장음표시 사용
141쪽
Funditur, et vastos umbo vomit aureus ignes: Non secus, ac liquid si quando nocte cometae Sanguinei lugubre rubent, aut Sirius ardor: Ille sitim morbosque serens mortalibus aegris Nascitur, et laevo contristat lumine caelum. Haud tamen audaci Turno fiducia cessit Litora praecipere, et venientes pellere terra. Quod votis optastis, adest, perfringere dextra: In manibus ars ipse, viri. Nunc coniugis esto quisque suae tectique memor nunc magna reserto Facta, patrum laudes Vltro occurramus ad undam,
Dum trepidi, egressique labant vestigia prima,
Audentes Fortuna iuvat. Haec ait, et secum versat, quos ducere contra, Vel quibus obsessos possit concredere muros.
Interea Aeneas socios de puppibus altis
Pontibus exponit multi servare recursus
Languentis pelagi, et brevibus se credere saltu Per remos alii Speculatus litora Tarcho, qua vada non spirant, nec fracta remurmurat unda, Sed mare inoffensum crescenti adlabitur aestu; Advertit subito proras, sociosque precatur Nunc, o lecta manus, validis incumbite remis; Tollite, serte rates inimicam findite rostris Hanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina. Frangere nec tali puppim statione recuso Adrepta tellure semel. Quae talia postquam Effatus Tarcho socii consurgere tonsis,
142쪽
Spumantesque rates arvis inferre Latinis tDOue rostra tenent siccum, et sidere carinae
Omnes innocuae . Sed non puppis tua, Tarcho: Namque inflicta vadis dorso dum pendet iniquo, Anceps sustentata diu, fluctusque satigat;
Solvitur, atque viros mediis exponit in undis: Fragmina remorum quos et fluitantia transtra Impediunt, retrahitque pedem simul uda relabens. Nec Turnum segnis retinet mora ae rasti acer Totam aciem in Teucros, et contra in litore sistit. Signa canunt. Primus turmas in asit agrestes Aeneas, omen pugnae; stravitque Latinos, Occiso Tlierone, virum qui maximus ultro Aeneam petit: huic gladio, perque aerea suta, Per tunicam squalentem auro, latus haurit apertum. Inde Licha serit, exsectum iam matre peremta,
Et tibi, Phoebe, sacrum casu evadere ferri Quod licuit parvo Nec longe Cissea durum,
Immanemque Gyan, sternentes agamin clava,
Deiecit leto nihil illos Herculis arma, Nec validae iuvere manus, genitorque elampus, Alcidae comes usque graves quum terra labores Praebuit. Ecce Pharo, voces dum iactat inertes, Intorquens iaculum clamanti sistit in ore. Tu quoque, aventem prima lanugine malas Dum sequeris Clytium infelix, nova gaudia, Cydon,
Dardania stratu dextra, securus amorum, qui iuvenum tibi semper erant, miserande, iaceres ἐDj0jtigo by OO JIC
143쪽
1 fratrum stipata cohors seret obvia, Phorci Progenies septem numero, septenaque tela Coniseiunt partim galea clipeoque resultant Irrita deflexit partim stringentia corpus Alma Venua. Fidum Aeneas adiatur Achaten: Suggere tela mihi, non ullum dextera frustra Torserit in Rutulos, steterunt quae in corpore Graium Iliacis campis Tum magnam corripit hastam, Et iacit. Illa volans estpei transverberat aera
Maeonia, et thoraca simul cum pectore rumpit. Huic frater subit Alcanor, fratremque ruentem Sustentat dextra traiecto missa lacerto Protinus hasta fugit, servatque cruenta tenorem;
Dexteraque ex humero nervis moribunda pependit. Tum Numitor, iaculo fratris de corpore apto, Aenean petiit; sed non et figere contra Est licitum, magnique semur perstrinxit Achatae. Hic Curibus, fidens primaevo corpore, Clausua Advenit, et rigida Dryopem serit eminus hasta Sub mentum, graviter pressa, pariterque loquentis ocem animamque rapit, traieeto gutture at ille
Fronte serit terram, et crassum vomit Ore cruorem.
Tres quoque Threicios Boreae de gente suprema, Et tres, quos Idas pater et patria Ismara mittit,
Per varios sternit aqua . Accurrit Halaesus. Auruncaeque manus subit et Neptunia proles,
Insignis Μessapus equis. Expellere tendunt Nunc hi, nunc illi certatur limine in ipso
144쪽
Ausoniae. agno discordes aethere venti Proelia ceu tollant, animis et viribus aequis: Non ipsi inter se, non nubila, non mare cedunt; Anceps pugna diu stant obnixa omnia contra. Haud aliter Troianae acies aciesque Latinae Concurrunt haeret pede pes densusque viro vir. At parte ex alia, qua saxa rotantia late Impulerat torrens arbustaque diruta ripis, Arcades, insuetos acies inferre pedestres,
Ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci; Aspera quis natura loci dimittere quando
Suasit equos unum quod rebus restat egenis, Nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaria:
Quo fugitis, socii per vos et sortia facta, Per ducis Euandri nomen, devictaque bella,
Spemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudi, Fidite ne pedibus Ferro rumpenda per hostes Est via, qua globus ille virum densissimus urget: Hac vos et Pallanta ducem patria alta reposcit. Numina nulla premunt mortali urgemur ab hoste Μoxtalea totidem nobis animaeque manusque. Ecce, maris magna claudit nos obiice pontus: Deest iam terra fugae. Pelagus Troiamne petemus 'Haec ait, et medius densos prorumpit in hostes.
Obvius huic primum, satis adductus iniquis, Fit Lagus hunc, magno vellit dum pondere saxum, In torto figit telo, discrimina costia Per medium qua spina dabat hastamque receptat
145쪽
omibus haerentem. Quem non super occupat Hisbo, Ille quidem hoc sperans nam Pallas ante ruentem, Dum furit, incautum crudeli morte sodalis, Excipit, atque ensem tumido in pulmone recondit. Hinc Sthenelum petit, et Rhoeti de gente vetusta
Anchemolum, thalamos ausum incestare novercae.
Vos etiam gemini Rutulis cecidistis in arvis, Daucia, Laride Thymberque, simillima preses, Indiscreta suis, gratusque parentibus error At nunc dura dedit vobis discrimina Pallas: Nam tibi, Thymbre, caput Euandrius abstulit ensis; Te decisa suum, Laride, dextera quaerit; Semianimesque micant digiti, serrumque retractant.
Arcadas accensos monitu, et praeclara tuentes
Facta viri, mixtes dolor et pudor armat in hostes. Tum Pallas biiugis fugientem Rhoetea praeter Traiicit. Hoc spatium, tantumque morae fuit Ilo; Ilo namque procul validam direxerat hastam: Quam medius Rhoeteus intercipit, optime Teuthra, Te fugiens, fratremque Tyren curruque volutus
Caedit semianimis Rutulorum calcibus arva. Ac velut optato ventis aestate coortis, Dispersa immittit silvis incendia pastor; Correptis subito mediis, extenditur una Horrida per latos acies Vulcania campos: Ille sedens victor flammas despectat ovantes: Non aliter socium virtus coit omnia in unum,
Teque iuvat, Palla. Sed bellis acer Halaesua
146쪽
Tendit in adversos, seque in sua colligit arma. Hic mactat Ladona Pheretaque, Demodocumque Strymonio dextram sulgenti deripit ense Elatam in iugulum saxo erit ora Thoantis,
Ossaque dispersit cerebro permixta cruento. Fata canens silvis genitor celarat Halaesum; Vt senior leto canentia lumina solvit, Iniecere manum Parcae, telisque sacrarunt Euandri. Quem sic Pallas petit ante precatus:
Da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro,
Fortunam atque viam duri per pectus Halaesi. Haec arma exuviasque viri tua quercus habebit. Audiit illa deus dum texit Imaona Halaesus, Arcadio infelix telo dat pectus inermum. At non caede viri tanta perterrita Lausus, Pars ingens belli, sinit agmina primus Abantem oppositum interimit, pugnae nodumque moramque Sternitur Arcadiae proles sternuntur Etrusci; Et vos, o Graiis imperdita corpora, Teucri. Agmina concurrunt ducibusque et viribus aequis. Extremi addensent acies nec turba moveri Tela manusque sinit. Hinc Pallas instat et urget, Hinc contra Lausus, nec multum discrepat astas, Egregii formae; sed quis Fortuna negarat In patriam reditus. Ipsos concurrere passus Haud tamen inter se magni regnator Olympi Μox illos sita sata manent maiore sub hoste.
147쪽
Turniam qui volucri curru medium secat agmen. Vt vidit socios Tempus desistere pugnae;
Solus ego in Pallanta feror soli mihi Pallas
Debetur cuperem ipse parens spectator adesset. Haec ait et socii cesserunt aequore iusso. At Rutulum abscessu, iuvenis tum iussa superba Niratus stupet in Turno, corpusque per ingens Luna in volvit, obitque truci procul omnia Visu.
Talibus et dictis it contra dicta tyranni: Aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis, Aut leto insigni. Sorti pater aequus utrique est. Tolle minas Fatus medium procedit in aequor. Frigidus Arcadibus coit in praecordia sanguis. Desiluit Turnus biiugis pedes apparat ire Comminus utque leo, specula quum vidit ab alta Stare procul campis meditantem in proelia taurum, Advolat haud alia est urni venientis imago. Hunc ubi contiguum missae sore redidit hastae, Ire prior Pallas, si qua fora adiuvet ausum Viribus imparibus; magnumque ita ad aethera satur: Per patris hospitium, et mensas, quas advena adisti, Te precor, Alcide, coeptis ingentibus adsis:
Cernat semineci sibi me rapere arma cruenta,
Victoremque serant morientia lumina Turni. Audiit Alcides iuvenem, magnumque sub imo corde premit gemitum, lacrymasque effundit inanes. Tum Genitor natum dictis ad satur amicis: Stat sua cuique dies breve et irreparabile tempus
148쪽
Omnibus est vitae sed famam extendere iactis, Hoc virtutis opus Troiae sub moenibus altis, Tot nati cecidere desim quin occiait una Sarpedon, mea progenies. Etiam sua Turnum Fata vocant, metasque dati pervenit ad aevi. Sic ait, atque oculos Rutulorum reiicit arvis. At Pallas magnis emittit viribus hastam, aginaque cava sulgentem deripit ensem. Illa volans, humeris surgunt qua tegmina summa, Incidit, atque viam clipei molita per oras, Tandem etiam magno strinxit de corpore Turni. Hic Turnus ferro praefixum robur acuto
In Pallanta diu librans iacit, atque ita satur:
Adspice, num mage sit nostrum penetrabile telum. Dixerat; at clipeum, tot ferri terga, tot aeris, Quum pellis toties obeat circumdata tauri, Vibranti cuspis medium transverberat ictu, Loricaeque moras et pectus perforat ingens. Ille rapit calidum frustra de vulnere telum:
Vna eademque via sanguis animusque sequuntur. Corruit in vulnus sonitum super arma dedere: Et terram hostilem moriens petit ore cruento. Quem Turnus super adsistens: Arcades, haec, inquit, memores mea dicta referte Euandro. Qualem meruit, Pallanta remitto.
Quisquis honos tumuli, quidquid solamen humandi est, Largior. Haud illi stabunt Aenaei parvo Hospitia. Et laevo pressit pede, talia fatus,
149쪽
Exanimem, rapiens immania pondera baltei, Impressumque nefas una sub nocte iugali caesa manus iuvenum foede thalamique cruenti: Quae Clonus Eurytides multo caelaverat auro: Quo nunc Turnus ovat spolio gaudetque potitus. Nescia mens hominum fati sortisque futurae,
Et servare modum rebus sublata secundisi Turno tempus erit, magno quum optaverit emtum
Intactum Pallanta, et quum spolia ista diemque Oderit. At socii multo gemit lacr3misque Impositum scuto reserunt Pallanta frequentes. dolor atque decus magnum rediture parentii Haec te prima dies bello dedit, haec eadem aufert quum tamen ingentea Rutulorum linquis acervos. Nec iam fama mali tanti, sed certior auctor Advolat Aeneae, tenui discrimine leti
Esse suos tempus, versia succurrere Teucris.
Proxima quaeque metit gladio, latumque per agmen Ardena limitem agit ferro te, Turne, superbum caede nova quaerens Pallas, Euander, in ipsis omnia sunt oculis mensae, quas advena primas Tunc adiit, dextraeque datae Sulmone creatos quattuor hic iuvenes totidem, quos educat Vsens, Viventes rapit, inserias quos immolet umbris, captivoque rogi persundat sanguine flammas. Inde Mago procul insensam contenderat hastam: Ille astu subit; at tremebunda supervolat hasta. Et genua amplectens effatur talia supplex:
150쪽
Per patriosmanes, per spes urgentis Iuli, Te precor hanc animam serves natoque Patrique. Est domus alta iacent penitus desossa talenta Caelati argenti sunt auri pondera iacti Infectique mihi . Non hic victoria Teucrum Vertitur aut anima una dabit discrimina tanta. Dixerat Aeneas contra cui talia reddit: Argenti atque auri memoras quae multa talenta, Gnatis parce tuis. Belli commercia Turnus Sustulit ista prior, iam tum Pallante peremto. Hoc patris Anchisaemanes, hoc sentit Iulus Sic fatus galeam laeva tenet, atque reflexa Cervice orantis capulo tenus applicat ensem. Nec procul Haemonides, Phoebi Triviaeque sacerdos, Insula cui sacra redimibat tempora vitta, Totus collucens veste atque insignibus armis: Quem congressus agit campo lapsumque superstans Immolat, ingentique umbra tegit arma Serestus Lecta reser linmeria, tibi, rex Gradive, tropaeum. Instaurant acies Vulcani stirpe creatus Caeculus et veniens arsorum montibus Vmbro. Dardanides contra surit Anxuris ense sinistram Et totum clipei ferro deiecerat orbem; Dixerat ille aliquid magnum, vimque adsere verbo crediderat, caeloque animum fortasse serebat, Canitiemque sibi et longos promiserat annos. Tarquitus exsultans contra fulgentibus armis, Silvicolae Fauno Dryope quem nympha crearat, Disjtigo by OO JIC