Phingaleis, sive Hibernia liberata, epicum Ossianis poema, e celtico sermone conversum

발행: 1820년

분량: 252페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

Non est, Cur aegre seramus riginas hac Paulum obvolvi nebula. Mox enim depelletur ea loco ; Suarenisque fastum inopino retundi visu gaudebimus.

Qualis qui legat Suaren, illius superbi Legatus dominumque Suum egregie agit orta.

Asperis in se conviciis Homeri crudescunt heroes Cavit ossianes ne suis id vitio verteretur. Sunt enim graves; sapientiam callent cum dignitate semet alloquuntur.

ob ossicium in Cormacem, adhuc puerulum, CaPUt b-jecta periculis Cuchullin ob necessitudinem, atque etiam amicitiam succurrit ei Phingat. Caeca fertur ira in Trojam Achilles vi summamque per injuriam profugus Eneas novum in Italia condit imperium. Itaque eo se magis commendat hoc ossianis poema, quod decus et Probitatem doceat, suadentque.

Cuchullina miror equidem miror et Connala. Arma Cuchulli ardet pacem laudat Connal. X adverso itaque stant diversa tamen Sentientes, mutuo se illi honore, fideque prosequuntur. Nos quoque, sicut Cuchullin, hic indignamur, atque calescimus Blande reprehendit is

224쪽

ΝO IN LIB. II. Connata, qui saepius pacem laudarat deinde in iras e funditur nobiles certusque pugnandi, suos in fortia hor

tatur. L.

Nuperrinis ducta fuit in uxorem Dogrenas ideoque nova appellatur hoSPeS.

Jam cecinit Carrit cantuque ejus duce, en t acie in media, mediisque armis confligentibus, prout res Postulabat, VerSamur. N.

Crochmor ingens est saxeusque mons ad Conae septentrionem. Hibernorum res est desperata atque haec abrupta, X-ultantiaque nuncii verba a prae se ferunt quanti habeatur momenti adventus hin galis. Nondum advenerat; ad venire tantum nuciatur opportuniori autem tempore in scenam adducetur.

Cum premit fortuna, revocant in mentem viri probi quod vel inviti deliquere. st sano Perquam funebre, quod narrat Cuchullin at nobile exponit amicitiae amorisque luctamen. Ferdae miserescimus; ipsumque damnamus,

225쪽

ut minus justum, et tenacem propositi virum. Si ceden-dUm amori, non eo usque profeCto cedendum est, Ut amicitiae jura sanctissima violent Ur. Justum et tenacem propositi virum Non civium ardor, prava jubentium, Non vultus instantis tyranni Μente quatit solida, neque Auster, Dux inquieti turbidus Adriae, Nec fulminantis magna Iovis manus; Si fractus illabatur Orbis, Impavidum ferient ruinae. HOR.

Proterva fronte petit maritiam Degyi petit et amantem; egregieque silperbam agit foeminam. Dolendum quidem alias ubique gentium inveniri Degylas, Ferdasque alios,

quos malesan Us vincit PeSSundatqUe amor. R.

Quos summo assici dolore dicit Ossianes, admodum parco loquuntur. Noverat enim silentiUm esse quandoque omni oratione eloquentiuS, ingenteSqU Stupere Curas.

226쪽

214 NOTAE INJ IB. m.

Εstiora sinus live pars torrentissimari sinusque hic ad Scotiae occasum per Lornam superiorem, Argatheliae plagam, diducitur. Sub faucibus angustior est, ingentique hinc inde protens rupe asperatur Pet, tumente atque detumente oceano, ejus aquae vasto Cum impetu, Sonituque longe lateque fuso in PraecePS agUntur.

Erat Lodi Scandinaviae Deus, ad cujus rudem estigiem ex lapide preces effundebat Stayven, quasi sacerdos unus que erat, Caldis, qui suos inter ardorum muneribus magno Cum honore fungebantur.

Pulchrum hoc Agandaecae episodium, eo maXime inservit, ut rit feliciterque Phingaleis absolvatur. Quanto sit futurum usui, non adhuc plane Perspicimus brevi autem intelligemus. Dum itaque suam voluerit mentem explicare ossianes, narranti Carrili, Solantique, qua Potest, Cuchullina aures intendamus. Si oratorum est et Poetarum Propriam Celare artem.

227쪽

Non unus Pythagoras terno gaudebat numero, sed et Lochlineus Starno, Caledoniusque ossianes. Solemnis habitus fuit numerus hic ubique terrarum.

Nihil hac brevi similitudine elegantius.

Supercilium cogit atram in nubem Starno illiusque ardent oculi. In natam mox ipse fulmen Haculabitur.

Fortem hanc Mentem degentem Coelo Precatur Cu-chullin nec dubito quin ea sit rerum gubernator Ptimus, quem noStri nos Culi non assequimur. Non videtur Cuchullini sat de eo constare, quem votis adit accedit enim dubius Vulgatissima autem erat Caledonum doctrina de animabus, jam corpore defunctis Hae quidem nubibus insidere dicebantur, procellasque Suscitare : at in iis, quae hominem Spectant, Constans erat opinio nil ipsas omnino pollere Praeter hoc unuin uehullinis votum, vix quidquam in ossiane legimus, quod inter Populares suos Religionem sapiat Haud tamen inde existimandum est Caledones non abundavisse superstitionibus. Ut enim ex certissimis novimus monumentis, tenebantur Britanni disciplina institutisque Druidarum. Verum ab hisce ex-Ponendis abstinuit Ossianes, utpote quae multis implicita ineptiis flagitiisque, damnaverat. Communem Porro de

228쪽

visis morte obita figuris non est dedignatus opinionem in medium asserre quae, sin vera ferenda saltem erat mirificeque inserviebat poesi.

obtuso sit oportet ingenio, qui brevem hanc nitidamque tempestatis descriptionem non admiratur.

Do futura Phingalis victoria non ipse animi confidentissimus dubitat alma atque vel hinc eminet Phingalis virtus, quae ab omnibus laudatur.

Quod committitur Connali Carrilique munus obire vel ipse potuit Carrit. Noluit tamen vir gravis Connal, Projicere animam absque ullo commodo. Haud igitur obstitit Cuchullinis imperio, quem plano videbat certum perdendi Suarena, ubi Vir viro Congrederetur, aut mediis pereundi hostibUS. Ruit vis expers concilii Praecipiti erat animo Calmar; caecoque Pugnabat arte vulneribus ergo confectus obiit; nec quidquam tantis dignum promissis et hiatu gessisse fertur.

229쪽

Non admodum dissimilis est Virgilii locus bEN. V.

v. 586. Ut pelagi rupes, magno veniente fragore, Quae SeSe, multis circumlatrantibus undis, Mole tenet scopuli nequicquam et spumea circum Saxa fremunt, laterique illisa refunditur alga.

Mira est, hoc loci ossianis ars Si, Cum Suarene CongreSSus occumbat Uchullin, suae barbarus atroxque reXSorti, Suaren aeternum gratulabitur; si vero Caedatur Suaren inutilis erit Phingalis adventus poetaque in arctum, Unde referre pedem non poterit, desiliet. At relinquit Erigenas Suaren cursuque praecipiti ruit in hin-galidas atque ita omnia rite Servantur.

Quis tam ferreus est, ut tanti nunc primum infausti viri gemitu non moveatur Exit is e scenis. 1id Phingalanos toti spectabimus, admirabimur, diligemus.

Quam bonus est orvenis rei Sui suorumque videt hostem, Suarena non tamen ut hostem agnoscit, sed ut dilectae fratrem AgandaeCRE. Q. Non solum canit ossianes, Sed rei quam canit, est ipse pars magna Qua Propter, ubi quid narrat, Commove -

230쪽

tur, esservetque. Comparat porro senectutis damna cum iis, quae fortia gesserat juvenis; ipsumque admiramur, unaque misereScimuS.

Enitet ubique amabilis adolescens, scar. Gloria maxime ducitur, totusque avi tenetur admiratione. Est Cur tanto magistro, tantum edocenti discipulum, animos benigne advertamuS.

Phingalis erat genitor Comat at de ipso altum est hic silentium, quia sors turbidior fuerit bellator.

Gens, seu ditio, glomeratave Phingulidarum phalanx, dicebatur Phennis.

optandum foret maximos quosque duces praeceptis institutisque abundavisse ossianis. Homero utebatur magistro Alexander pluresque Xtiterunt AleXandri unus a Phingat.

Gollus, filius orni, princeps erat gentis, quae de rerUm summa diu cum hin gale contenderat. Debellata ea tandem Phingali mira devinctus fuit inde amicitia, magnusque habebatur bellator. Erat is tamen animi, quam Par fidentior atque, ut ex hoc Patet Carmine, aliquantulum inviduS.

SEARCH

MENU NAVIGATION