장음표시 사용
51쪽
Nec sidus regione viae litusve sesellit. Consilio hanc omnes animisque volentibus urbem Adserimur, pulsi regnis, quae maxima quondam Extremo veniens sol adspiciebat Olympo. Ab Iove principium generis Iove Dardana pubes Gaudet avo rex ipse Iovis de gente suprema TroIus Aeneas tua nos ad limina misit. Quanta per Idaeos saevis effusamycenia Tempestas ierit campos quibus actus uterque Europae atque Asiae satis concurrerit orbis; Audiit, et si quem tellus extrema resuso Submovet Oceano, et si quem extenta plagarum Quattuor in medio dirimit plaga solis iniqui. Diluvio ex illo tot vasta per aequora vecti Dis sedem exiguam patriis litusque rogamus
Innocuum, et cunctis undamque auramque patentem, Non erimus regno indecores nec vestra seretur
Fama levis, tantique abolescet gratia facti; Nec Troiam Ausonios gremio excepisse pigebit. Fata per Aeneae iuro, dextramque potentem, Sive fide, seu quis bello est expertus et armis Multi nos populi, multae ne temne, quod ultro Praeserimus manibus vittas ac verba precantia Et petiere sibi et voluere adiungere gentes. Sed nos sata deum vestras exquirere terras Imperiis egere suis. Hinc Dardanus ortus
Huc repetit, iussisque ingentibus urget Apollo Tyrrhenum ad Thybrim, et soniis vada sacra Numici.
52쪽
Dat tibi praeterea sortunae parva prioris Μunera relliquias Troia ex ardente receptas. Hoc pater Anchises auro libabat ad aras; Hoc Priami gestamen erat, quum iura vocalia Μore daret populis sceptrumque, sacerque tiaras, Iliadumque labor vestest.
Talibus Ilionei dictis defixa Latinus
Obtutu tenet ora, soloque immobilis haeret,
Intentos volvens oculos. Nec purpura regem Picta movet, nec aceptra movent PriameIa tantum, Quantum in connubio natae thalamoque moratur
Et veteris Fauni volvit sub pectore sortem. Hunc illum satis externa ab sede prosectum Portendi generum, paribusque in regna vocari Auspiciis huic progeniem virtute futuram Egregiam, totum quae viribus occupet orbem. Tandem laetus ait: Di nostra incepta secundent, Auguriumque suum. Dabitur, Troiane, quod optas. Μunera nec sperno. Non vobis, rege Latino, Divitia uber agri Troiaeve opulentia deerit. Ipse modo Aeneas, nostri si tanta cupido est, Si iungi hospitio properat, ociusque Vocari,
Adveniat vultus neve exhorrescat amicos. Pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni. Vos contra regi mea nunc mandata reserte. Est mihi nata, viro gentis quam iungere nostrae, Non patrio ex adyto sortes, non plurima caelo Μonstra sinunt generos externis adfore ab oris. Disitigo by OO JIC
53쪽
Hoc Latio restare canunt, qui sanguine nostrum Nomen in astra serant. Hunc illum poscere sata Et reor, et, si quid Veri mens augurat, opto. Haec effatus, equos numero pater eligit omni . Stabant ter centum nitidi in praesepibus altis. Omnibus extemplo Teucris iubet ordine duci Instratos ostro alipedes pictisque tapetis. Aurea pectoribus demissa monilia pendent; Tecti auro fulvum mandunt sub dentibus aurum. Absenti Aeneae currum geminosque iugales, Semine ab aetherio, spirantes naribus ignem,
Illorum de gente, patri quos daedala Circe
supposita de matre nothos furata creavit.
Talibus Aeneadae donis dictisque Latini
Sublimes in equis redeunt, pacemque reportant. Ecce autem Inachiis sese reserebat ab Argis saeva Iovis coniux, aurasque invecta tenebat: Et laetum Aenean classemque, ex aethere longe, Dardaniam Siculo prospexit ah usque Pachyno. Noliri iam tecta videt, iam fidere terrae; Deseruisse rates. Stetit acri fixa dolore. Tum quassans caput, haec effundit pectore dictari e stirpem invisam, et satis contraria nostris
rata Phrygum num Sigeis occumbere campis,
Num capti potuere capi num incensa cremavit Troia viros medias acies, mediosque per ignes
Invenere viam . At, credo, mea numina tandem Fessa iacent, odiis aut exsaturata quievi. Disjtigo by OO JIC
54쪽
Quin etiam patria excussos in sesta per undas Ausa sequi, et profugis toto me opponere ponto. Absumtae in Teucros vires caelique marisque.
Quid Syrtes, aut Scylla mihi, quid vasta Charybdis Prosuit optato conduntur hybridis alveo,
Securi pelagi atque mei. ars perdere gentem Iia manem Lapithum valuit concessit in iras Ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae: Quod scelus aut Lapithas tantum, aut Calydona merentem Ast ego magna Iovis coniux nil linquere inausum Quae potui infelix, quae memet in omnia verti, Vincor ab Aenea. Quod si mea numina non sunt Magna satis; dubitem haud equidem implorare quod usquam est. Flectere si neque Superos, Acheronta OVebo. Non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis, Atque immota manet fatis Lavinia coniux: At trahere, atque moras tantis licet addere rebus; At licet amborum populos exscindere regum.
Hac gener atque socer coeant mercede suorum.
Sanguine rotan et Rutulo dotabere, virgo Et Bellona manet te pronuba Nec face tantum Cisseis praegnans ignes enixa iugales Quin idem Veneri partus suus, et aris alter, Funestaeque iterum recidiva in Pergama taedae.
Haec ubi dicta dedit, terras horrenda petivit: Luctificam Allecto dirarum ab sede dearum
Infernisque ciet tenebria cui tristia bella, Iraeque insidiaque, et crimina noxia cordi. Disjtigo by OO JIC
55쪽
odit et ipse pater Pluton, odere sorores
Tartareae monstrum tot sese vertit in ora,
Tam saevae iaces, tot pullulat atra colubris. quam Iuno his acuit verbis, ac talia satur: Hunc mihi da proprium, virgo sata Nocte laborem, Hanc operam, ne noster honos infractave cedat Fama loco ne connubiis ambire Latinum Aeneadae possint Italosve obsidere fines. Tu potes unanimos armare in proelia fratres, Atque odiis versare domos; tu verbera tectis
Funereasque inferre saces tibi nomina mille, Mille nocendi artes. Fecundum concute pectus, Disiice compositam pacem, sere crimina belli; Arma velit, poscatque simul rapiatque iuventus. Exin Gorgoneis Allecto insecta venenis Principio Latium, et Laurentis tecta tyranni celsa petit, tacitumque obsedit limen Amatae: Quam super adventu Teucrum Turnique hymenaeis Femineae ardentem curaeqtie iraeque coquebant. Huic ea caeruleis unum de crinibus anguem coniicit, inque sinum praecordia ad intima subdit; quo suribunda domum monstro permisceat omnem. Ille inter vestes et levia pectora lapsus, Volvitur attactu nullo fallitque furentem, Vipeream inspirans animam si tortile collo Aurum ingens coluber, fit longae taenia vittae, Innectitque comas, et membris lubricus errat. Ac dum prima lues do sublapsa veneno
56쪽
Pertentat sensus, atque ossibus implicat ignem; Necdum animus toto percepit pectore flammam; Mollius, et solito matrum de more, loquuta est,
Μ ulta super nata lacrymans Phrygiisquearmenaeis: Exsulibusne datur ducenda Lavinia eucris,
O genitor nec te miseret nataeque, tuique 'Nec matria miseret, quam primo aquilone relinquet Perfidus, alta petens abducta virgine, praedo 'At non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor, Ledaeamque Helenam Troianas vexit ad urbes. Quid tua sancta fides, quid cura antiqua tuorum, Et consanguineo toties data dextera urno'Si gener externa petitur de gente Latinis, Idque sedet, Faunique premunt te iussa parentia; omnem equidem aceptris terram quae libera nostria Dissidet, externam reor, et sic dicere divos. Et Turno, si prima domus repetatur origo, Inachus Acrisiusque patres, mediaeque ycenae. His ubi nequidquam dictis experta , Latinum Contra stare videt, penitusque in viscera lapsum Serpentis suriale malum, totamque pererrat; Tum vero infelix, ingentibus excita monstris, Immensam sine more furit lymphata per urbem: Ceu quondam torto volitans sub verbere turbo νQuem pueri magno in gyro vacua atria circum Intenti ludo exercent ille actus habena Curvatis sertur spatiis stupet Inscia supra Impubesque manus, mirata volubile buxum:
57쪽
vant animos plagae. Non cursu segnior illo Per medias urbes agitur populos tu feroces. Quin etiam in silvas, simulato numine Bacchi, Naius adorta nefas, maioremque orsa furorem, Evolat, et natam frondosis montibus abdit; quo thalamum eripiat Teucris, taedasque moretur: Evoe Bacche, fremens solum te virgine dignum ociserans et enim molles tibi sumere thyrsos, Te lustrare choro, sacrum tibi pascere rinem. Fama volat suriisque accensas pectore matres Idem omnia simul ardor agit, nova quaerere tecta. Deseruere domos ventis dant colla comasque. Ast aliae tremulis ululatibus aethera complent, Pampineasque gerunt incinctae pellibus hastas. Ipsa inter medias flagrantem servida pinum Sustinet, ac natae Turnique canit hymenaeos, Sanguineam torquens aciem torvumque repente Clamat Io, matres, audite ubi quaeque, Latinae. Si qua piis animis manet infelicis Amatae Gratia, si iuris materni cura remordet; Solvite crinales vittas, capite orgia mecum. Talem inter silvas, inter deserta ferarum, Reginam Allecto stimulis agit undique Bacchi. Postquam visa satis primos acuisse furores, consiliumque omnemque domum vertisse Latini;
Protinus hinc suscis tristis dea tollit ut alia audacis Rutuli ad muros quam dicitur urbem Acrisioneis Danae sundasse colonis,
58쪽
Praecipiti delata noto Locus Ardea quondam Dictus avis et nunc magnum manet Ardea nomen Sed fortuna fuit. Tectis hic Turnus in altis Iam mediam nigra carpebat nocte quietem. Allecto torvam faciem et furialia membra Exuit in vultus sese transformat aniles, Et frontem obscenam rugis arat; induit albos Cum vitta crines tum ramum innectit olivae; Fit Chalybe Iunonis anus templique sacerdos; Et iuveni ante oculos his se cum vocibus offert: Τurne, tot incassum susos patiere labores, Et tua Dardaniis transscribi sceptra colonis Rex tibi coniugium, et quaesitas sanguine dotes Abnegat externusque in regnum quaeritur heres. nunc , ingratis offer te, irrise, periclis; Tyrrhenas, i, sterne acies tege pace Latinos. Haec adeo tibi me placida quum nocte iaceres, Ipsa palam sari omnipotens Saturnia iussit. Quare age, et armari pubem portisque moveri Laetus in arma para, et Phrygios, qui flumine pulchro Consedere, duces, pictasque exure carinas. Caelestum vis magna iubet. Rex ipse Latinus, Ni dare coniugium et dicto parere fatetur, Sentiat, et tandem Turnum experiatur in armis. Hic iuvenis, vatem irridens, sic orsa vicissimore resert Classes invectas Thybridis undam Non, ut rere, meas effugit nuntius aures. Ne tantos mihi finge metus nec regia Iuno Disjtigo by OO JIC
59쪽
Immemor est nostri. Sed te victa situ verique effeta senectus, O mater, curis nequidquam exercet, et arma
egum inter salsa vatem sormidine ludit. Cura tibi, divum figies et templa tueri: Bella viri pacemque gerent. quis bella gerenda. Talibus Allecto dictis exarsit in iras.
At iuveni oranti subitos tremor occupat artus
Deriguere oculi tot Erinnys sibilat hydris,
Tantaque se iacies aperit. Tum flammea torquens Lumina cunctantem et quaerentem dicere plura Reppulit, et geminos erexit crinibus angues, Verberaque insonuit, rabidoque haec addidit ore: En ego victa situ, quam veri effeta senectus
Arma inter regum salsa formidine ludit: Respice ad haec adsum dirarum ab sede sororum:
Bella manu letumque gero. Sic effata facem iuveni coniecit, et atro Lumine sumantes fixit sub pectore taedas. Olli somnum ingens rumpit pavor oraque et artus Perfundit toto proruptus corpore sudor. Arma amens fremit arma toro tectisque requirit. Saevit amor serri, et scelerata insania belli; Ira super magno velut quum flamma sonore Virgea suggeritur costis undantis aheni, Ersultantque aestu latices furit intus aquai Fumidus atque alte spumis exuberat amnis Ne iam se capit unda volat vapor ater ad auras Disjtigo by IOO le
60쪽
Ergo iter ad regem polluta pace Latinum Indicit primis iuvenum, et iubet arma parari, Tutari Italiam, detrudere finibus hostem: Se satis ambobus Teucrisque venire Latinisque. Hanc ubi dicta dedit, divosque in vota vocavit; Certatim sese Rutuli exhortantur in arma. Huuc decus egregiam Arma movet atque iuventae Hunc atavi reges hunc claria dextera iactis. Dum Turnus Rutulos animis audacibus implet, Allecto in Teucros Stygiis se concitat alis . . Arte nova, speculata locum, quo litore pulcher Insidiis cursuque seras agitabat Iulus, Hic subitam canibus rabiem Cocytia virgo obiicit, et noto nares contingit odore, Ut cervum ardentes agerent quae prima laborum caussa fuit, belloque animos accendit agrestes. Cervus erat forma praestanti et cornibus ingens, Tyrrhidae pueri quem matris ab ubere raptum Nutribant, Tyrrheusque pater, cui regia parest Armenta, et late custodia credita campi. Adsuetum imperiis soror omni Silvia cura Mollibus intexens ornabat cornua sertis, Pectebatque serum, puroque in fonte lavabat. Ille manum patiens, mensaeque adsuetus herili, Errabat silvia, rursusque ad limina nota Ipse domum sera quamvis se nocte serebat. Hunc Procul errantem rabidae venantis Iuli Commovere canes fluvio quum sorte secundo