Godofredi Hermanni Epitome doctrinae metricae

발행: 1852년

분량: 346페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

CAP. m.

De usu antistropharum summatim. f. 630.

Graeci in omni poesi, maxime autem in lyrica, et magis etiam in scenica magno studio aequalem quamdam partium comparationem consectati sunt. Quae res ut ad mulcendos ac deleniendos animos auditorum eximiam suavitatem habet, ita singulari arte ad miram varietatem adducta utque exculta est.

Metrici carmina, quod ad repetitiones numerorum attinet, in duo genera dividunt, quae κατα στιχον et κατα συστημα, Sive συστη ιατικα, vocantur. Κατα στίχον sunt, quae tantummodo ex versibus composita sunt; κατασυστηιια, quae ex Systematis vel strophis. Quae genera quum ita sunt in uno carmine coniuncia, ut pars κατα σταχον, pars κατὰ συστ νια Scripta Sit, carmilia ea μικτα γε - νεκὰ vocantur, ut tragoediae et veteres comoediae; quum autem perinde est, utrum quis ea κατα στίχον, Ru κατα πυ- στημα Scripta putare Velit, κοινα γενικα dicuntur, ut multa ex Anacreonticis carminibus, quae et ex versibus tantum, et ex strophis possunt composita videri. V. Hephaest. pag.

Quae κατα στίχον scripta sunt, dividunt metrici in μικτα, quae in aliis partibus alios versus habent, ut e moediae Menandri suerunt, et in ta ιικτα, quae ubique eodem genere versus proe unt, ut poesis epica. Dissiligod by Cooste

302쪽

LIB. III. CAP. XIX.

. 633.

Συστηεια τι κα autem ita dividuntur, ut alia κατὰ σχέσιν, alia ἀπολελυμένα, alia μετρικὰ ατακτα, alia ἐξ ομοίων, alia μικτα συστηματικα, alia κοινα πυ- στηματικα esse dicantur. Quae satis prava partitio est.

Et κατὰ σχέσιν vocantur, quae responsiones et iterationes habent.

q. 635. Ἀπολελυμένα dicuntur, quae, prout libitum est poetae, sine certa lege eonduntur. De his infra cap. XXV. explicabitur. 6. 636.

Μετρικὰ ατακτα Sunt, quae ex certis quidem, sed diversi generis versibus temere mixtis constant: cuiusmodi exemplum afferunt hoe Simonidis: D'εια δίς, Νεμέα δίς, 'Oλυειπία ἐστεφανωθην,

Ου πλατεῖ νικων σωματος, αλλα τέχνα,

'Αριστοδαμος Θράσιδος 'Aλεῖος παλα. Dicuntque hoc modo Margiten, qui Homero adscribebatur, suisse compositum. Hoc totum genus n0n ad συστηματικα, sed ad carmina κατὰ στlχον scripta referri debebat.

Neque quae ὁμοίων dicuntur ad hanc quidem partitionem pertinebant, ut in quibus non comparationes syStematum, sed metri genus spectetur. Habent enim hoc nomen ea, quae uno genere pedis vel numeri sine interruptione decurrunt, i. e. quae Systemata vocari solent, ut anapaest0rum, Ionicorum, aliorumque numerorum. Distinguuntur autem ταἐξ ὁμοίων in ἀπεριοριστα, quae uno tenore usque ad finem procedunt, i. e. quae unum systema sunt; et in ea,

303쪽

DR USU ANTISTROPHARUM.

quae sunt κατα περιορισμορς α νίσους, i. e. quae constant ex pluribus eiusdem generis, sed diversis inter se systematis, ut saepe in parodis tragoediarum plura diversae longitudinis systemata anapaestica inveniuntur, hoc modo: A. D. V. B. E.

6. 638.

Μικτα συστηματικὰ dicuntur, quae fiunt coniunctis diversis generibus systematicorum, veluti si ex parte κατασχέσιν, ex parte απολελυ ἐένα Sunt.

6. 639.

Denique κοινα συστηματικα appellantur, quae diversorum perinde generum videri possunt, ut Horatii Carm. III. 12. quod imperito videbitur διμοίων esse, perito autem

κατα σχέσιν.

. 640.

Quae κατα σχέσιν Vocantur, eorum haec metrici genera posuerunt: μονοστροπικα, in quibus eadem usque stropha repetita est, hac forma: A. A. A. Recentiores perperam monostrophica appellare solent, quae Veteribus ιιπολελουμένα vocabantur, de quibus dicetur cap. XXV.

Deinde in , δικα, hac forma: A. A. B. quae τριὰς ἐπ ὁικη vocatur; Vel hac: A. A. A. B. quae τετρυς; vel hac: A. A. A. A. B. quae πεντως; ex quibus usitatissimaeSt τριας : v. praeter Hephaest. pag. 68 Ira . etiam Schol.

Eurip. ad Hecub. 620 6243. . 642.

304쪽

LIB. III. CAP. XIX.

. 643.

Tuin παλιν εὐδικα, hac forma: A. B. B. A. quae 8 ντιθετικα vocantur, si non strophae, sed singuli versus sibi respondent isto modo, ut α. β'. r. f. r. G.

β. 644. Deinde περιφδικα, hac forma: A. B. B. V. . 645.

Denique κατα πε ρικοπὴν α, ομοιομερῆ, hoc modo: A. B. A. B.

His addunt ινικτα κατὰ, σχέσιν, quum diversae ex iis, quas attulimus, formae coniunctae sunt, ut epodica et mesodica, hoc modo: A. D. A. T. vel palinodica et mesodica, ut A. B. R B. C B. A.

6. 647.

Et κοινα κατα σχέσιν, quae pluribus peraeque horum generum adnumerari p0ssunt: qualia sunt, quae dicuntur καταπερικοπὴν ανομοιομερη, A. B. A. B. Xam si A. B. in unam stropham In coniunxeris, habebis monostrophica C. R

Νullum est horum generum, cuius non multa hodie quoque exempla supersint. Sed rarissimae sunt τετρας et πεντυς ἐπ δικη. Tριας vero usitatissima est, ut in plerisque Ρindari carminibus et Simonidis. Μονοστροφικα lyrica maxime poesis antiquiorum frequentavit, quos secuti Romaui poetae. Eadem lyricorum aetas etiam multa κατα στίχον Scripsit, qu0 in genere brevissima forsitan forma est, quam Sappho, Terentiano Mauro teste pag. 243I. v. 2IM. seqq. ex versibus Adoniis composuit. Monostrophici carminis duas formas Alcman uno carmine coniunxit, septem strophis idem metrum Dissiliam by Cooste

305쪽

LlB. III. CAP. XX. DE RESPONS. ΜΕΤ R. IN DIvRRH. 275 habentibus alias septem alio metro, sed has quoque sibi omnes pares Rubiiciens, ut refert Hephaestio p. 74 IM). . 649.

Tragici plerumque in choricis carminibus duas tantum eodem metro strophas ponunt, deinde duas alias alio metro, et sic amplius. Interdum his epodum unam vel in fine, vel in medio carmine addunt. Hoc modo sine epodo: α. ci. β'. ι' γ . r. ὁ . ὁ . Cum epodo antem sic: λ ά. ig. r. γ'. r. δ'. ὁ . Luet ά. δ. r. r. γ'. δ . r. Sed de hac omni varietate mox explicatius dicetur.

CAP. XX. De responsionibus metrorum in diverbiis. 6. 650.

Tragici aequali partium comparatione et responsione tantopere delectati sunt, ut eam etiam in diverbiis, ubi quidem non vehementior aliquis motus Rnimorum abesse illam orationis aequabilitatem postularet, adhibendam putaverint.

f. 65l. Ac plerumque quidem ita haec colloquia disposita sunt,

ut singulae personae singulos versus recitent: ut in Agam. a v. 276. et a v. 547. Pollux IV. 113. στιχομυθεῖν δὲ ἐλεγον το παρ εν ἰαμβειον αντίλεγειν, καὶ το πραγμα στιχοαυ- θέαν. Et sero, ut in his ipsis locis, longior aliqua alterius personae oratio exordium, pariterque finem sacit, quo ne nimia aequabilitas taedium creet. Alibi singulae personae duos versus recitant, ut in Eumen. a v. 7 4. et in Choeph. a v.

306쪽

LIB. III. CAP. XX. 051. Interdum uua persona semper unum, altera autem duos versus habet, ut in Ρrom. a v. 39. Alibi variatur, ut nunc si guli duos, nunc unum quisque versum pronuntiet, ut in Ded. Reg. a v. 543. Aliquando interrumpitur haec responsionum aequalitas, quum quid intervenit, aut augetur animi commotio, ut in eadem sabula v. 334. ubi mox rursus in ordinem redit colloquium. Saepe etiam, quum singuli singulos versus habuissent, ubi magis exardescunt, unusquisque versus inter utrumque colloquentium distribuitur, utroque nunc plura, nunc pauciora verba dicente, sed in eo tamen servata aequalitate, quod utriusque dicta uno integro versu continentur. Ita in Orestea v. 764. ed. Ρors. et a v. I 614. et in Phoenissis a v. 612. Interdum unus colloquentium pro integro versu nihil nisi brevem exclamationem profert, ut in Agam. 13I6. Alibi per huiusmodi exclamationem commutantur vices, altera per80na inchoatum ab altera versum adimplente, ni in Prometh. v.

uin etiam epodica quaedam consormatio invenitur in Aga

Afri iis ιιοι μαλ' αἶθις δευτέραν πεπληγιιένος. X. β' τοαργον εἰργασθαι δοκει ιιοι βασιλιος ΟἶιHύγμαTι. Quibus versibus, quorum bini quique stropharum iustar sunt, pro epodo alius a tertio chorico sene trochaicus additur: αλλα κοινωσμιεθ' 'αν πως ασφαλῆ βουλευματα. Tum autem reliqui duodecim senes singuli duos recitant iambicos trimetrDS. Diqitigod by Corale

307쪽

Iu coniuedia veteri praecipue memorabilis est paraba Sis, quae vocatur, quae est chori ad spectatores conversio. De ea videndi Hephaestio p. 7I I3l). Ρollux IV. III. schol. Aristoph. in argum. I. Nubium, et ad V. Νubium 518. et III 3. atque ad Pacem v. 733. Ρartes quasdam eius attingunt Schol.. ad Nub. v. bI0. 575. ad Acharn. 659. Elym. M. p. 363 , 46. emendatus a Sylburgio. Vide etiam Buten gerum de theatro II. I 3. in Graevii Thes. Ant. Ιtum. T. IX.

. 653.

Constat parabasis, quae integra est, ex partibus Septem, quae Sunt κηιμάτιον, παράβασις, ρεακρον, στροφη, ἐπηρημα. αντιστροφος, ἀντεπψρημα, ita ut tres priores eius partes inaequales sint, reliquae autem quattuor sibi alternantes respondeant, hoc modo:

308쪽

Kos ιι ατιον est breVe carmen, ex versibus anapaesticis ili metris ullisve compositum non habens antistrophas. Interdum pariter, ut quae sequitur parabasis, ex anapaesticis tetrametris cInstat, ut in Acharn. v. 626. et in Pace v. 729.

Παραβασις, quae angustiore significatu dicitur, ut non Dmnes septem partes comprehendat, sed ipsa sit nita ex his partibus, plerumque anapaesticis tetrametris constat, unde etiRm ti ναπαιστα vocatur, ut in Acharn. 627. in Equit. 102. in Ρaee 735. in Λvibus 684. etiam si alio quam anapaesti eo metro est: v. Pollucem IV., II 2. schol. Aristoph. ad Dac. 734. schol. Hephaest. p. 59 I023. Saepe etiam alio metro est parabasis, ut Eupolideo in Nubibus v. 5I8. seqq., sed Semper κiaτα στυον, i. e. eodem u8que Versu repetito, scripta. Numquam vero ad eam trimetri iambici adhibentur: v. Benti. diss. Phalar. p. III. sive ed. Lips. p. 262.

g. 656.

Μακρον lere ex dimetris anapaesticis constat, et est eiusmodi, ut totum απνευστι i. e. uno spiritu recitari debeat, a qua re etiam πνιγος Vocatur.

Ἀροφr, quae etiam ψδὴ dicitur, cantio est vorsibus melicis scripta, cui, ubi recitatum eSt, respondet

iisdem metris αντιστροφος, quae etiam an Pδη vocatur.

' ἐρημα constare solet ex versibus tetrametris trochaicis, quos coryphaeus, ubi stropha cantata est, recitat. Huic deinde, postquam cantata est antistropha, respundet totidem versibus eiusdem metri αντεnGημα. Diuili od by Cooste

309쪽

DE PARABASI.

6 659.

Magna in parabaseus usu varietas reperitur. Aliae enim comoediae nullam habent, ut Ecclesinetusae et Plutus, aliae duas, ut Νubes, Equites, Pax.

Νec semper integra parabasis est. lntegrae exempla sunt in Νubibus a v. 5I0. in Equit. a v. 498. in Avibus a v. 676. in Vespis a v. 1000. in Acharn. v v. 627. Tres priores pnrtes, κο ιιιατιον, παραβασις, Πακρον, desunt in Itan. v. 674. Εq. 1264. Ρac. lI27. uuae in Thesmoph. a v. 785. est

parabasis, tres tantum partes habet, παραβασιν, μακρον, ἐπιι ρωα. Quae in Ρace a v. 729. quinque, κ' ιιάτιον, παρἈβασιν, μακρον, στρος ην, ακτίστρο I ον. quae in Νubibus a v. III1. unam tantum, παράβασιν.

Saepe vero etiam aliae partes cumoediarum, eaeque interdum longissimae, similem, ut parabases, consormationem habent, respondentibus sibi singulis partibus. Ita in Avibus a v. 45 l. primo stropha est, delude ex LXIII anapaesticis tetrametris, tum systema ex dimetris anapaesticis, quasi μακρον, etsi longius illud, quam quod uno spiritu pronuntiari possit: inde eodem ordine a v. 539. totidem versibus antistropha, αντεπ*ργα, et par priori systema dimetrorum anapaesticormii. In Lysistrata autem v. 6I4. - 635. trochaici sunt tetrametri, quibus mediis stropha admixta est, et v. 636 - 657. totidem trochaici cum antistropha. Hos alia stropha aliique trochaici, ipsi quoque stropham aliam in medio habentes, excipiunt v. 658.-6SI. quibus totidem pare, versus, 682. - 701. respondent.

Νon videntur baec temere instituta, sed credibile est, eadem aequalitate etiam stationes chori actorumque in orchestra Diuitirco by Cooste

310쪽

LIB. III. CAP. XXll. scenaque disponi solitas fuisse. Deulis enim multo lacilius animadverti haec aequalitas potest, quam auribus notari: ut nisi spectandi caussa opus ea diligentia fuisset, non videatur audiendi caussa esse inventa.

De carminibus cho ricis. 663. Ρraecipuus est antistrophicorum usus in carminibus choricis. Sed haec carmina quemadmodum inter se ipsa disserunt, ita etiam, quod ad rationem antistrophicam attinet, aliquid diversitatis habent. Primo videamus de iis canticis,

quae ab holo choro canuntur.

6. 664.

In tragoedia longiorum chori carminum duo genera commemorantur, parodus et stasimum. Aristoteles quidem Poet. I 2, 7. paro dum dicit primam recitationem totius chori esse: Atasimum autem canticum chori sine anapaestis et trochaeis. Scholiastes metricus Euripidis autem ad Phoen. 2I0. ed. Valch. stasimum vocari ait carmen, quod chorus post parodum immotus stans canat; paro dum autem canti- eum, quod chorus, dum in orchestram ingrediatur, canat.

IVροdος quum et ingressionem chori in orchestram, et ea Significet, quae chorus orchestram vel ingrediens vel primum ingressus canit vel recitat, vera videtur Aristotelis do-Diuiti os by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION