Francisci Rossi metropolitanae eccl. neap. canonici et in Regio Neapolitano Archigymnasio antecessoris praelectiones Juris ecclesiastici 2

발행: 1839년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

171쪽

Do Litis ' Contestastione. . M, pocii reeonvenire depositario non licet I ; quemadmodum et coram arbitris s , et coram iudice laico de re spirituali reconventioni lacus non tur. Postremo in interdicto unde reconventi nem admitti non placuit 5 .

TITULUS XV.

Do Litis Contestatione. Fundamentum iudicii est litis contestatio. Ea reteongressio veluti ad pugnam, cum superiora sint quasi provomtio. Us autem contestatur per Petitionem in iure , ac res-nsionem Consequentem , cui insit animus contendendi. Contendendi animus: semper Praesumitur, nisi declaratione Contraria ex- elutatur. Quibus Porro in causis litis contestatione 'est opus , eam ultra viginti ab oblato libello die, actor differre non debet. . Iam Post 'litis eontestationem omnes lincipiunt esse malae fidei pos res 4 ; Procuratores dominium litis nanciscitur 5 ; usu rapio, et Paescriptio a reo inchoata interrumpitur M. Post ipsam litis contestationem temporariae actiones mo te Periturae fiunt Per tuae, i. e. ad annos qua-

172쪽

1 4 III. Til. XVI.

draginta exteridiantur sa) ; et excluduntur exceptiones dilatoriae, quibus reus reuunciasse cens tur u). Postremo in causa reconventionis , lite contestata, locum non habet exceptio iudicis non Competentis b).

Do Itiramento calumniae. Quo calumniis aditus in iudiciis praecluderetur, Placuit Principibus, et Ecclesiae Patribus, sacramenti religione adstringere litigantium fidem, ut divinae ultionis metu a calumniosis consiliis abstcr- Terentur. Itaque ubi iudici visum fuerit, desertur actori, et reo iuramentum , quo aetor iurat, se non calumniandi animo litem movisse ; reus Vero iurat, se bona suae causae opinione obsistere a versario 4). Bujusmodi iuramentum si litigantes iurare detrectaverint, actor quidem causa Cadet , mus vero Pro confesso habebitur 5). Ceterum si calumniae juramentum a iudice non ' suerit delatum, Processus ea de causa non infirmabitur M. De calumnia autem in omnibus causis juratur, non exceptis spiritualibus, et causis appellationis set .

173쪽

De Iuramento calumniae. 1 5 Practer calumniae iuramentum in singulis iudiciariis actis speciale iusiurandum , Prout acquiriti judici videbitur , deserri Potest, malitiae jura mentum a Bonifacio VII l. nuncupatum I . Vc toribus Romanis id iuramentum non suit igno tum sa). At Iustinianus calumniae iusiurandum in una eademque causa Satis esse putavit S). Quidquid autem Bomani iuris sit, Bonifacius Vili. malitiae juramentum firmavit 4). Huc referri potest iusiurandum in animam alterius, quod Per vicariam alterius operam iuratur. Ex quo Marcianus Imperator CPolitanos clericos jurare vetuit 5): et Henricus II. clericis, et monachis occidentali bus privilegium concessit, quo in quovis iudicio ad sacramentum iurandum compelli non possent, sed suis advocatis id munus delegarent 6): iura montum in alterius animam Passim reccPtum , quod Honorius III. Pontificia auctoritate simiavit ). Ubi vero in alterius animam iuratur, SPeciali opus esse mandato, voluit Bonifacius VIII. 8 .

174쪽

Do Prohationi S. 'Liis contestata , Per Probationes de controversia, et saeti veritate judici constare debet. Probatio omnis in Plenam, et semiplenam dividitur. Plena probatio plenam Judici fidem facit de re, qua de agittir. Huiusmodi censetur testimonium duorum hominum omni exceptione maiorum I , consessio in iure, i e. ad Iudicis tribunal s , et iusi xandum ab uno litigatore alteri delatum, et iura-t- 5 . Semiplena probatio sidem aliquam iudici

sunt, at rem extra dubium non Ponit , ac potius . opinionem injicit. Huius generis ad testimonium unius testis , sama Privatae scripturae, et alia huiusmodi. Probandi onus illi incumbit , qui asseriti Quare actor in iudicio, non reus Probandi onus suspiciti Actoria autem est, Probare non tantum, quare Maeruit, sed et quae negavit, ubi ex negatione Petitio oritur. Ita si quis beneficium repetat, cui per vim et metum renunciasse assi averit, renunciationem Per vim lactam Probare cogitur se, Reus ero, um Contra actoris Petitionem excitat, exce-'

175쪽

De inobationibus. 177ptionem , quae adfirmatione innititur, probare

Pleraeque in iure occurrunt Probationum species. In nunC Censum veniunt conssessio in iure, testes, instrumenta, iusiurandum, Praesumtiones. Et consessio quidem rcliquis probationum speciebus anteponitur ; ut consessus in iure Pro iudicato habeatur sil . Illud autem certum est, Consessionem plenae Probationis vim non habere, nisi coxam iudice competento fiat. b) , neque Per errorem fuerit emissa 4), neque Per Vim , aut me tum extorta 5). Ceterum , quo Per consessionem de veritate in iudiciis constaret, introductae sunt Mositiones , sive articuli non totam causam , sed facta quaedam respicientes, quae ad causam Pertineant, ut, iis consessione adversarii constitutis, Pateat alteri, quid sibi deinceps Probandum sit,

quidve in probatis habendum 6) Quod si quis

positionibus respondere detrectet, in articulis Propositis pro con o habebitur. 7); nisi interrogationes perplexae fuerint, aut dubiae, captiosae ,

obscurae, vel ad causam non Pertinentes. Ubi res consessione non clarescit, vestiganda est

aliis argumentis , atque inquirenda vel testibus , vel scripturis, vel jurejurando, vel Praesumtioni-L. 19. is de Prob.

l. 1. ff. de Confess. Cap. Etsi L. de judie. e M. Cap. Ex parte a. de conscis. ε .cip. Causam 17. de osse. Dd. deIeg. Cap. Statuimus 1. de cωistas. in VI. Cap. Si post 2. eod. in VI. T. II. 12

176쪽

1 8 Lib. III. Tit. XVII.

bus. Testes dicuntur, qui rogantur ad fidem dictis faciendam, et quod ab ipsis dicitur, tostimonium nuncupatur. Munere testis in iudicio fungi tantum ii possulit , qui sunt fide digni , atque omni ex

coptione maiores , quique Per leges , et Conones a dicendo testimonio non Prohibentur I). Tem-Pus Producendorum testium est post litem conte statam su); nisi de causa inatrimonii , electionis, vel inquisitionis agatur , aut sorte de ipsorum mO te, absentiave timeatur 5 . J udex Porro productos intra terminum testes citare debet, quibus adversarius citatus obiiciet, si quid objiciendum habebit 4 . Antequam testimonium testes dicant, tu Tare Coguntur, Se non odio, neque gratia , sed unius veritatis studio ad testimonium dicendum accessisse 5). Iniuratis testibus non creditur, nisi

eis iusiurandum adversarius remiserit 6). Quod si

testes citati testimonium dicere recusent, Per EX- communicationem laici, Per suspensionem ab ossicio,

et beneficio clerici compelluntur; qui si adhuc in Pertinacia Persistant , excommunicationis, aut depositionis sententia percelli possunt ). Ceterum qui se testimonium non dicturum iuravit 8); quique sacerdos de auditis in consessione interrogatur, ii Cap. Plaeuit 1. de Test . eu.

177쪽

Do Probationibus. 179a testimonio dicendo impune abstinere Possunt 1 . Quo plena probatio hubeatur, duo sultem testes in quolibet negotio requiruntur , qui Contestes esse debent, non singulares 2 . Ultra quadragenarium autem numerum i stium excurrere audex

non debet b). Illud porro certi iuris est, Pubri catis testimoniis, nihil adversus testes obiici posse; nisi reus juret, se id non dolo sacere, vel ante publicationem suerit Protestatus , vel ostendat, se nisi Post publicationem non didicisse, quod in testium personas objiceret 4). Ceterum testimonia in uno iudicio ordinario recepta, in alio fidem faciunt pro eodem causa, atque inter easdem Personas; Sed recepta in summario non probant in Plenario 5). Porro testes Plenam Probationem saciunt, si adicendo testimonio non excludantur. Plerique profecto in omnibus causis testimonium dicere prohibentur: nonnullis in certis tantum Causis, et contra Certas Personas testes esse non licet. Ita a dicendo testimonio in omnibus causis repelluntura mentes , impuberes , et minores XX. annis in cri

minalibus judiciis 6). Quin Judaei, Pagani, haeretici contra Catholicos ), excommunicati 3 ,

cap. 12. dε Poenit. , et Remiation. ε K. Cap. Licet M. do nato. Cap. Cum causa M. eod. Cap. Cum venissent m. Cap. Praesentium 31. eod. cap. Pervenit . de Tegi. coss.ι. S. Testium 3. S. 5. t. In instimonium 20 r. iid

178쪽

18o Lib. III. Tif. xFuperiuri 1 , insanies sive juris sa , sine facti criminibus obnoxii , licet nondum damnati 4) dicere testimonium non Possunt. Mulieres autem a

testimonio in iudicio criminali dicendo repelluntur ex lege Iulia , ubi corporeiPalam quaestum

Quod vero ad eos, qui in certiS causis testes esse

prohibentur , qui sunt de familia , nisi probatae sint fidei , et opinionis ) , et nisi aliundo veritas probari possit; laici in criminali Clericorum iudicio 8) ; procuratores , et advocati in causis , quibus operam suam praestaut 9) ; Clerici, ac

Monachi m causis Profanis laicorum. Sine suorum antistitum vcnia; postremo quilibet in propria causa Io) testimonium dicere non Possunt. Eamdem , ac depositiones testium, in litibus exercendis vim obtinet fides instrumentorum 11 . Probationes itaque quemadmodum a testibus, ita et a Scripturis eliciuntur , quae strictiori notione instrumenta nuncupantur. Instrumentorum alia Pu-

Mica sunt, alia priνata. Publica sunt, quae a Persona Publica , veluti tabellione, ac notario publicoli cap. Ex parte T. de Testib. e..u ι. Ob earmen 21. Τ. de Testis.

179쪽

m Probationibus. I 8 Io juris forma conscribuntur, expresso die, ac consule, loco Nntractus, inScrimisque testium nominibus, ac subscripto nomino tabellionis si . Publica quoque censeri Placuit, quae at Persona Publica non suerunt conscripta, at Publicia, et authentico sigillo sunt obsignata 2) , quaeve a Publicis tabulariis, vel archivis extrahuntur b). Quinet publicae scripturae essectum sortitur, quae trium testium subscriptionem Praesesert 4 . Scripturae autem privatae, si libros mercatorum, et rationes sociorum excipias, contra scribentem plenam fidem siciunt , modo causa debiti sit expressa 5 . Ceterum ipsis publicis scripturis non creditur, ubi le

gi non possint 6 , contradicentia contineant sq),

rasa in locis maioris momenti appareant 8), vel salsa Per testes evidenter in Probentur 9 : qua quidem postrema in specie sententia intra vigilui an norum intervallum retractari potest Io). Deficientibus aliis probationum speciebus, adlusiurandum deveniri solet , quod maximum estitium finiendarum remedium 11 . Jusjurandum ,

Cap. Inter dilectos s. de Fidε Insmιment. εψ. p. Scripta 2. eod. p. Ad audientiam dε Praeseris. ε--ι. Qui scripturas C. qui potiori in Pignor. ι. 2β. g. uu. f. de Probat. cap. Inter s. de Fide Hatrum. eii. Cap. Imputari 13. eod. Cup. Ex litteris 3. eod. Cap. cum Ioannis 10. eod. 10ὶ t. 12. C. ad leg. Comeι. de Fala. Car. 6. de Eae

180쪽

18 a Lib. III. Tit. XVII. quod a Tullio dicitur Dis matio religiosa, est

Divisi Numinis advocatio in testem eius rei, quae asseritur. Vol voluntarium, vel judiciale est iuramentum , Vel necessarium. Voluntarium nullo cogente juratur, sed voluntate tantum eius, cui vel desertur, vel refertur. Iudiciale, iudice ad probante, in iudicio desertur, quod vel suscipi , vel

reserri oportet: suspiciosum est enim iurare nolle, nec luramentum referre I). Necessarium denique iuramentum, quod et ευν Iolorium dici Consuevit, probatione desiciente , desertur actori , vel reo, ut inde veritas eliciatur u . Si alterutra Pars iurare recusau rit, Pro consessa habebitur. Praesumtionibus quoque probationes in iudiciis sunt. Praesumtionis nomine designatur antici-Pata de re dubia opinio ex argumentis, indiciis , et conjecturis orta, quae pro veritate habetur, d nec oppositum doceatur. Aliae sunt hominis , i. e. iudicis, aliae juris praesumtiones. Praesumtio hominis est opinio in alicujus mento ab indi-Ciis nata, quae nulla lege continetur. Iuris praesumtio alia est juris tantum , alia juris et Ee jure. Praesumtio iuris tantum in jure continetur expressa , Sed contrariae promtioni locum relinquit. Ita quod EPiscopo ab extraneo relinquitur, intuitu Ecclesiae relictum intelligitur b). Item ex cancellato chirographo solutio facta prae sumitur M. At juris et jum praesumtis non1ὶ ι. Manifeste f de Iurejur.

vi I. Admonendi is eod. 3ὶ Cap. Requisisti 15. de Testam. e . ..ὶ ι. Si chirographum s da Probat.

SEARCH

MENU NAVIGATION