur, ad quem proxime fuerat deserenda. Ita ab Archidiacono, qui ordinariam haI,et iurisdictionem, Episcopus, ab Episcopo Metropolitanus, a Metropolitano Patriarcsia , a Patriarcha Romanus Pontifex appellatur. Tantum ad Romanum Pontificom,mmissis inferioribus iudicibus, appellare licet 5 .

Coronidis loco heic memorare non erit abs re appellationem , quae tamquam ab abuSu , recumsus oria Principem , et Regia protectis dictitari solet. Ea nihil aliud est, nisi querela ad Princi pom delata contra Judicem Ecclesiasticum . qui Potestate sua abutitur. Per hujusmodi appellati nem ab abusu Sacerdotii iura non attentantur, sed tantum de sacto quaeritur , an scilicet Ecclesiasticae regulae, e. diciorum ordo suerint violata. Sane, Athanasio Postulante, Constantinus M. do vi in synodo Tyria ei illata cognoscere non dubitavit: Nihil aliud postula Mit AtDanasius, quam ut pos conpocari juberem , quo , MObis seras-lli Cup. Pastoralis 53. S. 1. eod.

199쪽

Do Criminibus Ecclesiasticis. 2ΟI

gentibus, quas Per vim PasSus est, C rigustri posset. Nemo autem in dubium revocare poterit , quin ad Beges etiam pertineat Ecclesiasticos canones tueri adversus eos, qui Suu Potestate abutuntur in Ecclesiae, et regni detrimentum. Ceterum in novissima Conventione saepius memorata recursus canonicus fuit ab utraque summa Potestate ad-

ΤΙTULUS XXIV.

. Do Criminibus Ecclesiasticis. L A primis Ecclesiae incunabulis usque ad seculum

XII. canonicis poenitentiis crimina omnia apud Christianos suerunt expiata. Dbi Ecclesiasticum sorum in internum, et exirenum fuit divisum, et Poenae Pet forensem strepitum in meram vindia Ciam Seu pecuniariam, seu corporalem infligi coe-Perunt, distinctio crimitivin inducta est, Per quam alia Ecclesiasticae tantum iurisdictioni, alia civilibus magistratibus cesserunt, et alia veluti in confinio utriusque seri suerunt relicta. Prolude quae dam crimina Ecclesiastica sunt, quaedam ciνilio , et quaedam communia seu mixta. Ecclesiasticis criminibus religio, et fides directe laeditur. Civilia nihil spiritualo continent, nisi criminis in foro interno absolutionem, et Poenitentiam. Communia, seu mixta ct civitatem, ct religionem lae-

200쪽

uou Lib. III. Tu. XXIV. dunt. Ecclesiastica crimina sunt apostasia, haeresis, schisma , Simonia , Sa amentorum P Stitutio, sacramentalis sigilli effractio , et alia id genus. In ter Civilia censetur perduellio, homicidium, pecu latus , plagium, et alia huiusmodi. Gmmunia dicuntur adulterium, concubinatus , Sodomia, sacrilegium, sortilegium, et Crimen usurarium. Nos omissis civilibus, et mixtis criminibus, de Ecclesiasticis tantum pauca delibabimus, quorum Sane natura ex Ecclcsiasticis regulis desinitur. Do Amsta6M.

Desectio a fide Christiana, quam quis in bapti

smo Professus est, Mostasia dicitur. Apostatae duplicis generis fuerunt olim, alii sponte sua, alii vi metuquc a Christiana religione deficiebant. Qui sponte sua Christum deserebant, Plerumque aut ad Judaeos, aut ad ethnicos transibant. Qui vero Per vim, ac metum a Christiana religione desciscebant, Lapsi proprio nomine dicebantur , quorum alii

thuriscati, ac εacriscati sa) orant, alii libella

aὶ Thuriscati erant, quit Diis mure , et vino supplica- Verant , in au ninius lib. X. epist. 97. Sacrificati autem meruia appellati , qui sacrilegis contactibus manus suas , atque ora maculaverant. vii loquitur Cyprianus ep. 15. H. . ad Cleri Roman. , qui earnes diis immolatas com

derant.

diversas seruentias abeunteg.

SEARCH

MENU NAVIGATION