P. Virgilii Maronis opera

발행: 연대 미상

분량: 306페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

AENEIDOS

LIBER DECIMUS.

anditur interea domus omnipotentis Olympi,

conciliumque vocat divum pater atque hominum reXSideream in sedem terras unde arduus Omnes, castraque Dardanidum adspectat, populosque Latinos. considunt tectis bipatentibus. Incipit ipse: Caelicolae magni, quia nam sententia vobis Versa retro, tantumque animis certatis iniquis 'Abnueram bello Italiam concurrere Teucris. Quae contra vetitum discordia quis metus aut hos Aut hos arma sequi, serrumque lacessere suasit 'Adveniet iustum pugnae, ne arcessite, tempus, quum sera Carthago Romanis arcibus olim Exitium magnum atque Alpes immittet apertas: Tum certare odiis, tum res rapuisse licebit. Nunc sinite et placitum laeti componite foedus.

Iuppiter haec paucis at non Venus aurea contra Pauca reseri. Pater, o hominum rerumque aeterna potestas lDj0jtigo by OO JIC

132쪽

Namque aliud quid sit, quod iam implorare queanitis'

Cernis ut insulte ut Rutuli Turnusque feratur Per medios insignis equis, tumidusque secundo Μarte ruat Non clausa tegunt iam moenia Teucros; quin intra portas atque ipsis proelia miscent Aggeribus murorum; et inundant sanguine fossae. Aeneas ignarus abest. Numquamne levari Obsidione sines muris iterum imminet hostis

Nascentis Troiae nec non exercitus alter,

Atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpia

Tydides Equidem, credo, mea vulnera restaut Et tua progenies mortalia demoror arma. Si sine pace tua, atque invito numine Troes

Italiam petiere luant peccata neque illos Iuveris auxilio Sin tot responsa sequuti, Quae Superi Μanesque dabant; cur nunc tua quisquam Vertere iussa potest aut cur nova condere sata' Quid repetam exustas Erycino in litore claases 'Quid Tempestatum regem, Ventosque sarentes Aeolia excitos aut actam nubibus Irim 'Nunc etiam anes haec intentata manebat Sors rerum movet et superis immissa repente Allecto, medias Italum bacchata per urbes. Nil super imperio moveor speravimus ista, Dum fortuna suit vincant, quos vincere mavis. Si nulla est regio, Teucris quam det tua coniu1 Dura per eversae, Genitor, sumantia Troiae Excidia obtestor, licea dimittere ab armis

133쪽

Incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem. Aeneas procul ignotis iactetur in oris; Et, quamcumque viam dederit Fortuna, aequatur. Hunc tegere, et dirae Valeam subducere pugnae. Est Amathus est eis mihi Paphus, atque CT thera, Idaliaeque domus positis inglorius armis

Exigat hic aevum Magna ditione iubeto carthago premat Ausoniam Nihil urbibus inde Ohatabit Tyriis quid pestem evadere belli Iuvit, et Argolicos medium fugisse per ignes'

Totque maria vastaeque exhausta pericula terrae, Dum Latium Teucri recidivaque Pergama quaerunt 'Non satius ineres patriae insedisse supremos, Atque solum quo Troia suit Xanthum t Simo8nta Redde, oro, miseris iterum qua revolvere casus Da, pater, Iliacos Teucris Tum regia Iuno Acta furore gravi: Quid me alta silentia cogis Rumpere, et obductum verbis vulgare dolorem Aenean hominum quisquam divumve subegit Eella sequi, aut hostem regi se in serre Latino' Italiam satis petiit auctoribus; esto Cassandrae impulsus suriis. Num linquere castra Hortati sumus, aut vitam committere ventis' Num puero summam belli, num credere muros' Tyrrhenamve fidem, aut gentes agitare quietas'

Quis deus in fravdem, quae dura potentia nostri Egit ubi hic Iuno, demissave nnbibus Iris 'Indignum est, Italos Troiam circumdare flammis

134쪽

I ascentem, et patria Turnum consistere terra, Cui Pilumnus avus, cui diva Venilia mater. Quid face Troianos atra vim serre Latinis' Arva aliena iugo premer , atque avertere praedas Quid soceros legere, et gremiis abducere pactas' Pacem orare manu, praefigere puppibus arma' Tu potes Aenean manibus subducere Graium, Proque Viro nebulam et ventos obtendere inanes; Et potes in totidem classem convertere nymphas: Nos aliquid Rutulos contra iuvisse, nefandum est Aeneas ignarus abest ignarus et absit.

Est Paphus, Idaliumque tibi, sunt alta cythera. Quid gravidam bellis urbem et corda aspera tentas'Nosne tibi fluxas Phrygiae res vertere tando Conamur nos an miseros qui Troas Achivis obiecit quae caussa sui consurgere in arma Europamque Asiamque, et foedera solvere surto' Μ duce Dardanius Spartam expugnavit adulter' Aut ego tela dedi fovive cupidine bella'

Tum decuit metuisse tuis nunc sera querelis Baud iustis adsurgis, et irrita iurgia iactas. Talibus orabat Iuno, cunctique fremebant Caelicolae adsensu vario ceu flamina prima, Quum depressa fremunt silvis, et caeca volutRnt Μurmura Venturos nautia prodentia 'entos. Tum Pater omnipotens, rerum cui summa potestas, Infit. Eo dicente deum domus alta silescit; Et tremesacta solo tellus silet arduus aether; Dj0jtigo by OO JIC

135쪽

Tum ephyri posuere premit placida aequora pontus. Accipite ergo animis atque haec te figite dicta. Quandoquidem Ausonios coniugi foedere Teucria Haud licitum; nec vestra capit discordia finem: quae cuique est sortuna hodie, quam quisque secat spem, Tros Rutulusve fuat, nullo discrimine habebo:

Seu fatis Italum castra obsidione tenentur, sive errore malo Troiae monitisque sinistris. Nec Ruinios solvo Sua cuique exorsa laborem Fortunamque serent. Rex Iuppiter omnibus idem.

Fata viam invenient Stygii per flumina fratris

Per pie torrentes atraque voragine ripas, Adnuit, et totum nutu tremefecit olympum.

Hic finia fandi Solio tum Iuppiter aureo

Surgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt. Interea Rutuli portis circum omnibus instant sternere caede viros, et moenia cingere flammis. At legio Aeneadum vallis obsessa tenetur: Nec spes ulla sugae Miseri stant turribus altis Nequidquam, et rara muros cinxere Corona: Asius Imbrasides, Hicetaoniusque Thymoetes, Assaracique duo, et senior eum Castore Thymbris, Prima acies. Hos germani Sarpedonis ambo, Et clarus, et Themon Lycia comitantur ab alta. Fert ingena toto connixus corpore saxum, Haud partem exiguam montis, Lyrnessius Acmon, Nec Clytio genitore minor, nec fratremenestheo.

Hi iaculis, illi certant defendere saxis,

136쪽

Μolirique ignem, nervoque aptare sagittas. Ipse inter medios, Veneris iustissima cura, Dardanias caput, ecce, puer detectus honestum, Qualis gemma micat, suis uin quae dividit aurum, Aut cono decus, aut capiti vel quale per artem Inclusum buxo aut Oricia terebintho

Lucet ebur susos cervix cui lactea crines Accipit, et molli subnectens circulus auro. Te quoque magnanime viderunt Ismare, gentes ulnera dirigere, et calamos armare Veneno,

Μaeonia generose domo ubi pinguia culta Exercentque viri, Pactolosque irrigat auro. Adfuit et nestheus, quem pulsi pristina Turni Aggere murorum sublimem gloria tollit; Et Capys hinc nomen Campanae ducitur urbi.

Illi inter sese duri certamina belli

Contulerant: media Aeneas freta nocte secabat. Namque , ut ab Euandro castris ingressus Etruscis, Regem adit, et regi memorat nomenque genusque

Quidque petat, quidque ipse serat; egentius arma quae sibi conciliet, violentaque pectora Turni, Edocet humanis quae sit fiducia rebus Admonet, immiscetque preces. Haud fit mora Tarcho Iungit opes, foedusque serit tum libera sati Classem conscendit iussis gens Lydia divum, Externo commissa duci Aeneia puppis Prima tenet, rostro Phrygios subiuncta leones: Imminet Ida super, profugis gratissima eucris.

137쪽

Bla magnus sedet Aeneas, secumque Volutat

Eventus belli varios Pallasque sinistro Adfixus lateri iam quaerit sidera, opacae

Noctis iter, iam quae passus terraque marique. Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete quae manus interea Tuscis comitetur ab oris Aenean, armetque rates, pelagoque vehatur. Λlassicus aerata princeps secat aequora Tigri:

Sub quo mille manus iuvenum, qui moenia Clusi, quique urbem liquere Cosas quis tela, sagittae, corytique leves humeris, et letifer arcus. In torvus Albas huic totum insignibus armis agmen, et aurato fulgebat Apolline puppis. sexcentos illi dederat Populonia mater Expertos belli iuvenes ast Ilva trecentos, Insula inexhaustis Chalybum generosa metallis. Tertius, ille hominum divumque interpres Asylas, cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent, Et linguae volucrum, et praesagi sulminis ignes, Mille rapit densos acie atque horrentibus hastis. Hos parere iubent Alpheae ab origine Pisae, Urbs Etrusca solo. Sequitur nIcherrimus Astur,

Astur equo fidens et versicoloribus armis. Tercentum adiiciunt, mens omnibus una sequendi,

qui Caeret domo, qui sunt Minionis in arvis, Et Pyrgi veteres, intempestaeque Graviscae. Non ego te, Ligurum ductor sortissime bello, Transierim, Cin7ra, et paucis com siste Cupavo,

138쪽

Cuius olorinae surgunt de vertice pennae. Crimen, Amor, vestrum sorinaeque insignae paternae. Namque serunt, luctu Cycnum Phaethontis amati, Populeas inter frondes umbramque sororum

Dum canit, et maestum musa solatur amorem,

Cauentem molli pluma duxisse senectam; Linquentem terras et sidera voce sequentem. Filius, aequales comitatus classe catervas, Ingentem remis Centaurum promovet ille Instat aquae, saxumque undis immane minatur Arduus, et longa sulcat maria alta carina.

Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris, Fatidicae Mantus et uaci filius amnis, Qui muros matrisque dedit tibi, antua, nomen;

Mantua dives avis sed non genus omnibus unum.

Gens illi triplex, populi sub gente quaterni:

Ipsa aput populis Tusco de sanguine vires. Hinc quoque quingentos in semeZentius armat, Quos patre Benaco velatus arundine glauca Μincius infesta ducebat in aequora pinu. It gravis Aulestes, centenaque arbore fluctum Verberat adsurgens spumant vada marmore Verso. Hunc vehit immanis Triton et caerula concha Exterrens freta cui laterum euus hispida nanti Frons hominem praesert in pristin desinit alvus; Spumea se misero sub pectore murmurat unda. Tot lecti proceres ter denis navibus ibant Subsidio Troiae, et campos salis aere secabant. Disjtigo by OO JIC

139쪽

Iamque dies caelo concesserat almaque curru

Noctivago Phoebe medium pulsabat Olympum: Aeneas neque enim membris dat cura quietem)Ipse aedens clavumque regit velisque ministrat. Atque illi medio in spata chorus ecce suarum occurrit comitum nymphae, quas alma Cybebe Numen habere maris, nymphasque e navibus esse Iusserat, innabant pariter fluctusque secabant, quot prius aeratae steterant ad litora prorae. Adgnoscunt longe regem, lustrantque horeis.

quorum, quae fandi doctissima Cymodocea Pone sequens dextra puppim tenet, ipsaque dorso Eminet ac laeva tacitis subremigat undis. Tnm sic ignarum adloquitur: Vigilasne, deum geus,

Aenea vigila, et velis immitte rudentes. Nos sumus Idaeae sacro de vertice pinus, Nunc pelagi nymphae, classis tua. Perfidus ut nos Praecipites ferro Rutulus ammaque premebat; Rupimus invitae tua vincula, teque per aequor quaerimus. Hanc Genetrix faciem miserata resecit, Et dedit esse deas, aevumque agitare sub undis. At puer Ascanina muro ossisque tenetur Tela inter media atque horrentes marte Latinos. Iam loca iussa tenent sorti permixtus Etrusco Arcas eques Medias illis opponere turmas,

Ne castris iungant, corta est sententia Turno. Surge age, et aurora socios veniente vocari

Primus in arma iube; et clipeum cape, quem dedit ipso

140쪽

Invictum Ignipotens, atque oras ambiit auro. Crastina lux, mea si non irrita dicta putaris, Ingentes Rutulae spectabit caedis acervos Dixerat et dextra discedens impulit aliam,

Haud ignara modi, puppim. Fugit illa per undas

Ocior et iaculo et ventos aequante sagitta. Inde aliae celerant cursus . Stupet inscius ipse Tros Anchisiades animos tamen omine tollit. Tum breviter supera adspectans convexa precatur:

Alma parens Idaea deum, cui Dindyma cordi, Turrigeraeque urbes biiugique ad frena leones; Tu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinques Augurium, Phrygibusque adsis pede, diva, secundo.

Tantum effatus et interea revoluta ruebat Μatura iam luce dies, noctemque fugarat. Principio sociis edicit, signa sequantur, Atque animos aptent armis, pugnaeque parent se. Iamque in conspectu Teucros habet, et sua castra, Stans celsa in puppi clipeum quum deinde sinistra Extulit ardentem Clamorem ad sidera tollunt Dardanidae e muria Spes addita suscitat iras. Tela manu iaciunt. Quales sub nubibus atris Strymoniae dant signa grues, atque aethera tranant Cum sonitu fugiuntque notos clamore secundo.

At Rutulo regi ducibusque ea mira videri Ausoniis donec versas ad litora puppes Respiciunt, totumque adlabi classibus aequor. Ardet apex capiti, cristisque a vertice flamina

SEARCH

MENU NAVIGATION