Philosophia sacra, sive, Vita Divi Stanislai Kostka, Soc. Jesu, positionibus moralibus et philosophicis illustrata : ac ejusdem Divi, veri philosophiae sacrae magistri, praeviis apotheoseos honoribus humillime

발행: 1715년

분량: 270페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Romaniς, olim terrarum Dominis , ne de nomine quidem Cta erat humilitas. Inter Christianos hodie etiam imbecilli Juveni familliaris esse debet. Nulli ordini, nulli sexui, nulli aetati arrogantia tumere fas , postr- quam ille , qui ex nihilo fudit omnia , annos triginta domi suae, quasi intra nihilum, latuit. Subinde apparuit , quia palam contemni voluit. Omnes ad coelum sendimus in coelum non nisi illi admittuntur , qui contractis quasi , de in exiguum quid compressis, membris per angustam portam ludiantur. Disputabant olim Praeli de Minerva , quid homo esset Dialectica, intenteistuum Domina vocabat breve quoddam enthymemari in qua oratione nihil est praeter antecedens , cconsequens Antecedens est nativitas , consequens mors Astronomia appellabat hominem mutabilem, ut lunam Physica contendit pro animali rationali mortali. Mathematica in hunc modum definij : Homo est velut

figura sphaerica Sicut enim sphaera in idem punctum quo incipit, desinit sic homo pulvis est in pul-Verem revertitur Placuit Minervae Mathematica , c palmam tu Et Nunquid autem monstrosum foret, si pulvis superbire Habes pro principio nihilum , dc peccatum habes pro termino sepulchrum, d in sernum. Desipis , gloriari si velis. Imo demitte te , Uantum G les 'nec tamen poteris te satis ab icere Solusi 'mo

DEUS humiliare se potuit; quia Omnipotens Vasit debilis ; quia Immensus intra Virginis sinum se con- elusit, quia aeternus factus est infans unius diei; quia

112쪽

Immortalis se morti subjecit. Sed perge ad alta aspirare,

non ero invitus. Ut autem altus fias , humilis is , portet. Omnis vera magnitudo in animo sita est. Ne

in prudens statuam basi metitur. Pumilio parvus est, licet in alpibus steterit. Colossus magnitudinem servat, licet oceano aceat consepultus. In praesepio Cliristus fuit omni gigant major. Angelus, erigens se supra altitudinem nubium , pygmaeus factus est. Nihil magis plenum est illustris gloriae , quam si juvenes illustres latere obscuri , dc ignobili etiam plebi sua ament deferre obsequia. Ad triumphos Herculis plus honoris reliquis a. boribus attulisse dicitur draco , quem in cunis interfecerat Circe est superbia , de lisseae fabulae famam arrogat. Superbiens Nabuchodonosor hominem se negavit, nec fuit , sed ferus homo , vel humana fera, septennium transegit. Sed qui bellua fuit , cum se Deumfredidit , rursum homo factus est , ubi humiliares coepit, d belluam credidit.

115쪽

AUdax nimium fuit, qui primus Pelago ratem com

inittere, critia tuo a Porte fg tis Vivet ausus est. Currenti naviculae mille occurrunt pericula. Jam furit aestus , jam intonant procellae; am nox ingruit, nimbis tumentibus illunis, jam montes aquarum Volvuntur a putes impugnari sidera , Gam ad profundos vortices feruntur naves; S credas, inferis proximas. Nunc fretum Gaditanum, nunc Angustiae Propontidis superandae. Perditur ad promontorium malae spei spes bona; ad Promontorium bonae spei spem malam latentes faciunt scopuli. Hinc subdoli infestant pyrata: inde blandientes

in exitium Sirenes trahunt ita ut etiam illa in mari noceant, quae Videntur recreare. Qtio in Sirenibus, marinis illis cantatricibus, foris cernitur , sormosum est; quod auditur suave; quod celatearum intentio, noXium,' quod infra aquas demergitur, monstro sum Vultus&forma hominis est vox S cantus Virginis cauda piscis: a flectus naufragium. Quis crederet, tantum mentiri OCH-lis, ut animum fallanta Quis suspicaretur , tam suavem esse concentum , ut naves impellat in scopulos uis putaret, tam blandam vocem, ut suffocet uater undas Capio tandem cur Conspecta terra incredibili laetitia exsil-ret Achates, S AEneat gratulatus, Italiam primus incla

incti Felix enimvero, qui portum attigit est tot diseriamina rerum l

116쪽

Dudum debebatur Romae Stanis laus; quia par fuit

urbi incola. Illa emporium hominum, hic Virtutiam. Illa hospitallis; hic ben gnus. Illa perfugium miserorum; hic solatium. Illam admirantur exteria hunc colunt Omestici. Illam venerantur advenae, hunc suspiciunt in-COlae, Sc sanctum vocant, antequam beatus esset. Igitur quam mundi pertaesus extra mundum quaesierat, tandem pos tot discrimina rerum in urbe sancta sedem inveniti Prima cura fuit, ut sanctus ad sanctum properaret, tantolaus supplicaret Borgiae, juxta quem olim staret in Ara.

Explicuit de sideria sua vir desideriorum postquam

duodecies ferme centena millia passuum confecerat, Uietem rogavit. Votorum compos factus, quiescere non pO- ruit , sed prae gaudio carpit exultare. Securus est risus tam sincerus, qui teneras adstantibus lacrymas I primeret. Fhicre complures, qui visi sunt sancte invidi si Stanislao, quod non paria olim consilia ini 1s erit. Societatem ingre itus est luce, sanistis Apostolis Simon Judae

sacras ut facie Ecclesiae ostenderet, Apostolicum se esse. Et annus a parta salute millesimus quingentesimus sexagesimus septimus jam fluxerat; quia tantum temporis requirebatur, donec tantus formaretur Tyro. Miraris, nec capis, Timothee , quomodo in urbe Domina, in medio populi, sedem extra mundam in Venerit Tyro noster Ego vero tibi affirmo , coelum invenisse ergo sedem extra mundum reperit. Stellarum patria coelum eis, stellarum patria Religio est. Videbis errante ς

quia per orbom dispersae, instaminant omnia. Videbis

117쪽

fixas; quia DE don unctae, haerent immobiles. Audiusterius, quid illis agatur, I coelum este credes. Silentium , tranquillitas, sucunditas Amicus silenti DEUS est . semel in tota aeternitate loquutus uno omnia dixit in Verbo. Etiam hic rarus est sermo plerumque nemo loquitur, nisi sibi. Retractant a talem praeteritam,d emendant; recognoscunt annos elapsos , Meliores faciunt,

quia faciunt pios. Neque ibi pietas sistit Assuescunt

morti, olim morituris experiuntur artem moriendi, noaliquando errent, ubi nemini errare bis licet. Imo ut mortem ludant, incipiunt esse immortales, dum vivuntas Plus ultra auspicantur aeternitatem intra tempus vivunt vita futura praemittunt merita ad coelum , quibus Oronentur felices Olim futuri praeludunt felicitati. Nil refert, quod homines taciturni DEUM sanctos alloquantur. Hoc colloquium non violat silentium. Vita Religiosa tranquillitas est. Frustra tranquillitatem extra nos quaerimus. Donum domesticum esto igitur intra nos nasci debet da id nobis prodest pax Europae , si manimosint pugna: I. icet una sit anima, eundem intra hominem vivit geminus homo. Ille jucunda amat, hic honesta appetit. Nec ante speranda pax est , donec ea pars regnet, cui Sceptrum natura dedit, DEUS imperium. Porro ut semper ratio sit Domina, bis in dies firmissime statuunt, quid agendum , quid praetermittendum. Momenta utriusque S argumenta in promptu habent. Adhortantur se ipsos in hunc sere modum: ubet lex suprema confirmant sapientum testimoniari monstrant bonorum exempla , suadet salus ratio dictat imo a. urget

118쪽

urget evidens perieulum, ne , cum velis agere bene, non postis Cum nolis agere male agas tamen ἱ idque tum, qualido ultimum aut bene, aut male ages. Ex his aestimant agendi praetermittendi parem necessitatem :illius utilitatem , hujus perniciem, illius dignitatem, hujus turpitudinem. Implorant deinde de coelo gratiae subsidium , quo naturae , male propensae , sectant duritiem. Demum etiam ad poenam DE scob ligant, si ex humana fragilitate defecisse contigerit. Vita Religiosa jucunditas est. Vere dixit Bellarminus noster: cum essem Religiosus, nesciebam , quid esset tristitia. Factus Cardinalis, nescio, quid sit laetitia. Etiamnum inter mortales assuescunt coelestibus deliciis, discunt tolerare DEUM, semper loquentem audiunt semper illius voluntatem adimplent. Dabo in nuce Iliadem. Vita haec caracter est Electorum , Arrha salutis, beatae Spes aeternitatis, Sponsio coeli Beatitudinis Cynosura Testimonium

Divini amoris , certissimum praedestinationis Signaim, aeternae veritatis Oraculo juratum. O vitam dulcissimam l

Paradisum terrestrem, quem dulcior alius excipiet Paradisust

SEARCH

MENU NAVIGATION