Phingaleis, sive Hibernia liberata, epicum Ossianis poema, e celtico sermone conversum

발행: 1820년

분량: 252페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

REmaggreditur ossianes absque ambagibus, ad eventum festinans Ante Turam, arcem Ultoniae, seu Ullinis, quae provincia est Hibernae ad Aquilonem, sedisse canit Cu-chullina, Semonis filium. Quo magis autem hac imagine defigantur auditorum animi, alia, huc spectantia, nitidε describit.

Fuit Cuchullin Caledonius, insulaeque regnator Alatae , quae budarum, sive ebridum tertia est ad Scottae occasum. Illic sedem habuit uia scacidem, quae ad hunc usque diem partim duravit; marisque fluctibus pene cingitur. Stat juxta Lapis, cui Luathum, Canem Cuchullinis venaticum, ligari solitum memoriae proditum est. Vir erat fortissimus : si quis nos inter robore cursuque praestet, Cuchullini comparatur. Illius lethum nobili ploravit carmine ossianeS. Anglic Shy.

212쪽

Gaetica, seu Celtica vox haec, oran, significat multitudinem : nomenque est fors poetice inditum timido littoris marisque eXPloratori. Pro cyathismajores nostri quibusdam patulis utebantur marinis conchis; atque hunc morem ad ultima servatum tempora vidimus.

Fuit Suaren tarnonis filius, rexque Lochlinis, quae plaga est Scandinaviae Caesus est a ramo, orveciae principe, qui tertio saeculo diem obiisse supremum dicitur. Vid. Sumhius, rerum Dan Scriptor. V. Ι. P. 94,inc.

Selma, hingalis regia, quae alio quoque nomine ab ossiane appellatur aura, et a quibusdam Scotis scriptoribus Beregonium, surgebat e dorso tumuli praeter pelagus distabatque aeque pene a faucibus sinuum sitive acta H Crenan, eam Argatheliae interluentium Plagam, quae nunc

Μorven, Scotiae pars occidua atque Aquilonaris, aestuarium lottae inter fretumque Orcadicum concluditur; plagamque montanam complectitur Perihensis praesecturae montibus et vallibus profundis intersecatur. MON

213쪽

ve Gaelice idem est, ac si Latine magni montes dicerentur. H.

Μalmo mons est orvenis idemque sonat ac ingenti

mole mon S.I.

Quam varia, quam lucida vitamque spirans est, quae equitur Pictura, Ceu conscripti l Si tot dissitos locis heroas in arma cogere suscepisset Graiius Homerus, infinitus foret. Rem paucis Ossianes eXequitur versibus.

Fuit Conna heros Caledonius conjunctissimusqae Cu-chullini Patrem habuit Colgara.

Dux erat alma a Conacta, qua Hiberniae provincia est ad Occasum Illius pater dicebatur atha, sedesque

Cromta mons est Ultoniae, quae Hiberniae provincia est ad Aquilonem. ons iste scopulis antrisque aspermire reddit sonores Cromiae supercilio sita erat arx Tura.

Μora Hiberniae plaga est , idemque in Scotia nomen occurrit Nec mirum qui etenim nos inter gentem R

214쪽

204 OTAE IN LIB. I. priscis ducunt Caledonibus, eadem, qua Hiberni, lingua

Phallidis nomine nota fuit olim Hibernia, vel Hiberniae

Hiberniae nomen patrium Erin estu hinc Erigenae.

Lego plaga est Conactae Ar etiam, seu sedes Brannonis, cujus filiam, Evirallyna, duxit uxorem ossianes, Lego dicebatur.

Albin antiquum est patriumque Scottae nomen hinc Albion.

Cona, fluvius Scotiae sat magnus e monte Nigro desiliens in sinum Etive sub faucibus ad Atlanticum ceanum vocabaturiora quaeque inde Aquilonem versus ad usque sinum Leve Protenditur plaga montibus ex vallibus interfecta, Conae quoque nomine erat nota.

Scipionis instar contendit alma bellum inserendum esse hostis finibus.

215쪽

Iiberniae rex erat eo tempore Cormacri atque adhuc puerulus. Fuit Phingat necessitudine conjun CtuM a regenam relamore Phingalis proavo, duxit originem.

Cum tragica exponit, praecellit ossianes. Duchomeris saevitia, quod narrat facinus nil curantis, urnae solerti virilique virtute, rapida oratione, quae totam EXPlicat rem, atque alterno insperatoque percellimur vulnere dulcique nescio qua demersi aegritudine Conquiescimus.

Saepissimo luxuria Homerus cin hoc describendo cur ru, jugalibus, ipsoque Cuchulline ossianes. Haud dubitandum quin paucis eXPosuerit, quae viderat explorator at erant ea fusius proponenda ossianis auditoribus, quippe qui talibus, utpote jucundis, oblectarentur. Omne tulit punctum qui miscuit utile dulci, Lectorem delectando, pariterque docendo. HOR. A. P. Didus violavit historiam Virgilius, popularibus Placiturus suis rhedis lugnavisse Gallos Britannosque docent Caesar et Tacitus.

216쪽

Similitudinibus abundat ossianes; omnesque abunda-vore veteres poetae. Si harum invenit usum verborum inopia, servat adhuc utilitas asserunt enim eloquio multum lucis et venustatis. Has autem mira seligendi Saga- Citate quotquot poetas longe superat ossianes. Quae incultioribus civitatibus debentur hominum arti, atque luX-uriae, pene ignoravit Caledo ; at mundi contemplatus est aspectum; ibique rerum suarum invenit aptissimas essi-gies. Quae, ut ita dicam, componit elementa, non admodum fors multa sunt; sed varia est harum facies, semperque renovatur. Suis autem hic similitudinibus depingit ossianes tanti horrorem praelii aptius multo, quam, si Homeri in morem, mille heroum funera PerSequeretur.

Hanc similitudinem prorsus Pervertit Anglus interpres, Macphersonus Quod enim vertit, non intellexerat exemplare Hoc autem saepius esset notandum.

Tempestive ad hanc se convertit virginem poeta Sic etenim emollit auditores, luctuque replet Vix talia Homerus Curavit vel, siquando attingat, tot explicat ambagibus, ut omni destituantur aculeo. Optime hac utitur interrogatione ossianes. Inde quidem fit, ut, prout oportet, tanta re animos defigamus.

217쪽

Cessat jam pugna utque hiabamus, frustrari querimur. Verum, si nostra paulum disseratur voluptas, aucta hinc renovabitur. Quamvis non usque adeo patuisset Celtarum hospitalitas, ut ad convivia hoste accerserit, sapienter tamen canitossianes Suarena vocatum ad Cuchullinis fuisse coenam. Intelligebat enim neminem hominibus maximo Commendari, cui non ea tribuerentur cumulata, quae vulgo Plurimi habentur. Id non perpenderat Homerus illiusque Achilles non omnino matUr.i. Sic respondit Hyperboreus iste Polyphemus.

Plena robore sententia' Non quaerit Cuchullii quid minitatus fuerit Barbarus facilique movet Cantum transitione. Apud Albin eos Hibernosque populos in magno erat honore Cantus praelia ciebat, honestabat funera, Conviviis miscebatur, oculos in dulcem claudebat somnum. Hinc vacan te fabula, uti sub noctem fit, aliundo quaesita, plurima decantat ossianes.

Ullinis, seu Ultoniae.

218쪽

Gulbin mons est Hiberniae, itemque Scottae. iQuem Canit amorem ossianes, tenerrimus est imis haeret animae sensibus blandisque perfusus deliciis nunquam eo loci deturbatur. Percurrit quidem venerandus SeneX quidquid humani corporis aspectu est speciosius ne ultra, vel cogitatione, Progredi videtur.

Sedebant eo tempores Cuchullin Carritque ad Crimoris atque rasollydis sepulchrum unde fors repetenda hujus caneodi Episodi ratio.

Nescio utrum amantissimum thalami Consortem, fortemve admirer militem est cur in Cuchulline utrumque admiremur.

Et quintum nominatur Phingat, cujus oblivisci non sinit nos optimus Poeta.

Credebant Caledones circumstare ante cujuspiam obitum morte obita figuras Lugubria autem haec exequitur ossianes, ut, mox in medium adducenda, magis magisque Umbra Crugalis commoveamur.

219쪽

Qui condunt historiam, veritate duce varios en naranteventus Poetae autem Plurima Comminiscuntur, quibus Lectorum animos mulcent Potitique ad virtutis cultum hortantur. Suis tamen Conciliant hi quam possunt fidem commentis. irum quidem est, quod sub initium hujus libri conspectum fuisse dicitur. Verum, quae de visis mortuorum Umbris hic passimque transdit ossianes, in vulgi opinionem ubique terrarum facile conveniunt quique Crugalis videt Umbram, vir Probus est, atque fortissimus. Sub noctem procumbit is, a milite diverSus, ad Plangentem quarum rivum Veteremque arborem, foliis atque omni nuta datarn virore obductus musco, est illi pro pulvinari lapis late loca circumstrepunt vento. Jam placidissime dormit heros ignisque tractum, atque igni insidentem aspicit rugala, quem vel nos haec legenteS, SPicere atque

auscultare Coram Videmur.

Antequam accesserit institutio, queis valde percellimur omnia nos animabus Pitus agitari redimus neque aliam rerum Causam Xplicationemque SSequimur. Hinc a facile in totidem convertimus homines, aut hominum similia ossingimus; omnes adeo, quot Sumus, Poetae nascimur.

220쪽

Hinc etiam apud omnes pene gentes pleraque Diis Genlisve erant repleta atque illi ad hominum normam boni malique fingebantur; similibus dicebantur fungi muneribus similibus colebantur ritibus diris cruciatibus atque sacrificiis, si crudeliores putarentur hymnis, musice Choreis, si alaCriores.

Defunctas corporibus animas opinabantur ossianis Populares nil amplius ad ea valere, quae fortiter agebant olim. Vento tempestatesque commovebant hae. Quod ad humana attinet, pene torpere intelligebantur.

superstitionibus vulgi caput exserit ossiane ; atque significat non iis se multum teneri. Caeterum, ut ubique, reddit hic cuique convenientia : providus est Connal, bellumque suis Perniciosum, Studet avertereri indo magis est Credulus Totus in armis est uehullira, maximeque gloria ducitur; quod quidem hominum genus Vi unquam Vana superstitione irretitur.

Non nisi, qui sua excellit arte, discriminat quae sunt simillima. Talis tantusque describitur Cuchullin, ut nihil eo majus XCogitari posse videatur. Attamen, haud ei quid detrahens, alium nostros ante, aculo ponit ossianes heroa longe praestantiorem. Nescit Cuchulliri tergum ob Vertere, quia veretur os Phingalis, in quo quidquid est virtutis, Suo tanquam fonte Peculoque visum, admiratur.

SEARCH

MENU NAVIGATION