Godofredi Hermanni Epitome doctrinae metricae

발행: 1852년

분량: 346페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

DE CARMINIBVS CHORICIS.

finitio esse, si parodum de iis, quae canuntur, intelligimus. Itaque hic paro dum dicit canticum, quod primum in tragoedia chorus vel totus canat, vel in partes divisus, ut in reste. Nam a parodo, hae quidem significatione, segregandi sunt anapaesti, trochaei, iambi, ut qui non canantur, sed recitentur, neque a choro, Sed a coryphaeo aut aliquo alio cantorum. Latius extensa significatione nominis usus est Ileph. p. 70 ire.

q. 666.

Neque stasimum ab eo, quod immotus stet chorus, dictum est, sed quod a choro nun accedente primum ,, et ordines explicante, sed iam tenente Stationes suas canatur.

6. 667.

Vtrumque genus hoc commune habent, quod antistrophica sunt, et quidem ita, ut stropham statim sequatur antistropha, strophae ipsae autem inter se diversae sint, hoc modo: α. ci. r. r. f. r. 6. 668. Ρroodus in neutro genere usurpata videtur: epodus non est necessaria. M eso dum non vidi in stasimo, nisi in Oreste v. 83l. - 833. β. 669. Epodus et in parodo locum habet, ut in Hippolyto et in Iphigenia Aulidensi, et in stasimo. Sed quaedam paro divideri possunt epodum etiam in medio habere, ut in Persis, in Agamemnone, in Ρhoeuissis. At de his sic potius statuendum, epodo siniri paro dum; lum succedere stasimum. In Iphigenia Aulidensi quae post epodum a v. 23I. leguntur, recentioris eiusque valde inepti poetae versus sunt. Veri simile est stro. phas non a toto choro, sed vel ab hemichoriis vel ab aliquot

cantoribus cantatas esse, quumque chorus tragicus cantores Dissi tred by Cooste

312쪽

LlB. ul. CΑΡ. XXII. habuerit quindecim, credibile est quinos Stropham, qui nos antistropham, quinos epodum cecinisse. Quae in Agamemnonea v. 4-3. epodus est, eam quattuor deinceps, alius alium excipientes, canere videntur, tacente qui medius Stabat coryphaeo.

Νon videtur dubitari posse, quin antistrophica et epodica canticorum compositio cum certis chori in orchestra stationibus, eamdem reserentibus aequalitatem, coniuncta suerit. Itaque epodica sic acta suspicere, ut chorus, dum strophas atque antistrophas eaneret, duas oppositas partes orchestrae tenuerit, epodum autem cecinerit stans in medio orchestrae loco. Νon abhorret hoc ab iis, quae Marius Victorinus re

'otest autem quadruplex chori partitio cogitari. Νam aut omnia a toto choro, aut omnia a partibus chori canebantur, aut paries chori Strophas, totus autem chorus epodum,ant lotus chorus Strophas, epodum autem pars chori canebat.

Omnium usitatissima videtur divisio in duo hemichoria fuisse. Haec dividendi chori ratio secundum PollucemlV. I M. διχορία, pars dimidia chori quo ριον, carmen, quod ita divisus chorus canebat, αντιχορία vocabatur.

313쪽

DE CARMINIBVS CHORICIS.

Saepe autem chorus etiam in plures partes dividebatur; quin interdum singuli ex XV cantoribus seorsim canebant, ut in parodo, quae est in Septem ad Thebas.

6. 674. Qualis fuerit quoque in loco divisio et distributio chori,

nunc ex argumento, nunc ex dispositione stropharum, nune ex numeris videtur colligi posse. . 675. Ita quod in Agamemnone canticum est a v. 375. qui accurate consideraverit, facile adducetur, epodi de qua dictum est β. 669. argumentum non toti choro, sed exiguae eius parti convenire. Vide Elem. d. m. p. 728.

6. 676. Et quod β. 669. de parodo diximus epodum habente,

quam Stasimum excipiat, arguere videtur, chorum, initio in partes aliquas divisum, strophas, antistr0phas, epodum, deinde autem vel in unum congregatum vel alio modo dispositum illas strophas, quae stasimi sunt, canere.

Quemadmodum stasimum, quod post puro dum est, alios quam parodum modos aliaque metra habere par est, sic singula Stropharum paria non solum metris, sed etiam modis musicis differre, ex ipsa metrorum conformatione upparet, ut in Oedipo Rege in eo carmine, quod est a v. l 186.

. 678.

In tragicorum parodis et stasimis saepe difficultatem habent epodi, quarum nonnullae tanta sunt metrorum similitudine factae, ut antistrophicorum speciem pene obtrudere Diuitigod by Cooste

314쪽

LIB. III. CAP. X xl I. videantur: ut in Prometheo v. 425. 900. in Persis M. Sed cavendum, ne haec species fraudem faciat. Νam saepe in epodis eadem metra repetita, sed mixta etiam aliis metris, inveniuntur, ut ea re interdum partes earum sibi similli

mae sint.

Praeter parodum et stasima etiam alia quaedam choricantica reperiuntur, quibus finitur interdum tragoedia. Haec paro do quam Stasimis similiora sunt. Constant autem ex anti- strophicis, et canuntur, ut videtur, a partibus chori. Ita certo in Supplicibus Aeschyli factum. Aliud exemplum praebent Eumenides, ubi non is, qui legitimus in ea fabula chorus est, sed alius hoc canticum habet.

Interdum et tragici et comici aliud genus carminis usurpant, qu0d ex una stropha constat, cuius antistropha non statim, sed post aliquot actorum versus et interdum satis magna fabulae parte interiecta sequitur. Huiusmodi strophae nunc longiores sunt, ut in Ρhilocteta v. 391. et 507. Αeschylus autem in Eumenidibus, quae fabula plura continet huius generis exempla, etiam eadem verba omnia iteravit, quod ille etiam in stasimis nonnumquam et commis secit, ut in Septem ad Thebas, in Agamemnone, in Supplicibus. Νunc breviores sunt strophae istae, compositae plerumque ex

genere dochmiaco, ut in Aeschyli Septem ad Thebas et Supplicibus.

Perraro in tragoediis carmen chori invenitur ex stropha solitaria, omnique antistropha destitutum: quod non videtur nisi in magna quadam et insolita animorum commotione sactum esse. Exemplum est in Trachiniis v. 205. ubi scholiastes: eto ιιελιδαριον ουκ ἔστι στασιιιον, αλλ' imo τῆς ἡδονῆς Oρχουνται. Videtur autem et hoc carmen a diversis chori Diuitirco by Cooste

315쪽

LIB. III. CAP. XXll I. DE SYSTEMAT. ANTISTROPH. 285 partibus cani, et sic etiam strophae illae, de quibus β. 680. dictum, non esse universi chori.

Multo certius illa chori carmina non ab universo choro, sed a diversis partibus eius cantata videntur, in quibus non Suam quaeque antistropha stropham excipit, sed artificiosior est antistrophicorum dispositio, ut in Choeph. v. 78I. ubi hic est stropharum ordo: st. r. N. r. μεσωδος. r. δ'. r. δ'.

De systematis antis trophicorum. f. 683. Artificiosa illa stropharum copulatio, in qua admirabilem

poetae Graecorum scenici operam collocarunt, eorum pr0pria est canticorum, quae vel a solis actoribus sine choro, Vel a choro cum actoribus verba conserente, vel a partibus aliquibus solius chori alternatim canuntur.

6. 684.

Ρlerumque inter chorum et actores haec carmina divisa sunt: ac tum vocantur κομμοί Aristoteles Ρoet. c. 12. κομ- μὸς δι θρῆνος κοινὸς χορου και απο σκηνῆς.

f. 685.

'Anis σκηνῆς vocantur omnia, quae ab actoribus Vel reeitantur vel canuntur. Horum ea, quae canuntur, interdum Diuiti os by Corale

316쪽

LIB. III. CAP. XXIII. απολελυMένα sunt, sed frequentius antistrophica artificiosius disposita.

6. 686. Raro solus chorus in partes divisus antistrophica habet artificioso ordine implicata. Exemplum allatum β. 682.

4 687.

Patet haec antistrophicorum complicatio latissime, ut non modo singulae Strophae, sed saepe etiam plura ex multis strophis composita systemata vel adnexa sibi, vel inter se coniuncta sint.

Numquam enim temere et sine certo ordine atque aequali proportione hae stropharum eopulationes factae sunt. Sed interdum difficile est, hanc aequalitatem comparationum invenire, aut inventam ita explicare, ut clare appareat. Quod tamen necessarium est, quia aliter non recte constituta esse antistrophica intelligitur. Optima et facillima et iuveniendae et demonstrandae huius aequalitatis via haec videtur esse, si singulae deinceps Strophae atque antistrophae eo ordine, quo sese in carmine quoque excipiunt, notis quibusdam indicantur, antistropha quaque eamdem, quam Stropha, notam habente, eaeque nutae deinde, quae eaedem sunt, lineis semicircularibus coniunguntur: qua ratione pictura enascitur luculenter aequalem partium proportionem conspiciendam exhibens.

6. 689. Fuit autem tantum in poetis illis studium aequalitatis,

ut etiam personarum vices eadem diligentia, qua strophas et metra disponerent et inter ipsas exaequarent, nunc in anti- Atropha eodem ordine, quo in stropha, nunc etiam inverso ordine; quumqua in mediis versibus mutantur peractnae, eo dem utrobiquo in pede pedisque loco. Vnde saepe haec res

317쪽

DR SYSTEMATIS ANTISTROPHICORUM.

indicium laeti personarum malo in codicibus indicatarum. Exemplo sit carmen, quod est in Troadibus a v. 1287. quod duobus versiculis in sedem suam repositis ita scribendum

318쪽

LIB. m. CAP. XXIII. E. Ita θεῶν ιιδεαθρα, καὶ πολις φίλα. απ. r.

E. τὰν φονιον ἐχετε φλογα, δορός τε λόγχαν. X. τάχ' εἰς φιλGν γαν πεσMῖσθ' αν υνυμOl. 5. E. κονις δ' ἰουα καπνω πτερυγι προς αἰθέρα

Rara exempla sunt non observatae aequalis personarum distributionis: quod ubi factum, factum est consulto, et iv magna commotione ac perturbatione animorum.

Sed interdum pauca verba alii, quam debebant, personae tributa videmus. At ne hoc quidem temere fit, et sine caussa. Νam ubi ea est stropharum systematis ratio, ut duae contiguae fitrophae praeter morem Systematis uni personae continuari deberent, visum est poetis, quo distinctius discernerentur Strophae istae, pavea verba, quibus vel prior stropha siniretur, vel posterior ineiperetur, alii personae tribuere. Insigne huius rei exemplum est in Choephoris v. 442. Νam quum ibi quod secundum est systema stropharum, ex quattu0rstrophis constet, hoc ordine positis q. m et lege, quod ad personas attinet, ea, ut Strophas ν, ni Electra habeat,

319쪽

DR SYSTEMATIS ANTISTROPHICORUM.

strophis F, F autem Drestes et Electra sibi respondeant: duas continuas strophas habitura esset Electra, antistrophas dico θ' et Quod quum nusquam in toto illo Electrae et Orestis cantico fiat, ni eadem persona duas deinceps strophas canat, prima secundae antistrophae Verba choro tributa sunt, ut hic novam incipi stropham appareat: X. λέγεις πατρωον ιιορον. 'H. ἐγὼ δ' απεστάτουν.

. 692.

Interdum, quae violatio videtur aequalitatis esse, si accuratius consideretur, alio modo observatio eius est. Sic in hoc earmine in Hecuba v. 684. quod sic scribendum videtur:

' E. ω τέκνον, πεκνον, Πρ. αἰαῖ, καταρχομαι νόειον

αρτιμαθης κακῶν.

S. ἐγνως γὰρ ατην παιδὸς, ω δυστηνε σύ; d. E. απιστ, απιστα, καινα, καινὰ δέρκομαι. r. ετερα δ' αφ ετέρων κακὰ κακων κυρεῖ' Υ. οὐδέ nis ἀστένακτος ἀδάκρυτος α- μέρα ἐπισχη ει. A. δείν, ω ταλαινα, δεινα πάσχηιεν κακά. μ. E. ω τέκνον, ὼ τέκνον ταλαίνας ματρος, γ. τίνι μόρ ιν θνήσκεις; τίνι πότιι- κεισα et, προς τίνος ἀνθρωπων; S. ουκ οἶδ' ' ἐπ ακταις νιν κυρῶ θαλασσωις. ά.

E. εκβλητον, ἡ πέσημα φοινίου δορος; r. S. ἐν ψαμάθω λευρῶ Μ.

320쪽

LIB. III. CAP. XXIII.

E. ἐμος, ἐμὸς ξένος, Θρηκιος ἱππόπας, μ.

Congruunt hic personae, praeterquam quod ultimo ancillae trimetro Hecubae trimeter respondet. At hoc sit propterea,

quia ancillam, nuntiata re, tacere conveniebat: unde vices eius aliam personam subire necesse est. Sed ea re alio modo restituitur aequalitas quaedam. Nunc enim singulae personae tres habent trimetros. Constat autem carmen ex pr00d0 et antistrophieis, quibus tres insertae sunt mesodi, hoc modo: τι P. u. r. r. ει. r. α. r. n. ὁ L ς . μ. e. ὁ . L

Praeterea vero tragici, non etiam lyrici, alio etiam modo aequalitatem quamdam responsionis consectati sunt, quum saepe in eodem et strophae et antistrophae loco idem vel simile verbum posuerunt, quod omnium frequentissime tactum est in interiectionibus; vel quum iterationes verborum similes iisdem in locis adhibuerunt. Ita Aeschylus in Ρersis quum v. 550. tres versus nomine Ese ς incepisset, eos tres, qui his in antistropha respondent, verbo νῶες incepit. Et quum in eadem sabula v. 65 I. posuisset:

in antistropha similiter scripsit: θεομήστωρ δ' ἐκικλησκετο Περσαις,

θεομήστωρ. Disii od by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION